ベレンガウドゥス9世紀(11–12世紀とする説もある)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri)

Visio II, Caput IV 第2の幻 第IV章

Berengaudus · Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) · PL 17, 793C · 163 sectiones

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.1

1

(Vers. 1.) Post haec vidi ostium apertum in coelo. Per ostium, Christus intelligitur, qui dicit: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9) .

PL 17, 793C

(第1節)「この後、私は天に開いた戸を見た」。戸によってはキリストが解される。彼は言う。「私は戸である。私を通って入る者は救われる」(ヨハネ10:9)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.2

2

Quod ostium apertum esse dicitur; quia omnibus ad se venire desiderantibus, quamvis multis sceleribus deprimantur, ostium misericordiae suae aperire non dedignatur, sicut ipse dicit in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos (Matth. XI, 28) .

PL 17, 793C

この戸が開いていると言われるのは、自分のもとに来ようと望むすべての者に対し、その者たちが多くの悪行に押さえつけられていても、自らの慈しみの戸を開くことを退けないからである。福音書で彼自身が言うとおりである。「疲れ、重荷を負う者はみな、私のもとに来よ。私が汝らを休ませる」(マタイ11:28)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.3

3

Per coelum autem Ecclesia designatur. Sed si omnis qui per ostium in ovile ovium, id est, in sanctam Ecclesiam introierit, salvabitur: reprobi, quorum innumerabiles intra sanctam Ecclesiam continentur, quo aditu introierunt?

PL 17, 793D

天によっては教会が指される。だが、戸を通って羊の囲い、すなわち聖なる教会に入る者がみな救われるのなら、聖なる教会の内に無数にいる捨てられた者たちは、どの入り口から入ったのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.4

4

De hoc Dominum interrogemus; ait enim: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde; ille fur est et latro (Joan. X, 1) . Quicumque ergo hoc quod in baptismo promiserunt, observare nolunt, non per ostium in ovile ovium, sed aliunde ascenderunt.

PL 17, 793D

これについて、主に尋ねよう。彼は言う。「戸から羊の囲いに入らず、ほかの所から登る者は、盗人であり強盗である」(ヨハネ10:1)。それゆえ、洗礼で約束したことを守ろうとしない者は誰であれ、戸からではなく、ほかの所から羊の囲いに登ったのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.5

5

Et vox prima, quam audivi, tamquam tubae loquentis mecum, dicens. Vocem primam vetus Testamentum accipere possumus: sed melius mihi videtur, ut per vocem primam Joannem Baptistam intelligamus, de quo scriptum est: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante Dominum parare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum (Luc. I, 76) .

PL 17, 793D

「そして、私が聞いた最初の声は、私と語るラッパのようであって、言った」。最初の声を旧約と受け取ることもできる。しかし私には、最初の声によって洗礼者ヨハネを解するほうがよいと思われる。彼について書かれている。「そして汝、幼子よ、汝は至高者の預言者と呼ばれる。汝は主の前を行き、その道を備え、その民に、罪の赦しによる救いの知識を与えるからである」(ルカ1:76)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.6

6

Sed et ipse Joannes se vocem vocat, dicens: Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Esaias propheta (Joan. I, 23, ex Esa. XL, 3) . Et quia praedicatio ejus circumquaque percrebuit, vox praedicationis ejus tubae similis dicitur.

PL 17, 794A

しかし、ヨハネ自身も自分を声と呼んでいる。預言者イザヤが言ったとおり、「私は荒れ野で叫ぶ者の声である。主の道をまっすぐにせよ」と言うのである(ヨハネ1:23、イザヤ40:3による)。彼の宣教があたり一帯に広まったので、その宣教の声はラッパに似ていると言われる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.7

7

Sed quid vox ista dicat, audiamus: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri posthaec; id est, terrena desere, et ad coelestia animum erige.

PL 17, 794A

だが、この声が何を言うか、聞こう。「ここに上れ。私は、この後に起こるべきことを汝に示す」。すなわち、地のものを捨て、天のものへと心を上げよ。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.8

8

Aliter: Joannes evangelista personam eorum in hoc loco gerit, qui per Joannem Baptistam in Christum crediderunt, et multi eo tempore exstiterunt, qui Joannem Christum aestimabant: Joannes vero sursum auditores suos mentes erigere suadebat, cum se non Christum esse dicebat, sed alterum qui post se venturus erat, dicens: Non sum ego Christus: veniet vero fortior me post me, cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti.

PL 17, 794A

別の解釈。福音書記者ヨハネは、この箇所で、洗礼者ヨハネを通してキリストを信じた者たちの立場に立っている。この時代には、ヨハネをキリストと思う者が多く現れた。しかしヨハネは、自分はキリストではなく、キリストは自分のあとに来ようとしているもう一人の者だと言って、聴き手たちの精神を上へ引き上げるよう勧めていた。彼は言った。「私はキリストではない。しかし私のあとに、私よりも力強い者が来る。私は、その履き物の紐を解くにもふさわしくない」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.9

9

Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Joan. I, 27) ; et iterum: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30) . Sed et discipulos suos conscendere sursum monebat, cum se deserendum, et Christum esse sequendum manifesta ratione perdocebat.

PL 17, 794B

「彼は聖なる霊と火で汝らに洗礼を授ける」(ヨハネ1:27)〔「聖なる霊と火で」の句は、ヨハネ1:27ではなくマタイ3:11、ルカ3:16にある〕。また再び、「彼は大きくなり、私は小さくならねばならない」(ヨハネ3:30)。ヨハネはまた、自分の弟子たちに上へ登るよう勧めていた。自分は捨てられるべきであり、キリストに従うべきであると、明白な理由をもって教え尽くしていたときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.10

10

Deinde sequitur: Et ostendam tibi, quae oportet fieri post haec; ac si diceret: Si sursum cor erexeris, id est, si Christum fide secutus fueris, ea quae doceo, et quae ventura sunt, etiam ipso docente, facile cognoscere poteris.

PL 17, 794B

それから続く。「そして私は、この後に起こるべきことを汝に示す」。あたかもこう言うかのようである。もし汝が心を上に上げるなら、すなわち信仰をもってキリストに従うなら、私が教えること、また来ようとしていることを、彼自身の教えによっても、たやすく知ることができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.11

11

(Vers. 2.) Et statim fui in spiritu; id est, cum in Christum credere coepi, ex carnali spiritalis effectus sum. Et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedens.

PL 17, 794C

(第2節)「そして、すぐに私は霊のうちにいた」。すなわち、キリストを信じ始めたとき、私は肉的な者から霊的な者となった。「そして見よ、天に座が置かれており、〔その〕上に座る者が〔いた〕」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.12

12

Per coelum, ut supra diximus, Ecclesia designatur: sedes vero posita in coelo, corda sanctorum in Ecclesia commorantium designat.

PL 17, 794C

天によっては、上で述べたように、教会が指される。天に置かれた座は、教会にとどまる聖徒たちの心を指す。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.13

13

Qui vero supra sedem visus est sedere, Deus est, qui in cordibus sanctorum suorum inhabitat atque sedet, sicut Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17) .

PL 17, 794C

座の上に座っているのが見られた者は、神である。神は自らの聖徒たちの心に住み、座している。使徒が言うとおりである。「神の神殿は聖なるものであり、それは汝らである」(一コリント3:17)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.14

14

(Vers. 3.) Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardii. Jaspis viridis coloris est, sardius autem rubei: per viriditatem ergo jaspidis divinitas nostri Salvatoris: per ruborem autem sardii ejus humanitas designatur.

PL 17, 794C

(第3節)「そして座っていた者の見た目は、碧玉と紅玉髄の石に似ていた」。碧玉は緑色であり、紅玉髄は赤色である。それゆえ、碧玉の緑によっては我々の救い主の神性が、紅玉髄の赤によってはその人性が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.15

15

Salvator igitur noster et viriditatem jaspidis in se continet; quia secundum divinitatem per omnia aequalis est Patri: et ruborem sardii; quia secundum humanitatem homo perfectus exsistit, sicut scriptum est: Perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens (Symbol. sub. Athanasii nomine) .

PL 17, 794D

それゆえ、我々の救い主は、碧玉の緑を自らのうちに持つ。神性においては、あらゆる点で父と等しいからである。また紅玉髄の赤を持つ。人性においては、完全な人として存在するからである。書かれているとおりである。「完全な神、完全な人、理性的な魂と人間の肉から成り立つ」(アタナシオスの名による信条)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.16

16

Et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae. In Genesi legimus, quia dixit Deus ad Noe: Arcum meum ponam in nubibus coeli, et recordabor foederis mei sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem (Gen. IX, 13) .

PL 17, 794D

「そして座の周りには虹があり、緑玉のように見えた」。創世記に我々は読む。神がノアに言った。「私は雲の中に私の弓を置く。私は、神とすべての生きる魂とのあいだに結ばれた私の永遠の契約を思い起こす」(創世記9:13)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.17

17

Per arcum igitur, qui in signum clementiae Dei hominibus in terra consistentibus apparet, misericordia Dei non inconvenienter accipitur.

PL 17, 795A

それゆえ、地にいる人々に神の寛容のしるしとして現れる弓によって、神の慈しみが受け取られるのは、不適切ではない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.18

18

Iris ergo, id est arcus, sedem Dei, id est, Ecclesiam circumdabat; quia ejus misericordia nos circumdando, protegit et gubernat, atque ab invisibilibus hostibus defendit: In ipso enim, sicut dicit apostolus, vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28) .

PL 17, 795A

こうして、虹、すなわち弓は、神の座、すなわち教会を取り囲んでいた。神の慈しみが、我々を取り囲んで守り、導き、見えない敵から守るからである。使徒が言うとおりである。「我々は彼のうちに生き、動き、存在している」(使徒言行録17:28)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.19

19

Qui arcus similitudinem smaragdi habuisse dictus est, qui nimiae atque gratissimae viriditatis est: jaspis vero, de quo superius diximus, viridis coloris est, sicut smaragdus.

PL 17, 795A

この弓が緑玉に似ていたと言われるのは、緑玉が非常に濃く、きわめて好ましい緑色だからである。一方、上で述べた碧玉も、緑玉と同じく緑色である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.20

20

Sed ejus viriditas obtusa est: viriditas vero smaragdi perspicua est, cujus pulchritudo oculos intuentium ad se mirandam pertrahit.

PL 17, 795A

しかし、碧玉の緑は鈍く、緑玉の緑は澄んでいる。その美しさは、見つめる者の目を引き寄せて感嘆させる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.21

21

Per viriditatem ergo jaspidis, sicut diximus, divinitas nostri Salvatoris accipitur; quae obscura, et quibusdam nebulis obtecta est; quia divinitatem Redemptoris nostri nulla mens, sicut est, comprehendere potest: et quanto altius se mens ad perscrutandum erexerit, tanto amplior caligo ei objicitur.

PL 17, 795B

それゆえ、碧玉の緑によって、我々が述べたように、我々の救い主の神性が受け取られる。それは暗く、いくらかの雲に覆われている。我々の贖い主の神性を、ありのままに捉えうる精神はないからである。精神が探究のためにより高く上るほど、より深い闇が前に立ちはだかる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.22

22

Per viriditatem vero smaragdi, quae perspicua est, misericordia Domini recte designatur; misericordia namque Domini tam perspicua est, ut nullus homo sanam mentem possidens, hanc ignorare valeat.

PL 17, 795B

一方、澄んでいる緑玉の緑によっては、主の慈しみが正しく指される。主の慈しみはきわめて澄んでおり、健全な精神を持つ人は誰も、これを知らずにいることができないからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.23

23

Quis enim immensam misericordiam Dei, quam erga humanum genus exhibuit, et exhibet quotidie, ignorare potest; quamvis verbis perfecte explicari non possit?

PL 17, 795B

神が人類に対して示した、そして日々示している無量の慈しみを、誰が知らずにいられようか。言葉では完全に説き明かせないとしても。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.24

24

Sed et hoc quod viriditas hujus lapidis hebetatos oculos, si inspicitur, ad videndum acuit, potest misericordiae Dei convenire; quando enim in peccatis jacemus, et scelera nostra nos deprimunt, hebetatos oculos mentis habemus.

PL 17, 795B

また、この石の緑が、もしそれを見つめるなら、鈍った目を鋭くして見えるようにするということは、神の慈しみに当てはまりうる。我々が罪に横たわり、悪行が我々を押さえつけているとき、我々は精神の目が鈍っているからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.25

25

Cum vero consideramus misericordiam Dei, qualiter meretrices et latrones, omniumque scelerum generibus depressos, etiam et persecutores suos per poenitentiam ad salutem reduxit, ad spem veniae reformamur.

PL 17, 795C

だが、神の慈しみ、すなわち神が、娼婦たちや強盗たち、あらゆる種類の悪行に押さえつけられた者たち、さらには自らの迫害者たちをさえ、悔い改めによって救いへ連れ戻したことを思うとき、我々は赦しの希望へと立て直される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.26

26

Et quia jam in perditionis fovea detinebamur, misericordiam Domini intuentes, atque de ea praesumentes, ad eum quem offenderamus, confugimus, ut ejus misericordia a morte perpetua liberemur.

PL 17, 795C

そして、我々はすでに滅びの穴に捕らえられていたので、主の慈しみを見つめ、それに信頼して、自分たちが怒らせた者のもとへ逃れた。その慈しみによって、永遠の死から解放されるためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.27

27

Quam misericordiam Dei Psalmista intuens, nec eam verbis explicare valens, ipsum Deum misericordiam suam vocavit, dicens: Deus meus misericordia mea (Psal. CXLIII, 1, 2) .

PL 17, 795C

この神の慈しみを見つめた詩篇作者は、それを言葉で説き明かすことができず、神自身を自らの慈しみと呼んで言った。「私の神は私の慈しみである」(詩篇143:1, 2)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.28

28

(Vers. 4) Et in circuitu sedis sedilia vigintiquatuor, et supra thronos vigintiquatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae.

PL 17, 795D

(第4節)「そして座の周りには二十四の席があり、二十四の座の上には、二十四人の長老が座っていた。白い衣をまとい、彼らの頭には金の冠があった」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.29

29

Vigintiquatuor seniores in hoc libro aliquando Patres veteris Testamenti, aliquando novi, aliquando simul utrosque significant; sed in hoc loco Patres veteris Testamenti designant, qui vigintiquatuor sedilibus sedisse dicuntur; quando enim sedemus, a labore quiescimus.

PL 17, 795D

二十四人の長老は、この書において、あるときは旧約の父祖たち、あるときは新約の父たち、あるときは両方をともに意味する。しかしこの箇所では旧約の父祖たちを指し、彼らが二十四の席に座ったと言われる。我々が座るとき、労苦から休むからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.30

30

Per sedilia igitur vigintiquatuor libri veteris Testamenti designantur. Super vigintiquatuor igitur thronos, vigintiquatuor seniores sedisse visi sunt; quia Patres veteris Testamenti a laboribus et curis hujus saeculi, in lectione et meditatione divinorum librorum quodammodo quiescebant.

PL 17, 795D

それゆえ、二十四の席によっては、旧約の書が指される。二十四の座の上に二十四人の長老が座っているのが見られたのは、旧約の父祖たちが、神の書の朗読と黙想において、この世の労苦と思い煩いから、いわば休んでいたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.31

31

Sed quaerendum nobis est, cum sedes Ecclesiam significet, cur in circuitu sedis haec sedilia disposita esse dicantur. Nimirum quia quisquis paterfamilias domum suam tutam a latronibus et inimicis esse desiderat, hanc aut muro, aut sepe, aut pariete circumdat.

PL 17, 796A

しかし、座が教会を意味するのに、なぜこれらの席が座の周りに配置されたと言われるのか、我々は問わねばならない。それはもちろん、家の主人は誰であれ、自分の家が強盗や敵から安全であることを望むなら、これを壁か垣か仕切りで囲むからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.32

32

Similiter Ecclesia et contra haereticos et contra paganos, qui fidem Christi in ea dejicere volunt, veteris Testamenti libris munitur; quia quando ea quae colit, longe ante adventum Christi fuisse praedicta probat, jacula inimicorum fidem Christi evertere cupientium, longe a se repellit.

PL 17, 796A

同様に教会も、異端者に対しても、教会の中でキリストの信仰を打ち倒そうとする異教徒に対しても、旧約の書によって守られている。教会が崇めるものが、キリストの到来のはるか前に預言されていたことを証明するとき、キリストの信仰を覆そうと欲する敵の矢を、自らから遠くに撃退するからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.33

33

Qui senes circumamicti vestimentis albis fuisse dicuntur, et in capitibus eorum coronae aureae: per alba vestimenta vitae puritas, per coronas autem aureas opera bona designantur.

PL 17, 796A

この長老たちは白い衣をまとい、頭に金の冠があったと言われる。白い衣によっては生の清さが、金の冠によっては善い業が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.34

34

(Vers. 5.) Et de throno (id est, de Ecclesia) procedunt fulgura, et voces, et tonitrua. Per fulgura miracula, quae per sanctos suos operatur Deus: per voces praedicatio: per tonitrua vero terror gehennae ignis designatur; quia sancti praedicatores eos, quos amore coelestis patriae a vitiis revocare nequeunt, eis tormenta aeterna, quae impiis praeparata sunt, opponunt; ut quos blanditiis nequeunt, saltem terroribus a vitiis compescant.

PL 17, 796B

(第5節)「また座から(すなわち教会から)稲妻と声と雷鳴が出る」。稲妻によって、神が聖徒たちを通して行う奇跡が、声によって宣教が、雷鳴によっては火のゲヘナの恐れが指される。聖なる宣教者たちは、天の祖国への愛によっては悪徳から呼び戻せない者たちに、不敬虔な者たちのために備えられた永遠の責め苦を突きつけ、甘言では抑えられない者たちを、せめて恐れによって悪徳から抑えるのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.35

35

Et septem lampades ardentes ante thronum. Quid sint septem lampades, ipse exponit, cum dicit: Quae sunt septem spiritus Dei.

PL 17, 796B

「また座の前に七つの燃える灯火」。七つの灯火が何であるかは、彼自身が「それは神の七つの霊である」と言って説き明かしている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.36

36

Per septem spiritus Dei septem dona Spiritus sancti debemus intelligere, quae in Dominum requievisse propheta Esaias manifestat dicens: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replebit eum spiritus timoris Domini (Esai. XI, 2) .

PL 17, 796B

神の七つの霊によって、我々は聖なる霊の七つの賜物を解さねばならない。預言者イザヤは、それが主にとどまったことを示して言う。「その上に主の霊、知恵と理解の霊、助言と勇気の霊、知識と慈しみの霊がとどまる。そして主への畏れの霊が彼を満たす」(イザヤ11:2)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.37

37

Hae igitur septem lampades, id est, septem dona Spiritus sancti, ante sedem, id est, ante conspectum Ecclesiae suae ardere dicuntur; quia sine lumine harum virtutum in nocte hujus saeculi positi, per vitae vias ad coelestem patriam gradi non possumus.

PL 17, 796C

それゆえ、この七つの灯火、すなわち聖なる霊の七つの賜物が、座の前、すなわち自らの教会の面前で燃えていると言われるのは、これらの徳の光なくしては、この世の夜に置かれた我々は、命の道を通って天の祖国へ歩み進むことができないからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.38

38

Quod autem Christum haec septem dona a Spiritu sancto accepisse dicit, ad humanitatis ejus mysterium pertinet; nam secundum divinitatem in nullo augeri potuit, sine quo nihil esse potuit.

PL 17, 796C

ところで、キリストがこの七つの賜物を聖なる霊から受けたと〔預言者が〕言うのは、彼の人性の奥義にかかわる。神性に従えば、彼は何によっても増し加えられ得なかったからである。彼なしには何ものも存在し得なかった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.39

39

Verum quaeri potest, cur propheta cum haec septem dona in Christum descensura esse diceret, a majoribus coepit, et descendendo ad minora pervenit. Sed non abs re esse factum videbitur, si diligenter inspiciatur.

PL 17, 796C

しかし、問うてよいことがある。預言者は、この七つの賜物がキリストに降るだろうと言うのに、なぜ大きいものから始めて、下りながら小さいものに至ったのか。だが、丁寧に見るなら、これは理由なくなされたのではないと分かるだろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.40

40

Nam quia Dominus noster Jesus Christus de illa coelesti beatitudine, in qua aequalis erat per omnia Patri, ad terras descendere, et homo fieri dignatus est, et ab angelis minorari voluit, quos ipse creaverat; non inconvenienter haec septem dona descendendo accepit; quia voluntatem Patris descendendo et humiliando se usque ad mortem adimplevit, sicut dicit Apostolus: Humiliavit semet ipsum usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II, 8) .

PL 17, 796D

すなわち、我々の主イエス・キリストは、万事において父と等しくあった天の至福から地に下り、人となることを良しとし、自らが造った天使たちよりも低くされることを望んだ。それゆえ、この七つの賜物を下りながら受けたのは理にかなっている。彼は下りながら、死に至るまで自らを低くして、父の意志を成就したからである。使徒が言うとおりである。「彼は自らを低くして、死に至った。それも十字架の死に」(フィリピ2:8)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.41

41

Nos autem qui ab ipsa perditionis fovea ad coelestia sublevamur, a minoribus incipimus, ut ad majora crescendo perveniamus.

PL 17, 797A

これに対して、我々は滅びの穴そのものから天のものへと引き上げられる者であるから、小さいものから始め、成長しながら大きいものに至る。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.42

42

Quomodo autem haec septem dona super Christum descenderint, prout Dominus dederit, breviter dicamus. Spiritus sapientiae super hominem Christum requievit, quando Filius Dei secundum divinitatem, qui sapientia Patris dicitur, in eum descendit.

PL 17, 797A

さて、この七つの賜物がキリストの上にどのように降ったかを、主が与えるままに、簡潔に述べよう。知恵の霊が人間キリストの上にとどまったのは、父の知恵と呼ばれる神の子が、神性に従って彼のうちに降ったときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.43

43

Spiritus intelligentiae in eum requievit, quando omnibus virtutibus est ditatus, sicut in Evangelio scriptum est: Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia coram Deo et hominibus (Luc. II, 52) .

PL 17, 797A

理解の霊が彼のうちにとどまったのは、彼があらゆる徳で富まされたときである。福音書に書かれているとおりである。「イエスは知恵と年齢と恩寵において、神と人々の前で進んでいった」(ルカ2:52)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.44

44

Post intellectum consilium sequitur. Consilium a consulendo dicitur; nam si aliquod periculum nobis imminet, consilium a sapiente perquirimus, qualiter periculum evadamus.

PL 17, 797A

理解のあとに助言が続く。助言は助言する〔consulere〕ことから名づけられる。我々は、何か危険が迫っているとき、どうすればその危険を逃れられるかを、賢い者に助言として求める。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.45

45

Similiter et cum ad aliquam dignitatem saeculi conscendere cupimus, consilium quaerimus qualiter ad id quod desideramus, pervenire valeamus.

PL 17, 797B

同じように、この世の何らかの地位に昇りたいと望むときにも、望むものに至るにはどうすればよいかを助言として求める。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.46

46

Christus igitur est consiliator noster, qui consilium dat qualiter pericula aeterna evadamus; et consilium quod dat, ipse perficit, cum a periculis aeternis nos liberat.

PL 17, 797B

それゆえキリストは我々の助言者である。彼は、どうすれば永遠の危険を逃れられるかの助言を与え、その与える助言を、我々を永遠の危険から解放するときに自ら成し遂げる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.47

47

Similiter et consilium dat qualiter ad haereditatem paradisi pervenire possimus, et ad ipsa gaudia ipse nos perducit.

PL 17, 797B

同じく、どうすれば楽園の嗣業に至れるかの助言も与え、その喜びそのものへと我々を導く。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.48

48

Spiritus itaque consilii in homine Christo descendit, dum a Spiritu sancto percepit doctrinam Evangelii, in qua consilium consistit omnium hominum salvari cupientium.

PL 17, 797B

こうして助言の霊が人間キリストに降ったのは、彼が聖なる霊から福音の教えを受けたときである。その教えのうちに、救われることを望むすべての人々の助言が成り立っている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.49

49

Spiritus etiam fortitudinis super Christum requievit, quando ad debellandum hostem antiquum fortis inter homines apparuit.

PL 17, 797B

勇気の霊もまたキリストの上にとどまった。いにしえの敵を打ち破るために、彼が人々の間で強い者として現れたときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.50

50

De hac sua fortitudine ipse dixit in Evangelio: Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet: si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet (Luc. XI, 21) .

PL 17, 797C

この自らの勇気について、彼自身が福音書で言った。「強い者が武装して自分の庭を守っているあいだは、その持ち物は安全である。しかし、彼より強い者が襲って来て彼に勝つなら、彼が頼みとしていた武具をことごとく奪い、その分捕り品を分け与える」(ルカ11:21)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.51

51

Post fortitudinem sequitur scientia. Apud homines multae scientiae sunt; sunt namque diversarum artium diversae scientiae.

PL 17, 797C

勇気のあとに知識が続く。人々のあいだには多くの知識がある。さまざまな技芸に応じて、さまざまな知識があるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.52

52

Est scientia in litteris, est in mundanis legibus, est in augendis rebus temporalibus, est etiam scientia in praecavendis periculis; sunt etiam multi, qui per subtilitatem sensus quaedam futura praevident.

PL 17, 797C

文字の知識があり、世の法の知識があり、現世の財を増やすための知識があり、危険を前もって防ぐための知識もある。また、感覚の鋭さによって未来のことのいくつかを予見する者も多い。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.53

53

Sed has scientias aliquando boni, aliquando mali possident: scientiam vero quae in Christum descendit, nullus nisi bonus habere potest.

PL 17, 797C

だが、これらの知識は、ときには善い者が、ときには悪い者が持つ。これに対して、キリストに降った知識は、善い者のほか誰も持つことができない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.54

54

Quae tanta fuit, quantam nulla mens comprehendere potuit: In ipso enim sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss., II, 3) .

PL 17, 797D

その知識はあまりに大きく、いかなる精神も捉え得ないほどであった。「彼のうちには、知恵と知識のすべての宝が隠されている」(コロサイ2:3)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.55

55

Videtur itaque mihi per spiritum scientiae aliquod factum ejus non debere intelligere; praevidens namque Salvator noster, si accessum hominum peccatorum devitaret, multos sceleratos in desperationis foveam esse decidendos, peccatoribus per societatem corporis se conformari voluit, manducans videlicet et bibens cum eis, tactus etiam meretricum non respuens: qui etiam et latroni in initio confessionis ejus paradisum repromisit (Luc. XXIII, 43) , ut omnibus peccatoribus salvari cupientibus spem veniae tribueret.

PL 17, 797D

そこで私には、知識の霊によって彼の何らかの行いを解さねばならないように思われる〔刷りは non debere intelligere(解すべきでない)で、脚注は無い。続く説明はキリストの行いを知識の霊に当てるので、否定を取らずに読んだが、これは推測にすぎない。刷りどおり「解すべきでない」とも読める〕。我々の救い主は、罪人たちに近づくことを避けるなら、多くの悪人が絶望の穴に落ちるだろうと予見し、罪人たちと体の交わりによって一つになることを望んだ。すなわち彼らとともに食べ、飲み、娼婦たちに触れられることも拒まなかった。彼はまた、告白の初めに盗人に楽園を約束した(ルカ23:43)。救われたいと望むすべての罪人に、赦しの望みを与えるためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.56

56

Pharisaei vero spiritum scientiae non habentes, reprehendebant eum; eo quod cum publicanis et peccatoribus manducaret.

PL 17, 798A

ところがファリサイ派の人々は、知識の霊を持たず、彼を咎めた。徴税人や罪人たちとともに食事をするからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.57

57

Sed ipse spiritum scientiae possidens, dixit eis: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 12 et seq.) .

PL 17, 798A

しかし彼は知識の霊を持っていたので、彼らに言った。「医者が要るのは、健やかな者ではなく、病んでいる者である。私が来たのは、正しい者を招くためではなく、罪人たちを悔い改めに招くためである」(マタイ9:12以下)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.58

58

De spiritu vero pietatis non est necesse nobis quidquam dicere. Quid enim tam pium, quam ille qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22) ; et cum posset a morte potestate sua liberari, se pro salute generis humani et teneri, et ligari, et conspui, et alapis caedi, et flagellari, et crucifigi permisit?

PL 17, 798A

慈しみの霊については、我々は何も語る必要がない。罪を犯さず、その口に偽りも見いだされなかった者(一ペトロ2:22)ほど慈しみ深い者がいるだろうか。彼は、自らの力で死から解放され得たのに、人類の救いのために、捕らえられ、縛られ、唾を吐きかけられ、平手で打たれ、鞭打たれ、十字架につけられることを許したのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.59

59

Spiritus vero timoris Domini, qui ultimus ponitur, ad passionem pertinet; non quod timore coactus sit, ut pro salute generis humani moreretur: sed timorem pro obedientia accipere debemus, de qua ipse dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, Patris (Joan. VI, 36) .

PL 17, 798A

最後に置かれる主への畏れの霊は、受難にかかわる。人類の救いのために死ぬよう、恐れに強いられたからではない。我々は、この畏れを従順として受け取らねばならない。彼自身がその従順について言う。「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者、父の意志を行うために来た」(ヨハネ6:36)〔引かれた句はヨハネ6:38〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.60

60

Nam et filium, qui patri carnali est per omnia obediens, patrem timere dicimus, cum illa obedientia non sit timoris, sed amoris.

PL 17, 798B

実際、肉の父にあらゆる点で従う子について、我々は子が父を畏れると言う。その従順は畏れから出るのではなく、愛から出るのだが。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.61

61

De quo timore Psalmista dicit: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10) ; non autem timor, sed charitas Dei in saeculum saeculi permanebit.

PL 17, 798B

この畏れについて詩篇作者は言う。「主への畏れは聖なるもので、世々にとどまる」(詩篇18:10)。しかし、世々にとどまるのは畏れではなく、神への愛である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.62

62

Nunc qualiter haec septem dona Spiritus sancti unicuique fidelium conveniant, breviter dicendum est.

PL 17, 798B

今や、聖なる霊のこの七つの賜物が、信じる者の一人ひとりにどのようにふさわしいかを、簡潔に述べねばならない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.63

63

Et quia nos, qui per primae praevaricationis culpam in perditionis laqueo jacebamus, misericordia Dei ad superna reducimur ab inferioribus, id est, a timore Dei incipimus, ut ad superiora, id est, ad sapientiam proficiendo crescamus.

PL 17, 798B

最初の背反の咎によって滅びの罠に横たわっていた我々は、神の慈しみによって、下のものから、すなわち神への畏れから始めて、上のものへ、すなわち知恵へと、進みながら成長するよう、高みへ連れ戻される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.64

64

Et quibus gradibus Christus humiliando se ad nos descendit, salutemque nostram moriendo perfecit, eisdem gradibus et nos ad eum conscendere debemus; faciendo videlicet praecepta ejus, quae in donis septem Spiritus sancti continentur.

PL 17, 798C

キリストが自らを低くして我々のもとへ下り、死によって我々の救いを成し遂げた、その同じ段階を通って、我々もまた彼のもとへ昇らねばならない。すなわち、聖なる霊の七つの賜物に含まれる彼の戒めを行うことによってである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.65

65

Spiritus igitur timoris Domini super unumquemque peccatorem requiescit, cum considerans peccata sua, justumque judicium Dei pertimescens, poenasque ignis aeterni, quae impiis praeparatae sunt, ad poenitentiam lacrymasque convertitur, et amarissime flere incipit, quod delectabiliter gessit.

PL 17, 798C

それゆえ主への畏れの霊が一人ひとりの罪人の上にとどまるのは、自らの罪を顧み、神の正しい裁きを恐れ、不敬虔な者たちのために備えられた永遠の火の刑罰を恐れて、悔い改めと涙へ向きを変え、快く行ったことを最も苦く泣き始めるときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.66

66

Spiritus vero pietatis super quemlibet peccatorum requiescit, dum audiens scripturam dicentem: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33) ; et Dominum dicentem: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41) , alere egentes, vestire nudos, et caetera pietatis opera incipit exercere; ut Deum alios miserando propitium sibi faciat, quem peccando offenderat.

PL 17, 798C

慈しみの霊が罪人の誰かの上にとどまるのは、聖書が「水が火を消すように、施しは罪を消す」(集会の書3:33)と言うのを聞き、また主が「施しをせよ、そうすれば見よ、すべてが汝らにとって清い」(ルカ11:41)と言うのを聞いて、貧しい者を養い、裸の者に衣を着せ、慈しみのそのほかの業を行い始めるときである。他の人々を憐れむことで、罪を犯して怒らせた神を、自分に対して宥める者とするためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.67

67

Unde et Daniel propheta regem impiissimum, ut peccata sua eleemosynis redimeret, et misericordiis pauperum, admonere studuit.

PL 17, 798D

こうして預言者ダニエルも、最も不敬虔な王に、自らの罪を施しによって、また貧しい者たちへの慈しみの業によって贖うよう、熱心に勧めた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.68

68

A pietate ad scientiae spiritum conscenditur; nam quamvis videatur aliquis scientiam possidere, stultus est, si male vivit. Quid enim stultius, quam timorem Dei a mente abjicere, vitiis deservire, rapidoque cursu ad interitum properare?

PL 17, 798D

慈しみから知識の霊へと昇る。誰かが知識を持っているように見えても、悪く生きているなら愚かだからである。神への畏れを心から投げ捨て、悪徳に仕え、急ぎ足で滅びへ急ぐことほど愚かなことがあろうか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.69

69

Si igitur stultitia est vitiis deservire, et scientia optima est vitia deserere, atque ad Deum tota mente converti; quicumque per timoris spiritum peccata sua plangere incipit, et per pietatis spiritum misericors erga indigentes esse studet, ut Deum alios miserando, misericordem sibi faciat, necesse est ut per donum sancti Spiritus scientiae spiritum possideat.

PL 17, 799A

それゆえ、悪徳に仕えるのが愚かさであり、悪徳を捨てて心を尽くして神に立ち帰るのが最善の知識であるなら、畏れの霊によって自らの罪を嘆き始め、慈しみの霊によって貧しい者たちに憐れみ深くあろうと努める者、すなわち他の人々を憐れむことで神を自分に対して憐れみ深い者とする者は、聖なる霊の賜物によって知識の霊を持たざるを得ない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.70

70

Quicumque enim converti ad Deum desiderat, necesse est ut vitia derelinquat: et quicumque vitia deserere cupit, necesse est ut per doctrinam divinarum Scripturarum, sive per praedicationem sanctorum virorum, discat quae sint genera vitiorum, qualiter homines illaqueent, et quibus modis exstingui possint; quae sint etiam deceptiones daemonum, et qualiter contra eos pugnandum sit: hoc est igitur scientiae spiritum possidere.

PL 17, 799A

神に立ち帰ることを望む者は、悪徳を捨てざるを得ない。悪徳を捨てることを望む者は、神の書の教えによって、あるいは聖なる人々の宣教によって、悪徳にどのような種類があり、どのように人々を罠にかけ、どのような仕方で消し去られ得るかを学ばざるを得ない。また悪霊どもの欺きがどのようなものか、どう彼らと戦うべきかも学ばざるを得ない。これこそ知識の霊を持つということである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.71

71

Et quia Salomon dicit quia qui addit scientiam, addit et laborem (Eccl. I, 18) ; a scientia ad fortitudinis spiritum conscenditur.

PL 17, 799B

ソロモンは「知識を増す者は労苦をも増す」(コヘレトの言葉1:18)と言う。それゆえ、知識から勇気の霊へと昇る。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.72

72

Nam sicut quilibet praeliator non contra eum, quem in vinculis tenet, pugnat, sed potius contra eum, qui resistere ei vult: ita et diabolus non contra eum, quem vinculis peccatorum constrictum tenet dimicat; sed potius contra eum, qui peccare desistit, et ad Deum tota mente revertitur.

PL 17, 799B

戦う者は誰でも、縛って捕らえている相手とではなく、むしろ自分に抵抗しようとする相手と戦う。それと同じく、悪魔も、罪の鎖で縛りつけている者とは戦わず、むしろ罪を犯すことをやめ、心を尽くして神のもとへ帰る者と戦う。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.73

73

Quicumque ergo per poenitentiam, pietatisque opera a diaboli vinculis absolvi meretur, atque contra eum per scientiae spiritum bellum cupit instruere; necesse habet ut a Spiritu sancto fortitudinis donum accipiat: quo instructus, et interiores hostes, id est, vitia funditus possit exstinguere, et exteriores, videlicet homines, per patientiam superare, omniaque jacula daemonum scuto fidei a se repellere.

PL 17, 799B

それゆえ、悔い改めと慈しみの業によって悪魔の鎖から解かれるにふさわしいとされ、知識の霊によって悪魔に対する戦いを備えようと望む者は、聖なる霊から勇気の賜物を受けざるを得ない。これを備えるなら、内なる敵、すなわち悪徳を根こそぎ消し去り、外なる敵、すなわち人々を忍耐によって打ち負かし、悪霊どものあらゆる投げ槍を信仰の盾で自分から退けることができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.74

74

A fortitudine ad consilium conscenditur: consilium autem salutis nostrae in praeceptis consistit evangelicis.

PL 17, 799C

勇気から助言へと昇る。我々の救いの助言は、福音の戒めに成り立っている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.75

75

Quisquis igitur vitia in se exstinguere per fortitudinis spiritum potuit, necesse est ut ad mandata Evangelii perscrutanda, atque in corde suo recondenda transeat; ubi consilium reperiet, qualiter ad perfectionis culmen conscendere valeat.

PL 17, 799C

それゆえ、勇気の霊によって自らのうちの悪徳を消し去り得た者は誰でも、福音の命令を探り究め、自らの心に蓄えることへ移らざるを得ない。そこで、どうすれば完全さの頂へ昇り得るかの助言を見いだすであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.76

76

Et quia mandata Evangelii sine virtutibus custodiri non possunt, a spiritu consilii ad intellectum conscenditur, in quo perfectio virtutum tota consistit.

PL 17, 799C

福音の命令は徳なしには守り得ないので、助言の霊から理解へと昇る。理解のうちに、諸々の徳の完成がすべて成り立っている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.77

77

Intellectus vero donum a Spiritu sancto fideles accipiunt, cum omnibus virtutibus ditari merentur; ille enim verum intellectum possidet, qui fide illuminatur, qui pudicitia mundatur, patientia decoratur, qui humilitate munitur, qui charitate refulget, caeterisque virtutibus consummatur.

PL 17, 799C

信じる者たちが理解の賜物を聖なる霊から受けるのは、あらゆる徳で富まされるにふさわしいとされるときである。真の理解を持つのは、信仰で照らされ、貞潔で清められ、忍耐で飾られ、謙遜で固められ、愛で輝き、そのほかの徳で完成された者だからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.78

78

Et quia per operationem virtutum ad culmen perfectionis conscenditur, sapientia intellectui praeponitur, in qua tota perfectio consistit.

PL 17, 799D

徳の働きによって完全さの頂へ昇るので、理解の上に知恵が置かれる。この知恵のうちに完全さのすべてが成り立っている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.79

79

De hac perfectione Dominus dicit in Evangelio: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) .

PL 17, 799D

この完全さについて、主は福音書で言う。「完全になりたいなら、行って、持っているものをすべて売り、貧しい者たちに与えよ。そうすれば天に宝を持つことになる。そして来て、私に従え」(マタイ19:21)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.80

80

Sunt namque multi, qui ad perfectionis culmen subito conscendere conantur: sed quia per gradus virtutum non conscendunt, facile corruunt.

PL 17, 800A

実際、完全さの頂に突然昇ろうと試みる者は多い。だが徳の段階を踏んで昇らないので、たやすく倒れる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.81

81

Quid enim prodest substantiam relinquere, si iram, odium, ebrietatem, invidiam, superbiam, vanam gloriam, caeteraque vitia, quae occidunt animam, a mente sua non abjiciat?

PL 17, 800A

怒り、憎しみ、酩酊、妬み、高ぶり、むなしい栄光、その他魂を殺す悪徳を心から投げ捨てないなら、財産を捨てて何の益があろうか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.82

82

Non enim prodest arborem conscendere, ut leonem evadat; si serpentem in sinu gestet, cujus veneno pereat. Nec dicit Dominus illum perfectum esse, qui substantiam tantummodo dimiserit; sed eum qui et substantiam dimiserit, et ipsum secutus fuerit.

PL 17, 800A

獅子から逃れるために木に登っても、懐に蛇を抱え、その毒で死ぬなら、益はない。主は、ただ財産を捨てただけの者を完全であるとは言わない。財産を捨て、かつ彼に従った者を完全であると言うのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.83

83

Sequimur autem illum, quando imitamur. Ad hoc igitur perfectionis culmen ille competenti gradu conscendit, qui prius vitiis abrenuntiatis, per actualem vitam quae virtutibus perficitur, ad contemplativam conscendit, in qua soli Christo conjungitur, qui est sapientia Patris, Filiusque Dei, et civis Hierusalem coelestis efficitur.

PL 17, 800A

我々が彼に従うのは、彼に倣うときである。それゆえ、この完全さの頂へ適切な段階で昇るのは、まず悪徳を捨て、徳によって完成される活動の生を通って、観想の生へ昇る者である。観想の生において、彼は父の知恵であり神の子であるキリストただ一人と結ばれ、天のエルサレムの市民とされる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.84

84

Nunc qualiter descensioni Christi per gradus septem donorum Spiritus sancti ascensio fidelium conveniat; breviter demonstremus.

PL 17, 800B

今や、聖なる霊の七つの賜物の段階を通る信じる者たちの上昇が、キリストの下降にどのように対応するかを、簡潔に示そう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.85

85

Ultimus descensionis Christi gradus est timor Dei, per quem passionem et mortem ejus diximus fuisse designatam, et primus ascensionis ad Deum convertentium.

PL 17, 800B

キリストの下降の最後の段階は神への畏れであり、我々はこれによって彼の受難と死が指されていたと述べた。それは神へ立ち帰る者たちの上昇の最初の段階でもある。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.86

86

Congruit autem mors Domini iis, qui per spiritum timoris Domini peccata sua deflent; quia in morte Domini remissio consistit omnium peccatorum: nec perfecta remissio peccatorum esse posset, si ille pro nobis mortuus non fuisset.

PL 17, 800B

主の死は、主への畏れの霊によって自らの罪を嘆く者たちに適合する。主の死のうちに、すべての罪の赦しが成り立っているからである。彼が我々のために死ななかったなら、罪の完全な赦しはあり得なかったであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.87

87

Sextus descensionis Christi gradus est pietas, et secundus ascensionis poenitentium. Congruit autem pietas fidelium cum pietate Domini; quia ille iis qui secundum animam erant miseri, misericordiam suam impendit, ab aeterna morte sua morte eos liberans, et isti iis qui secundum corpus sunt miseri, misericordiam impendunt, largiendo eis corporum necessaria, quibus in judicio ipse dicturus est: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. I, 25) .

PL 17, 800C

キリストの下降の第六の段階は慈しみであり、悔い改める者たちの上昇の第二の段階である。信じる者たちの慈しみは主の慈しみに適合する。主は魂において惨めであった者たちに自らの慈しみを注ぎ、自らの死によって彼らを永遠の死から解放した。そして信じる者たちは体において惨めな者たちに慈しみを注ぎ、体に必要なものを分け与える。主は裁きにおいて、彼らにこう言うであろう。「私の最も小さい者の一人にしたことは、私にしたのである」(マタイ1:25)〔引かれた句はマタイ25:40〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.88

88

Quintus descensionis Christi gradus est scientia, et tertius ascensionis fidelium. Convenit autem spiritus scientiae qui fidelibus datur, cum spiritu scientiae, qui homini Christo oblatus est; quia ille ut peccatores salvos faceret, semetipsum illis conformare non est dedignatus: et isti ut peccata evadant, ad eum per spiritum scientiae confugiunt, qui potestatem habet dimittendi peccata.

PL 17, 800C

キリストの下降の第五の段階は知識であり、信じる者たちの上昇の第三の段階である。信じる者たちに与えられる知識の霊は、人間キリストに差し出された知識の霊に適合する。彼は罪人たちを救うために、彼らと同じ姿になることを良しとした。信じる者たちは罪を逃れるために、罪を赦す権能を持つ彼のもとへ、知識の霊によって逃れ込むのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.89

89

Quartus descensionis Christi gradus est fortitudo, et quartus similiter ascensionis fidelium.

PL 17, 800D

キリストの下降の第四の段階は勇気であり、信じる者たちの上昇の同じく第四の段階である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.90

90

Congruit autem fortitudo fidelium fortitudini Christi; quia ea fortitudine isti vincunt diabolum, qua et Christus vicit, fortitudine videlicet Christi, non sua; sicut ipse dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) .

PL 17, 800D

信じる者たちの勇気はキリストの勇気に適合する。信じる者たちが悪魔に勝つのは、キリストも勝ったその勇気、すなわち自分の勇気ではなくキリストの勇気によってだからである。彼自身が言うとおりである。「私なしには、汝らは何もできない」(ヨハネ15:5)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.91

91

Tertius descensionis Christi gradus est spiritus consilii, et quintus ascensionis fidelium. Conjungitur autem consilium fidelium consilio Christi, cum ad praecepta Evangelii servanda se transferunt, in quibus perfectum consilium consistit omnium sanctorum.

PL 17, 801A

キリストの下降の第三の段階は助言の霊であり、信じる者たちの上昇の第五の段階である。信じる者たちの助言がキリストの助言と結ばれるのは、福音の戒めを守ることへ自らを移すときである。その戒めのうちに、すべての聖徒たちの完全な助言が成り立っている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.92

92

Secundus descensionis Christi gradus est intellectus, et sextus ascensionis fidelium. Congruit autem intellectus fidelium intellectui Christi, cum easdem virtutes quas ipse a Spiritu suo percepit, easdem et sancti ejus ab ipso percipere merentur.

PL 17, 801A

キリストの下降の第二の段階は理解であり、信じる者たちの上昇の第六の段階である。信じる者たちの理解がキリストの理解に適合するのは、キリストが自らの霊から受けたその同じ徳を、彼の聖徒たちも彼から受けるにふさわしいとされるときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.93

93

Primus descensionis Christi gradus est sapientia, et septimus ascensionis fidelium; quia Christus est sapientia Patris, et ab ipso omnis sapientia oritur.

PL 17, 801A

キリストの下降の第一の段階は知恵であり、信じる者たちの上昇の第七の段階である。キリストは父の知恵であり、あらゆる知恵は彼から生じるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.94

94

Sancti igitur qui per operationem virtutum Domino copulantur, ab ipso sapientiam, in qua totius bonitatis summa consistit, percipiunt (Prov. III, 13) .

PL 17, 801A

それゆえ、徳の働きによって主と結ばれる聖徒たちは、彼から知恵を受ける。この知恵のうちに、あらゆる善の総計が成り立っている(箴言3:13)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.95

95

Quibus ipse per Salomonem loquitur, dicens: Si quis diligit sapientiam, ad me declinet, et eam inveniet: et eam cum invenerit, beatus est, si tenuerit eam.

PL 17, 801B

彼は彼らにソロモンを通して語り、言う。「知恵を愛する者がいれば、私のもとに身を寄せよ。そうすれば彼はそれを見いだす。見いだしたとき、それを保つなら、彼は幸いである」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.96

96

(Vers. 6.) Sequitur: Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum, simile crystallo. In templo Salomonis mare aeneum fuisse legimus, in quo lavabantur sacerdotes, antequam accederent ad altare, ad hostias offerendas (II Par. IV, 6) : aeris vero splendor quadam nigredine cito obnubilatur.

PL 17, 801B

(第6節)続いて、「また座の前には、水晶に似たガラスの海のようなものがあった」。我々はソロモンの神殿に青銅の海があったと読む。祭司たちは、祭壇に近づいていけにえを献げる前に、そこで身を洗った(歴代誌下4:6)。青銅の輝きは、ある黒ずみによってすぐに曇る。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.97

97

Per mare itaque aeneum lex Moysi designatur, quae fulgorem spiritalis intelligentiae litterae nigredine obscurat.

PL 17, 801B

それゆえ青銅の海によってモーセの律法が指される。律法は、霊的な理解の輝きを文字の黒ずみによって曇らせる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.98

98

Et sicut aes si lima teratur, splendor ejus aperitur; ita et spiritalis intelligentia, quae litterae superficie obscuratur in Lege, si a fidelibus viris diligenter discutiatur, per gratiam Dei manifestatur.

PL 17, 801B

青銅はやすりで擦ればその輝きが現れる。それと同じく、律法において文字の表面で曇っている霊的な理解も、信じる人々によって丹念に吟味されるなら、神の恩寵によって明らかにされる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.99

99

In hoc igitur mari sacerdotes lavabantur; quia per sacrificia et per quasdam observationes legales, quaedam peccata veteris populi delebantur. Per mare ergo vitreum atque crystallum non inconvenienter novum Testamentum intelligitur.

PL 17, 801C

この海で祭司たちが身を洗ったのは、いけにえと律法のいくつかの定めによって、古い民の罪のいくつかが消されたからである。したがって、ガラスの海と水晶によって、新約が解されるのは理にかなっている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.100

100

In hoc autem mari tria invenimus, mare, vitrum, atque crystallum: per mare igitur historia, per vitrum moralis intelligentia, per crystallum autem spiritalis intelligentia designatur.

PL 17, 801C

さて、この海に我々は三つのものを見いだす。海、ガラス、水晶である。海によって歴史が、ガラスによって道徳的な理解が、水晶によって霊的な理解が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.101

101

Per vitrum ergo, ex quo specula fiunt, non incongrue moralis intelligentia accipitur; quia sicut homo quidquid turpe in facie gerit, in speculo deprehendere potest: ita et quidquid vitiosum in animabus hominum esse potest, moralis intelligentia patefacit.

PL 17, 801C

鏡が作られるガラスによって道徳的な理解が受け取られるのは、理にかなっている。人は顔に醜いところがあれば鏡でそれを見て取れるが、それと同じく、人々の魂のうちにある悪徳は、何であれ道徳的な理解が明らかにするからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.102

102

Per crystallum autem, quae clarior est omnibus gemmis, et quae flammas splendoris, saepe etiam et ignem de se emittere solet, spiritalis intelligentia exprimitur, quae obscura quaeque in divinis Scripturis elucidat, mentes spiritalium sensuum flammis illuminat, quosdam etiam in amorem Dei, amoremque coelestis patriae accendit.

PL 17, 801D

水晶は、あらゆる宝石よりも澄んでいて、輝きの炎を、しばしば火さえも自らから放つのが常である。この水晶によって霊的な理解が表される。霊的な理解は、神の書の暗いところをことごとく明らかにし、精神を霊的な意味の炎で照らし、ある者たちを神への愛と天の祖国への愛へと燃え立たせる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.103

103

Et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. Hoc secundum historiam stare non potest; neque enim tam parvus numerus et ambitum sedis, et medietatem obtinere poterat; sed spiritaliter intelligendum est.

PL 17, 801D

「また座の中央にも座の周りにも、前にも後ろにも目に満ちた四つの生き物がいた」。これは歴史に従っては成り立たない。これほど小さな数が、座の周りと中央の両方を占めることはできなかったからである。霊的に解さねばならない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.104

104

Quatuor igitur animalia non solum quatuor evangelistas, sed et omnes doctores Ecclesiae, qui eorum doctrinam sequuntur, designant.

PL 17, 801D

したがって四つの生き物は、四人の福音書記者だけでなく、彼らの教えに従う教会のすべての教師たちをも指す。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.105

105

In circuitu vero sedis quatuor animalia stant; quia doctores Ecclesiae populum sibi commissum et a visibilibus et ab invisibilibus hostibus quanta virtute possunt, defendunt.

PL 17, 801D

四つの生き物が座の周りに立つのは、教会の教師たちが、自分に委ねられた民を、目に見える敵からも見えない敵からも、できる限りの力で守るからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.106

106

In medio sedis consistunt, quia unumquemque eorum ut in virtutibus omnibusque bonis operibus proficiant, admonere non desinunt. Quatuor ergo haec animalia ante et retro oculos habuisse visa sunt, quia praedicatores sancti et futura et praeterita inspiciunt.

PL 17, 801D

彼らが座の中央にとどまるのは、一人ひとりが徳とあらゆる善い業において進むよう、勧めることをやめないからである。それゆえ、この四つの生き物が前にも後ろにも目を持つと見られたのは、聖なる宣教者たちが未来のことも過去のことも見つめているからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.107

107

Ante oculos habent, quia diem judicii, damnationemque impiorum, gloriamque justorum dum inspiciunt, auditoribus suis quid cavere, et quid appetere debeant, ostendunt.

PL 17, 801D

前に目を持つとは、裁きの日、不敬虔な者たちの断罪、正しい者たちの栄光を見つめつつ、聞く者たちに何を避け、何を求めるべきかを示すことである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.108

108

Retro oculos habent, quia vitam praecedentium patrum dum intuentur, et ipsi in eorum imitatione proficiunt, eorumque vitam atque doctrinam auditoribus suis anteponunt; ut et ipsi in eorum imitatione proficiant.

PL 17, 802B

後ろに目を持つとは、先立つ父たちの生き方を見つめつつ、自らもその模倣において進み、彼らの生き方と教えを聞く者たちの前に掲げることである。聞く者たちも彼らの模倣において進むようにするためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.109

109

(Vers. 7.) Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti.

PL 17, 802B

(第7節)「第一の生き物は獅子に似、第二の生き物は子牛に似、第三の生き物は人のような顔を持ち、第四の生き物は飛ぶワシに似ていた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.110

110

Figuras quatuor animalium non omnes auctores uno modo exposuerunt; sed ab antiquioribus nobis traditum est, ut per leonem Marcum intelligeremus, per vitulum Lucam, per hominem Matthaeum, per aquilam volantem Joannem; eo quod Marcus a desertis incipiat, Lucas a sacerdotio Judaeorum, Matthaeus ab homine, id est, a Christi generatione, Joannes vero a divinitate Christi.

PL 17, 802B

四つの生き物の姿を、すべての著者が一つの仕方で説き明かしたわけではない。しかし古い人々から我々に伝えられたのは、獅子によってマルコを、子牛によってルカを、人によってマタイを、飛ぶワシによってヨハネを解すべきだということである。マルコは荒れ野から始め、ルカはユダヤ人の祭司職から始め、マタイは人から、すなわちキリストの生まれから始め、ヨハネはキリストの神性から始めるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.111

111

Quidam vero alium ordinem sequentes, per leonem Matthaeum, per vitulum Marcum, per hominem Lucam, per aquilam vero Joannem designatum fuisse putant.

PL 17, 802C

他方、別の順序に従う者たちは、獅子によってマタイが、子牛によってマルコが、人によってルカが、ワシによってヨハネが指されたと考える。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.112

112

Nam per leonem, qui rex est bestiarum, ideo Matthaeum designatum fuisse dicunt, eo quod ipse Christum secundum humanam naturam ex regia stirpe descendisse narraverit (Matth. II, 2) : ipse etiam tempore nativitatis ejus stellam apparuisse dicit, quae eum Regem coeli et terrae, angelorum, hominumque fuisse demonstravit: Magos etiam veluti Regem mundi ad adorandum eum ab Oriente perduxit: sed et regem terrae, id est, Herodem, tempore nativitatis ejus cum omnibus ministris suis turbatum fuisse dicit; quia sicut quilibet rex qui parvae potentiae est, si alterum regem qui magnae potentiae est, contra se, ut regnum ejus invadat, venire cognoverit, contremiscit et conturbatur (Ibid. 3) : ita et Christo in carne veniente, qui Rex futurus erat mundi, Herodes turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo; nam et munera quae Magos Christo obtulisse narrat, eum Regem, Deum, et Dominum esse omnium creaturarum demonstrant.

PL 17, 802C

彼らは、獣たちの王である獅子によってマタイが指されたと言う。マタイは、キリストが人としての本性に従って王の血筋から下ったと語ったからである(マタイ2:2)。またマタイは、彼の生まれの時に星が現れ、その星が彼を天と地、天使たちと人間たちの王として示したと語る。星はまた、世の王として彼を拝ませるために、博士たちを東から導いた。さらにマタイは、地の王、すなわちヘロデが、彼の生まれの時に、すべての家来とともに動揺したと語る。小さな力しか持たない王は、大きな力を持つ別の王が自分の王国を奪うために来ると知れば、震え、動揺するのであり(マタイ2:3)、それと同じく、世の王となるはずのキリストが肉において来たとき、ヘロデは動揺し、全エルサレムも彼とともに動揺した。また、博士たちがキリストに献げたと語られる贈り物も、彼があらゆる被造物の王、神、主であることを示している。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.113

113

Marcum vero propter simplicitatem eloquii per vitulum signatum fuisse dicunt: Lucam per hominem, eo quod ipse generationem Christi secundum humanitatem plenius quam caeteri prosecutus est; namque ab ipso qualiter ab angelo annuntiatus sit, didicimus, qualiter natus, qualiter sit in praesepio positus, qualiter circumcisus, qualiter in templo praesentatus, qualiter usque ad maturam aetatem crescendo pervenerit. Joannem per aquilam designatum fuisse nullus est, qui neget.

PL 17, 802D

マルコについては、言葉の素朴さのゆえに子牛によって示されたと言う。ルカは人によって示されたと言う。ルカは他の者たちよりも、キリストの人性に従った生まれを詳しく述べたからである。実際、我々は彼から、キリストが天使からどのように告げられたか、どのように生まれたか、どのように飼い葉桶に置かれたか、どのように割礼を受けたか、どのように神殿に献げられたか、どのように成長して壮年に至ったかを学んだ。ヨハネが飛ぶワシによって示されたことを否定する者はいない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.114

114

(Vers. 8.) Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas, et in circuitu et intus plena sunt oculis.

PL 17, 803A

(第8節)「また四つの生き物は、それぞれ六つの翼を持ち、周りにも内側にも目に満ちていた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.115

115

Per senarium numerum qui perfectus est, perfectio sanctorum designatur, ad quam nullus nisi per doctrinam Evangelii valet assurgere: Lex enim nullum ad perfectum adduxit (Hebr. VII, 19) . Senas vero alas quatuor animalium si simul junxeris, vigintiquatuor invenies.

PL 17, 803A

完全な数である六の数によって、聖徒たちの完全さが指される。福音の教えによらなければ、誰もそこへ立ち上がることはできない。「律法は誰をも完全に至らせなかった」(ヘブライ7:19)。四つの生き物の六つずつの翼を合わせるなら、二十四になる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.116

116

Videntur ergo mihi eamdem significationem habere, quam et vigintiquatuor sedilia, quae vigintiquatuor libros veteris Testamenti significasse diximus.

PL 17, 803A

それゆえ、これは二十四の席と同じ意味を持つように私には思われる。我々は、その二十四の席が旧約の二十四の書を意味すると述べた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.117

117

Sedilia autem cum semper terrae haereant, eos qui in eis requiescunt, ad terram aliquantulum incurvant: alae vero eos quibus innexae sunt, ad excelsa sublevant.

PL 17, 803B

席は常に地に着いているので、そこに憩う者たちを地のほうへ少し屈ませる。これに対して翼は、結びつけられた者たちを高みへ引き上げる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.118

118

Libri igitur veteris Testamenti antiquis patribus sedilia fuerunt; quia eos secundum litteram intelligentes, nequaquam ad eorum intelligentiam spiritalem se erigere perfecte potuerunt: sed haec sedilia patribus novi Testamenti in alas conversa sunt; quia libros veteris Testamenti spiritaliter intelligentes, per eorum doctrinam ad coelestia quotidie sublevantur.

PL 17, 803B

したがって旧約の書は、いにしえの父たちにとっては席であった。彼らは文字に従って理解したので、その霊的な理解へと完全に自らを引き上げることができなかった。しかし新約の父たちにとって、この席は翼に変えられた。旧約の書を霊的に理解し、その教えによって日々、天のものへと引き上げられるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.119

119

Verum quia hic numerus, id est, viginti quatuor, in hoc libro saepe invenitur; placuit ut de sacramentis hujus numeri pauca dicamus. Partes namque hujus numeri sunt, unus, duo, tres, quatuor, sex, octo, duodecim.

PL 17, 803B

さて、この数、すなわち二十四は、この書にしばしば見いだされる。そこで、この数の秘義について少し述べることにした。この数の約数は、一、二、三、四、六、八、十二である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.120

120

Unus qui in capite ponitur, unum Deum significat: duo vero qui sequuntur, duo testamenta indicant: tres ad Trinitatem pertinent: post tres non inconvenienter quatuor sequuntur, quia per doctrinam quatuor Evangeliorum fides nobis sanctae Trinitatis manifestata est: post quatuor vero sex, qui perfectus est numerus, sequuntur; quia sine doctrina Evangelii nullus ad perfectionis culmen conscendere potuit; quia Lex, sicut dicit Apostolus, nullum ad perfectum adduxit (Ibid.) : post sex octo sequuntur, quia octo sunt virtutes, quae dimicant contra vitia, sine quarum operatione nullus ad fastigium perfectionis valet conscendere: post octo sequuntur duodecim, quia per doctrinam apostolorum ad fidem pervenimus, quae mater est omnium virtutum.

PL 17, 803C

先頭に置かれる一は、唯一の神を意味する。続く二は、二つの契約を示す。三は三位一体にかかわる。三のあとに四が続くのは理にかなっている。四つの福音書の教えによって、聖なる三位一体への信仰が我々に明らかにされたからである。四のあとには、完全な数である六が続く。福音の教えなしには、誰も完全さの頂に昇ることができなかったからである。使徒が言うとおり、律法は誰をも完全に至らせなかった(ヘブライ7:19)〔刷りは Ibid.〕。六のあとに八が続く。悪徳に対して戦う徳が八つあり、その働きなしには誰も完全さの高みに昇れないからである。八のあとに十二が続く。使徒たちの教えによって、我々はあらゆる徳の母である信仰に至るからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.121

121

Quatuor ergo animalia in circuitu et intus plena esse oculis dicuntur. Per circuitum totum corpus intelligere debemus; nam Ezechiel cum de iis animalibus loqueretur, dicit totum corpus eorum plenum fuisse oculis (Ezech. I) .

PL 17, 803D

それゆえ、四つの生き物は周りにも内側にも目に満ちていると言われる。周りによって、我々は体全体を解さねばならない。エゼキエルは、これらの生き物について語るとき、その体全体が目に満ちていたと言うからである(エゼキエル1)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.122

122

Sancti igitur retro oculos habent, quando audientes comminationem Domini dicentis: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Lucae IX, 62); tota virtute laborant, ne in mala quae se aliquando egisse meminerunt, relabantur: quamvis ea ante mentis oculos ad humilitatis suae custodiam ponere non desistunt.

PL 17, 803D

聖徒たちが後ろに目を持つのは、主の戒めを聞くときである。「手を鋤にかけてから後ろを見る者は、神の国にふさわしくない」(ルカ9:62)。そのとき彼らは、かつて自分が行ったと覚えている悪へ再び陥らないよう、全力で努める。しかしその悪を、自らの謙遜を守るために、心の目の前に置くことをやめない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.123

123

Ante se oculos habent, quando audientes vocem Domini dicentis: Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit vigilantem (Matth. XXIV, 46) ; bona quaecumque possunt, operari non desinunt, ut tempore mortis suae, Domino veniente, parati inveniantur.

PL 17, 804A

彼らが前に目を持つのは、主の声を聞くときである。「幸いなるかな、主が来たときに目覚めているのを見いだされる僕は」(マタイ24:46)。そのとき彼らは、死の時に主が来るとき、備えができている者として見いだされるよう、できる限りの善を行うことをやめない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.124

124

A sinistris oculos habent, cum omnia tentamenta daemonum scuto fidei a mentibus suis repellunt: a dextris oculos habent, cum sollicite cavent, ne pro bonis operibus extollantur.

PL 17, 804A

左に目を持つとは、悪霊どものあらゆる誘惑を、信仰の盾で自分の精神から退けることである。右に目を持つとは、善い業のゆえに思い上がらないよう、注意深く警戒することである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.125

125

Sive a dextris et a sinistris oculos habent, cum eos nec prospera erigere, nec adversa possunt inclinare.

PL 17, 804A

あるいは、右にも左にも目を持つとは、順境も彼らを高ぶらせることができず、逆境も彼らを屈ませることができないことである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.126

126

Inferius oculos habent, cum desideria carnalia exstinguendo calcant: superius oculos habent, cum ad coelestem patriam toto mentis desiderio anhelant: intus oculos habent, dum corda sua a sordidis cogitationibus custodiunt.

PL 17, 804A

下に目を持つとは、肉の欲望を消し去りつつ踏みつけることである。上に目を持つとは、精神のあらゆる願いをもって天の祖国を慕い喘ぐことである。内に目を持つとは、自らの心を汚れた思いから守ることである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.127

127

Et requiem non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.

PL 17, 804B

「彼らは昼も夜も休むことなく言っていた。『聖なる、聖なる、聖なる、全能の主なる神、かつてあり、今あり、やがて来る者』」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.128

128

Quia requies reproborum, vita praesens est; sequitur eos tribulatio, quae finem non habet: justi autem in hoc saeculo tribulantur, ut requiem aeternam possideant, dicente Paulo apostolo: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. (Act. XIV, 21.) Aliter: sancti requiem non habent, quia a laudibus Dei et orationibus non cessant, dicente Domino: Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1) ; et Paulus apostolus loquitur dicens: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V, 17) .

PL 17, 804B

捨てられた者たちの休息は現在の生であり、終わりのない苦難が彼らに続くからである。これに対して正しい者たちは、永遠の休息を得るために、この世で苦難を受ける。使徒パウロが言うとおりである。「多くの苦難を通って、我々は神の国に入らねばならない」(使徒言行録14:21)。あるいは、聖徒たちに休息がないのは、神への賛美と祈りをやめないからである。主は言う。「常に祈り、気落ちしてはならない」(ルカ18:1)。使徒パウロも言う。「絶え間なく祈れ、すべてのことにおいて感謝せよ」(一テサロニケ5:17)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.129

129

Sed quaerendum nobis est, quomodo sine intermissione orare possimus. Multi enim sunt, qui cum sint assidui in orationibus, in psalmodiis, in missarum celebrationibus, et eleemosynas multas largiantur; tamen superbia inflantur, avaritiae aestibus ardent, pecunias quacumque arte possunt, congregant; in tantum ut etiam ipsos pauperes, quorum misereri debuerant, quibusdam argumentis insectentur, ut ex eorum parva substantia opes suas augeant, dicentes hoc se legaliter facere, cum ista lex non sit Dei, sed stropha diaboli.

PL 17, 804B

だが、我々は問わねばならない。どうすれば絶え間なく祈ることができるのか。祈りにも詩篇の唱和にもミサの執行にも熱心で、多くの施しを与えながら、それでも高ぶりに膨れ、貪欲の熱に燃え、あらゆる手を尽くして金を集める者が多い。憐れむべきはずの貧しい者たちをさえ、何らかの口実で追い詰め、そのわずかな財産から自分の富を増やし、これは法に従って行っているのだと言う。だがこの法は神の法ではなく、悪魔の策略である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.130

130

Sed et in monasteriis multi inveniuntur, qui in vigiliis, in psalmis, in orationibus, et missarum celebrationibus sunt dediti, et tamen ira saepissime et facile inflammantur: quidam vero ebrietati et gulae deserviunt; quidam etiam odium in corde longo tempore portant: quidam in bonis, quae agere videntur, favores et laudes hominum quaerunt: quidam invidia, quidam detractionibus, aut caeteris vitiis deprimuntur.

PL 17, 804C

修道院にも、徹夜の祈り、詩篇、祈り、ミサの執行に身を捧げながら、非常にしばしば、またたやすく怒りに燃える者が多く見いだされる。ある者は酩酊と大食に仕え、ある者は憎しみを長い年月、心に抱き、ある者は自分の行うと見える善いことのうちに、人々の好意と称賛を求める。ある者は妬みに、ある者は誹謗に、あるいはそのほかの悪徳に押さえつけられている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.131

131

Et quid plura? Omnem sanctitatem quam sermonibus usurpant, indignis moribus deturpant atque devenustant.

PL 17, 804D

これ以上何を言おうか。彼らは言葉で自分のものとする聖性のすべてを、ふさわしくない振る舞いで汚し、醜くするのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.132

132

Ad istorum ergo caecitatem demonstrandam quamdam similitudinem proponam. Homo quidam usque ad collum defixus in limo tenebatur; cumque vidisset quemdam praetereuntem, extendens manum, clamabat dicens; Miserere mei, et extrahe me ab hoc luto.

PL 17, 804D

そこで、彼らの盲目を示すために、一つのたとえを示そう。ある人が、首まで泥に埋まっていた。通りかかる者を見て、手を伸ばし、叫んで言った。「私を憐れめ、この泥から引き上げよ」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.133

133

Cumque manum extendisset, ut eum extraheret, iste manum quam extenderat, sub luto demersit. Cumque ille qui ad extrahendum venerat, recedere vellet, iste iterum ut erueretur, postulabat.

PL 17, 804D

彼が手を伸ばして引き上げようとすると、泥の中の者は、伸ばしていた手を泥の下に沈めた。引き上げに来た者が立ち去ろうとすると、泥の中の者はまた、引き上げてくれと求めた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.134

134

Cumque ille secundo ad eruendum manum extenderet, iste sicut prius manum sub luto demersit. Cumque crebrius hoc faceret, ille iratus dixit: Cur petis ut eruaris, cum in tuo periculo persistere velis? Et quia interitum tuum diligis, posside quod elegisti.

PL 17, 805A

引き上げる者が二度目に手を伸ばすと、泥の中の者は先と同じように手を泥の下に沈めた。何度もこれを繰り返したので、引き上げる者は怒って言った。「なぜ引き上げられることを求めるのか。自分の危険にとどまろうと望んでいるのに。あなたは自分の滅びを愛しているのだから、選んだものを持っていよ」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.135

135

Similiter et isti Deum deprecantur assidue, ut a vitiis eruantur; et tamen ipsa vitia ita amplectuntur, ut ab eis nullo modo divelli possint.

PL 17, 805A

同じく、この者たちも絶えず神に願って、悪徳から引き上げられようとする。それでいて、悪徳そのものを抱きしめて離さず、どうしても引き離され得ないのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.136

136

Ponamus ergo ante oculos, duos: unum doctum assidue orantem, psallentem, missas celebrantem: et tamen quibusdam vitiis subditum: alterum vero indoctum, idiotam, attamen fidelem, Deum timentem atque amantem, proximum diligentem, patientem, humilem.

PL 17, 805A

そこで、二人の者を目の前に置こう。一人は学のある者で、絶えず祈り、詩篇を歌い、ミサを執り行う。しかし、ある悪徳に服している。もう一人は学のない無学な者だが、信仰があり、神を畏れ、愛し、隣人を愛し、忍耐強く、謙遜である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.137

137

Quis horum tibi videtur Apostoli sententiam servasse, qua dicit: Sine intermissione orate (Ibid.) ; ille qui assidue orat, et quibusdam vitiis subjacet: an iste qui nescit orare, et tamen mundus est a vitiis, et operibus bonis deditus?

PL 17, 805A

この二人のうち、どちらが使徒の言葉、「絶え間なく祈れ」(一テサロニケ5:17)を守っているとあなたには思われるか。絶えず祈りながら、ある悪徳に服している者か。それとも、祈ることを知らないが、悪徳から清く、善い業に身を捧げている者か。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.138

138

Omnibus claret istius innocentiam atque bona opera magis exaudire Deum, quam illius voces, cujus vita quibusdam vitiis sordescit. Ille igitur sine intermissione orat, qui congruis temporibus mente et lingua Deum deprecatur, et in bonis operibus assiduus est.

PL 17, 805B

神が、悪徳のために生き方が汚れている者の声よりも、この後者の無垢と善い業のほうをいっそう聞き入れることは、誰にも明らかである。したがって、絶え間なく祈る者とは、定められた時に精神と舌で神に願い、善い業において絶えず励む者である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.139

139

Qui quando dormit, aut aliquibus operibus humanae vitae necessariis est occupatus, opera ejus refulgent in conspectu Dei, et ipsa sunt intercessores ejus apud Deum, sicut ad Cornelium loquitur angelus, dicens: Orationes tuae et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei (Act. X, 4) .

PL 17, 805B

そのような者は、眠っているとき、あるいは人の生に必要な何らかの業に携わっているときも、その業が神の面前で輝く。その業そのものが神のもとで彼のためのとりなし手となる。天使がコルネリウスに言うとおりである。「汝の祈りと汝の施しは、神の面前で覚えられた」(使徒言行録10:4)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.140

140

Quid autem quatuor animalia indesinenter dicant, audiamus: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. Ter sanctum Deum vocantes, demonstrant Patrem et Filium et Spiritum sanctum.

PL 17, 805C

さて、四つの生き物が絶え間なく何と言うのかを聞こう。「聖なる、聖なる、聖なる、全能の主なる神、かつてあり、今あり、やがて来る者」。神を三度、聖なるものと呼ぶことで、彼らは父と子と聖なる霊を示している。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.141

141

Quod autem dicunt: Dominus Deus omnipotens, a pluralitate transeuntes ad singularitatem, ostendunt Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse dominationis, unius deitatis, unius omnipotentiae.

PL 17, 805C

また彼らが「全能の主なる神」と言うとき、複数から単数へ移ることで、父と子と聖なる霊が、一つの支配、一つの神性、一つの全能に属することを示している。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.142

142

Sed quaerendum nobis est, si quatuor animalia non solum quatuor evangelistas, sed et omnes doctores Ecclesiae designant; cur sanctam Trinitatem indesinenter invocare dicantur, cum sancti Dei aliquando in orationibus, aliquando in lectione, aliquando in praedicatione, aut diversis necessitatibus occupentur.

PL 17, 805C

だが、我々は問わねばならない。四つの生き物が、四人の福音書記者だけでなく、教会のすべての教師たちをも指すのなら、神の聖徒たちは、あるときは祈りに、あるときは読書に、あるときは宣教に、あるいはさまざまな必要に携わっているのに、なぜ聖なる三位一体を絶え間なく呼び求めると言われるのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.143

143

Praedicatores ergo sancti dum fidem sanctae Trinitatis et mente retinent, et ore profitentur, dum opera fidei adimplent, dum eamdem fidem et opera fidei quibuscumque possunt, praedicant, dum etiam in orationibus et in gratiarum actionibus ipsum qui est trinus et unus Deus, exorant et laudant, dum secundum Apostolum, sive manducant, sive bibunt, omnia in nomine Domini Jesu Christi faciunt, Trinitatem sanctam indesinenter invocant (I Cor. X, 31) . Quod autem sequitur: Qui erat, et qui est, et qui venturus est; jam superius dictum est.

PL 17, 805D

それは、聖なる宣教者たちが、聖なる三位一体への信仰を精神に保ち、口で告白し、信仰の業を果たし、同じ信仰と信仰の業を、できる限りの人々に宣べ伝え、祈りと感謝のうちに、三にして一なる神そのものを祈り求め、賛美し、使徒に従って、食べるにも飲むにも、すべてを主イエス・キリストの名によって行うとき、聖なる三位一体を絶え間なく呼び求めているのである(一コリント10:31)。「かつてあり、今あり、やがて来る者」という続きの句については、すでに上で述べた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.144

144

(Vers. 9, 10.) Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum; procedebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum.

PL 17, 806A

(第9・10節)「そして、その生き物たちが、座に座る者、世々に生きる者に、栄光と誉れと祝福を与えるとき、二十四人の長老たちは、座に座る者の前に進み出て、世々に生きる者を拝した」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.145

145

In hoc loco per quatuor animalia, quatuor libri Evangeliorum designantur: per viginti quatuor seniores, Patres novi Testamenti accipi possunt.

PL 17, 806A

この箇所では、四つの生き物によって四つの福音書が指され、二十四人の長老たちによって、新約の父たちが受け取られ得る。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.146

146

Quatuor ergo animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum dant; quia doctrina Evangelii in universo orbe legitur et praedicatur, per quam gloria et honor et benedictio Patri et Filio et Spiritui sancto datur.

PL 17, 806A

四つの生き物が、座に座る者、世々に生きる者に、栄光と誉れと祝福を与える。福音の教えは全世界で読まれ、宣べ伝えられており、その教えによって、父と子と聖なる霊に、栄光と誉れと祝福が与えられるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.147

147

Ad vocem igitur quatuor animalium, viginti quatuor seniores ceciderunt ante sedentem in throno, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum, quia sancti Dei per universum orbem constituti audientes doctrinam Evangelii, humiliant se in conspectu Dei, ut cum ipso vivant in saecula saeculorum.

PL 17, 806A

そこで、四つの生き物の声に応じて、二十四人の長老たちが、座に座る者の前にひれ伏し、世々に生きる者を拝した。全世界に置かれた神の聖徒たちは、福音の教えを聞いて、神の面前で自らを低くし、彼とともに世々に生きようとするからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.148

148

Et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes. Per coronas opera bona fuisse designata superius diximus: sancti ergo coronas suas ante thronum mittunt, dum quidquid boni agunt, Deo tribuunt, non sibi, secundum Apostoli praeceptum: Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17) .

PL 17, 806B

「また彼らは自分の冠を座の前に投げ出して、言った」。冠によって善い業が指されていたと、我々は上で述べた。それゆえ聖徒たちが自分の冠を座の前に投げ出すのは、何であれ善いことを行うとき、それを自分にではなく神に帰すからである。使徒の戒めに従ってである。「誇る者は、主において誇れ」(二コリント10:17)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.149

149

(Vers. 11.) Quid autem dicant, audiamus: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem.

PL 17, 806B

(第11節)彼らが何と言うかを聞こう。「主よ、我々の神よ、汝は栄光と誉れと力を受けるにふさわしい」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.150

150

Superius dixit quatuor animalia gloriam et honorem et benedictionem Deo dedisse: hic autem viginti quatuor seniores dicunt gloriam et honorem et virtutem Deo accepisse, virtutem pro benedictione commutantes.

PL 17, 806B

上では、四つの生き物が神に栄光と誉れと祝福を与えたと言われていた。ここでは、二十四人の長老たちが、神は栄光と誉れと力を受けたと言う。祝福の代わりに力を置き換えているのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.151

151

Quid vero aliquis Deo dare potest, aut quid Deus ab aliquo accipere potest; cum ipse creaverit omnia; et sine quo nihil esse potest, et qui dicit in Evangelio: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) ?

PL 17, 806C

だが、誰が神に何を与えることができるだろうか。神が誰から何を受けることができるだろうか。神自身がすべてを造り、神なくしては何ものも存在し得ず、福音書で「私なしには、汝らは何もできない」(ヨハネ15:5)と言っているのに。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.152

152

Si enim sancti sine Deo nihil possunt facere, quid possunt dare illi? Igitur quia hominum talis est natura, ut nihil boni a se habere possint, nisi ab ipso accipiant, qui est summe bonus; dat Deus sanctis suis, unde ipsi eum remunerent.

PL 17, 806C

聖徒たちは神なしには何もできないのだから、神に何を与えられるだろうか。人間の本性とは、至高に善い者である神から受けるのでなければ、自分からは何の善も持ち得ないものである。それゆえ神は、聖徒たち自身が神に報いるための元手を、自らの聖徒たちに与える。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.153

153

Regnum namque coelorum Deus promisit sanctis suis, attamen si pretium bonorum operum pro eo dederint: et quia electi hoc pretium non habent, nisi ab ipso accipiant; ipse dat pretium, unde ab ipso emant vitam aeternam.

PL 17, 806C

天の国を、神は自らの聖徒たちに約束した。ただし、善い業の代価を支払うならば、である。選ばれた者たちは、その代価を神から受けるのでなければ持たないので、神自身が、彼から永遠の生命を買うための代価を与える。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.154

154

Dant itaque sancti gloriam Deo quando quidquid boni faciunt, eo studio faciunt ut glorificetur Deus per ipsos, sicut ipse dicit in Evangelio: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16) .

PL 17, 806D

こうして聖徒たちが神に栄光を与えるのは、善いことを何であれ行うとき、自分たちを通して神が栄光を受けるようにとの熱意をもって行うときである。神自身が福音書で言うとおりである。「彼らが汝らの善い業を見て、天にいる汝らの父に栄光を帰すように」(マタイ5:16)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.155

155

Nam et Joannes Petrum dicit morte sua Deum clarificasse (Joan. XXI, 19) . Dant honorem, quando in omnibus quae agunt, honorem Dei quaerunt, non suum.

PL 17, 806D

ヨハネもまた、ペトロがその死によって神に栄光を現したと言う(ヨハネ21:19)。聖徒たちが誉れを与えるのは、行うすべてのことにおいて、自分の誉れではなく神の誉れを求めるときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.156

156

Superius benedictio tertio loco ponitur, hic autem virtus: et quia sancti, dum magna faciunt, benedicuntur ab hominibus, convenit virtus cum benedictione.

PL 17, 806D

上では祝福が三番目に置かれ、ここでは力が置かれている。聖徒たちは大いなることを行うとき、人々から祝福される。それゆえ力は祝福と対応するのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.157

157

Sed quantum sancti pro magnis operibus quae faciunt, laudes hominum detestantur, liber Actuum apostolorum nobis indicat.

PL 17, 807A

しかし、聖徒たちが自らの行う大いなる業のゆえに人々の称賛をどれほど忌み嫌うかは、使徒言行録が我々に示している。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.158

158

Nam Petrus et Joannes cum claudum sanassent, et omnium oculi essent intendentes in eos, quasi sua virtute hoc fecerint, Petrus oculorum benedictiones devitans, dixit ad eos: Viri fratres, quid nos intuemini, quasi in nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?

PL 17, 807A

ペトロとヨハネが足の不自由な人を癒やしたとき、皆の目が二人に注がれ、あたかも自分たちの力でそれを行ったかのようであった。ペトロは、人々の目の祝福を避けて彼らに言った。「兄弟である人々よ、なぜ我々を見つめるのか。あたかも我々自身の力か敬虔によって、この人を歩かせたかのように」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.159

159

Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob suscitavit Filium suum Jesum (Act. III, 12) . Et in sequentibus: In cujus nomine astat hic coram vobis sanus.

PL 17, 807A

「アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神が、その子イエスをよみがえらせた」(使徒言行録3:12)〔引かれた句は使徒言行録3:13。続く句は使徒言行録4:10に近い〕。そして続きでは、「その名によって、この人は汝らの前に健やかに立っている」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.160

160

Similiter Paulus et Barnabas cum aegrotum in Lystris sanassent, et populi vellent eis sacrificare, sciderunt vestimenta sua, dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos homines sumus, similes vobis (Act. XIV, 14) .

PL 17, 807A

同じように、パウロとバルナバがリストラで病人を癒やし、民衆が二人にいけにえを献げようとしたとき、二人は衣を引き裂いて言った。「人々よ、なぜこんなことをするのか。我々も汝らと同じ人間である」(使徒言行録14:14)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.161

161

Possumus et hoc de Christo intelligere, quem secundum humanitatem et gloriam, et honorem, et virtutem accepisse manifestum est.

PL 17, 807B

このことを、キリストについても解することができる。人性に従って、彼が栄光も誉れも力も受けたことは明らかである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.162

162

Sequitur: Quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. Si hoc eo sensu intelligendum est, quo et illud: Qui fecit, quae futura sunt; omnes ergo creaturae erant in potestate et voluntate Dei, antequam crearentur: creata vero sunt eo tempore, quo disposuit Deus.

PL 17, 807B

続く句は、「汝がすべてを造り、汝の意志のゆえに、それらはあり、造られた」。もしこれを、「来たるべきものを造った者」という句と同じ意味で解するなら〔「もし…なら」の文の帰結は刷りでは ergo で始まる次の文で、つながりが定かでない。次の文を帰結と取った。ミーニュの脚注は、「もしこれを」以下のこの文は以前の版に無く写本から補われたもので、写本の一つは「もしあったのなら、どうして造られたのか」と読むとする〕、すべての被造物は、造られる前から神の権能と意志のうちにあった。そして造られたのは、神が定めた時であった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 2.4.163

163

Ipse igitur qui cuncta creavit ex nihilo, creare dignetur in nobis cor mundum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

PL 17, 807B

それゆえ、すべてを無から造った者自身が、我々のうちに清い心を造ることを良しとするように。彼は世々に生き、支配する。アーメン。