Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.1
Domini nostri Jesu Christi misericordia largiente, ad sextam visionem pervenimus, quae brevior est caeteris; eo quod in ea generalis resurrectio, damnatio impiorum, glorificatio justorum tantummodo breviter describatur.
PL 17, 933D我々の主イエス・キリストの慈しみが恵むままに、我々は第六の幻に至った。これは他のどの幻よりも短い。そこでは一般の復活、不敬虔な者たちの断罪、正しい者たちの栄光化が、ただ簡潔に述べられるにすぎないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.2
Et recte in sexto loco resurrectio ultima ponitur; quia senarius numerus perfectus est, et quidquid sanctis promissum est, in resurrectione perficietur.
PL 17, 934A最後の復活が六番目に置かれるのは、まことにふさわしい。六の数は完全な数であり、聖徒たちに約束されたものはすべて、復活において成就されるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.3
(Vers. 11.) Et vidi thronum magnum et candidum, et sedentem super eum. Thronus iste Dei non auro et gemmis ornabitur, sed hominibus justis; iste est namque thronus, de quo Psalmista dicit: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; virga aequitatis virga regni tui (Psal. XLIV, 7) .
PL 17, 934A(第11節)「そして私は、大きな白い座と、その上に座る者を見た」。神のこの座は、金や宝石によってではなく、正しい人々によって飾られる。これこそ、詩篇作者が語る座である。「神よ、汝の座は世々限りなく。公正の杖が汝の国の杖である」(詩篇44:7)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.4
Thronus igitur Dei est omnis multitudo angelorum atque sanctorum. A cujus conspectu fugit terra et coelum, et locus non est inventus eis.
PL 17, 934Aそれゆえ神の座とは、天使たちと聖徒たちのすべての群れである。「その面前から地と天は逃げ去り、それらのための場所は見いだされなかった」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.5
Quemadmodum a conspectu sedentis super thronum coelum et terra fugiat, Psalmista ostendit, sicut superius jam diximus, qui dicit: Ignis in conspectu ejus exardescet (Psal. XLIX, 3) ; et iterum: Ignis ante ipsum praecedet (Psal. XCVI, 3) .
PL 17, 934A座に座る者の面前から天と地がどのように逃げ去るかを、詩篇作者は、すでに上で述べたとおり示している。彼は言う。「火が彼の前で燃え上がる」(詩篇49:3)。また重ねて言う。「火が彼の前に先立つ」(詩篇96:3)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.6
Fugiet autem terra et coelum, id est, species terrae et coeli; quia per ignem a sua specie commutabuntur, ut possint in aliam reformari multo meliorem et pulchriorem.
PL 17, 934B「地と天は逃げ去る」とは、地と天の姿が〔逃げ去る〕ということである。火によってその姿から変えられ、はるかに良く美しい別のものに作り変えられうるようになるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.7
Quod vero dicit: Locus non est inventus eis; non ideo dicit, ut locum pristinum amittant, sed speciem.
PL 17, 934B「それらのための場所は見いだされなかった」と彼が言うのは、元の場所を失うという意味ではなく、姿を失うという意味である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.8
(Vers. 13.) Et vidi mortuos magnos et pusillos, stantes in conspectu throni. Per mortuos magnos et pusillos soli reprobi designantur, qui in die resurrectionis mortui astabunt in conspectu Dei, ea videlicet morte quam primam esse diximus, post paululum in mortem secundam dejiciendi: per mortuos vero magnos eos designari puto, qui aut majores fuerunt in sceleribus, aut altiores in saeculi dignitatibus: per pusillos autem ii designantur, qui eis subjecti fuerunt, vel certe ii qui minus peccaverunt.
PL 17, 934B(第13節)〔底本の節番号。引かれた句は黙示録20:12に当たる〕「そして私は、大きな死者たちと小さな死者たちが座の前に立っているのを見た」。「大きな死者たちと小さな死者たち」によっては、捨てられた者たちだけが指される。彼らは復活の日に死者として神の面前に立つが、それは我々が第一の死と呼んだ死においてであり、まもなく第二の死へ投げ落とされる者たちである。「大きな死者たち」によっては、悪行において大きかった者、あるいはこの世の位階において高かった者が指されると私は思う。「小さな者たち」によっては、彼らに従属していた者、あるいは罪の少なかった者が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.9
Et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitae. Libri multi ad reprobos: unus qui est vitae, ad electos pertinet.
PL 17, 934C「そして諸々の書が開かれた。また、もう一つの書が開かれた。それは命の書である」。多くの書は捨てられた者たちに、命の唯一の書は選ばれた者たちに関わる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.10
Reprobi multos libros habent, quia in multis erroribus sunt devoluti; nam pagani multos deos coluerunt, et in multis erroribus semetipsos dejecerunt: similiter et haeretici multa dogmata prava, et Deo odibilia invenerunt: falsi etiam christiani in multis sceleribus quotidie involvuntur.
PL 17, 934C捨てられた者たちは多くの書を持つ。多くの誤りに転がり落ちたからである。たとえば異教徒は多くの神々を拝み、多くの誤りの中に身を投じた。同様に異端者たちも、多くの悪しき教理、神に忌まれる教理を考え出した。偽のキリスト教徒も、日々多くの悪行に巻き込まれている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.11
Multos ergo libros reprobi possident, quia multis modis Deum offendunt; electi vero unum librum habent; quia unum Deum colunt, unam fidem catholicam confitentur, uno vinculo charitatis connectuntur.
PL 17, 934Cかくて捨てられた者たちは多くの書を持つ。多くの仕方で神に背くからである。他方、選ばれた者たちは一つの書を持つ。一人の神を拝み、一つの公同の信仰を告白し、一つの愛の絆で結び合わされているからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.12
Sed quaerendum nobis est, qui sint libri isti: numquid ex aliqua materia visibili, aut invisibili, fient libri, in quibus singulorum facta describantur?
PL 17, 934Dしかし我々は問わねばならない。それらの書とは何か。個々の人の行いが書き記される書が、何か見える素材、あるいは見えない素材からできるというのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.13
Libri igitur multi sunt facta reproborum: libri multi aperientur, cum scelera reproborum omnibus manifestabuntur. Per librum autem vitae praedestinationem Dei omnipotentis possumus intelligere.
PL 17, 934Dそれゆえ多くの書とは、捨てられた者たちの行いである。捨てられた者たちの悪行がすべての人に明らかにされるとき、多くの書が開かれる。他方、命の書によっては、全能の神の予定を解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.14
In hoc libro nomina discipulorum esse conscripta Dominus in Evangelio manifestat, cum dicit: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20) .
PL 17, 934Dこの書に弟子たちの名が記されていることを、主は福音書で明らかにして言う。「喜べ。汝らの名が天に記されているからである」(ルカ10:20)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.15
De hoc libro apostolus Paulus loquitur dicens: Quos autem praescivit, hos et praedestinavit: et quos praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30) .
PL 17, 934Dこの書について、使徒パウロは言う。「予め知った者たちを、予め定めもした。予め定めた者たちを、召しもした。召した者たちに、栄光を与えもした」(ローマ8:30)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.16
(Vers. 13.) Et judicati sunt mortui secundum ea, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.
PL 17, 935A(第13節)〔底本の節番号。引かれた句は黙示録20:12に当たる〕「そして死者たちは、書に記されていたところに従い、その行いに従って裁かれた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.17
Judicati sunt mortui secundum ea, quae scripta erant in libris; quia secundum errores proprios, et juxta qualitatem scelerum suorum singuli judicabuntur; aliter enim judicabuntur haeretici, aliter pagani, aliter falsi christiani: sed unusquisque ipsorum quanto deterior fuerit in proprio errore, tanto et acrius judicabitur.
PL 17, 935A「死者たちは、書に記されていたところに従って裁かれた」。一人ひとりが、自分自身の誤りに従い、自らの悪行の性質に応じて裁かれるからである。異端者と異教徒と偽のキリスト教徒とでは裁かれ方が異なる。しかし、各人は自分の誤りにおいて悪いほど、それだけ厳しく裁かれる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.18
Et dedit mare mortuos suos, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera eorum. Nunc ad ea quae praetermiserat, revertitur; prius quippe resurrectio generalis fiet, et postea judicium exercebitur.
PL 17, 935A「そして海は自らの死者を渡し、死と冥界は自らの中にいた死者を渡した。そして一人ひとりについて、その行いに従って裁きがなされた」。ここで彼は、先に述べずにおいた事柄に立ち返る。実際、まず一般の復活が起こり、のちに裁きが行われるのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.19
Quod ita esse Dominus in Evangelio manifestat, dicens discipulis: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .
PL 17, 935Bこのとおりであることを、主は福音書で、弟子たちに言って明らかにしている。「再生のとき、人の子が自らの威光の座に座るとき、汝らもまた十二の座に座り、イスラエルの十二の部族を裁く」(マタイ19:28)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.20
Primo regenerationem posuit, id est, resurrectionem; postea ad judicandos populos eos sessuros esse dixit.
PL 17, 935B彼はまず再生、すなわち復活を挙げ、のちに諸民を裁くために彼らが座に着くと言った。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.21
Et in Evangelio hujus Joannis Dominus loquitur dicens: Venit hora quando omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29) .
PL 17, 935Bまた、このヨハネの福音書で、主は言う。「時が来る。墓にいる者はみな神の子の声を聞く。善を行った者は命の復活へ、悪を行った者は裁きの復活へと出て来る」(ヨハネ5:29)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.22
Ad imperium igitur Domini de monumentis suis procedent mortui; quia corpora omnium mortuorum per receptionem animarum vivificata, de sepulcris suis exient.
PL 17, 935Bそれゆえ、主の命令により、死者は自らの墓から出て来る。すべての死者の体が、魂を受け取ることによって生かされ、墓から出て行くのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.23
Qui vero mala fecerunt, in resurrectionem judicii procedent; quia ad hoc resurgent, ut in corporibus in quibus animae peccaverunt, in ipsis et judicentur; ut quos habuerunt socios in iniquitatibus, habeant participes in tormentis.
PL 17, 935C悪を行った者たちは、「裁きの復活」へ出て来る。魂が罪を犯した体において、まさにその体において裁かれるために復活するからである。〔魂が〕不法において仲間としたもの〔体〕を、責め苦においても分かち合うものとして持つためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.24
Praesens quoque lectio quod ante judicium futura sit resurrectio, ostendit; cum post redditionem mortuorum, quos mare, mortem et infernum reddidisse dicit, impios esse judicandos narrat.
PL 17, 935C現在の箇所もまた、復活が裁きの前に起こることを示している。海と死と冥界が返したと言う死者のあとに、不敬虔な者たちが裁かれると述べるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.25
Sed et fides catholica quam frequenter decantamus, hoc demonstrat; cum dicit de Domino: Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem (Athan. Symb.) .
PL 17, 935Cまた、我々が頻繁に歌う公同の信仰もこれを示している。主について言う。「その到来のとき、すべての人は自分の体をもって復活し、自らの行いについて申し開きをする」(アタナシオスの信条)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.26
Verum quaerendum nobis est, quid significent mors, mare, et infernus. Scimus quippe aquas ad ablutionem peccatorum nostrorum esse consecratas, sicut dicit Dominus in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5) .
PL 17, 935Cしかし我々は、死と海と冥界が何を表すかを問わねばならない。我々は、水が我々の罪の洗いのために聖別されていることを知っている。主が福音書で言うとおりである。「水と聖なる霊から新たに生まれなければ、誰も神の国に入ることはできない」(ヨハネ3:5)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.27
Mare itaque ad resurrectionem electorum: mors vero, atque infernus ad reproborum pertinent. Mare ergo in hoc loco baptismum designat.
PL 17, 935Dそれゆえ海は選ばれた者たちの復活に関わり、死と冥界は捨てられた者たちに関わる。したがって、ここでは海は洗礼を指す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.28
Quasi igitur mare mortuos suos reddet, cum electi qui in ea munditia quam in baptismate perceperunt, in ea etiam et resurgent, nullam maculam peccati habentes.
PL 17, 935Dそれゆえ、あたかも海が自らの死者を返すかのようである。洗礼で受けた清さのうちにいる選ばれた者たちが、まさにその清さのうちに復活し、罪の汚点を何一つ持たないときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.29
Mare mortuos suos reddet, quia sacri baptismatis ablutio, et sancti Spiritus gratia, electos omnes tempore resurrectionis in conspectu Creatoris sui mundos et immaculatos exhibebit.
PL 17, 936A海が自らの死者を返すというのは、聖なる洗礼の洗いと聖なる霊の恩寵が、復活の時にすべての選ばれた者たちを、造り主の面前に清く汚れなき者として立たせるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.30
Per mortem autem corpora impiorum, quae in terrae sinibus mortua detinentur: per infernum vero eorum animas, eo quod in inferni claustris detineantur, intelligere possumus.
PL 17, 936A他方、「死」によっては、大地の懐に死んだまま留められている不敬虔な者たちの体を、「冥界」によっては、冥界の閉じ込めに留められているがゆえに、彼らの魂を解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.31
Infernus itaque mortuos suos dabit; quia animas prima morte devoratas, quas detinet, ad recipienda propria corpora remittet. Mors etiam mortuos suos dabit; quia corpora quae in pulverem redegerat, ut virtute divina per animarum susceptionem vivificentur, exhibebit.
PL 17, 936Aかくて冥界は自らの死者を渡す。第一の死に呑み込まれた魂を、それぞれの体を受け取るために送り返すからである。死もまた自らの死者を渡す。塵に帰していた体を、神の力によって魂を受け取って生かされるべく差し出すからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.32
(Vers. 14, 15.) Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis . . . et omnis qui non est in libro vitae scriptus, missus est in caminum ignis. Mors et infernus missi sunt in stagnum ignis, id est, animae cum corporibus.
PL 17, 936A(第14・15節)「死と冥界は火の池に投げ込まれた……。命の書に記されていない者はみな、火の炉に投げ込まれた」。死と冥界が火の池に投げ込まれるとは、魂が体とともに〔投げ込まれる〕ということである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.0.33
Possumus et per mortem daemones, eo quod ipsi auctores fuerint mortis, intelligere. Mors et infernus in stagnum mittentur; quia daemones cum caeteris impiis in infernum demergentur.
PL 17, 936B我々は「死」によって、死の創始者であったがゆえに悪霊たちをも解することができる。死と冥界が池に投げ込まれるというのは、悪霊たちが他の不敬虔な者たちとともに冥界に沈められるからである。