De Oratione 6.1
Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis instruxit! ut post coelestia, id est post Dei nomen, Dei voluntatem, et Dei regnum, terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret?
PL 1, 1160Aしかし神の知恵は、祈りの順序をなんと巧みに整えたことか。天上のことがら、すなわち神の御名、神の御旨、神の御国の後に、地上の必要のためにも願いの場所を設けたとは。
De Oratione 6.2
Nam et edixerat Dominus: Quaerite prius regnum, et tunc vobis etiam haec adjicientur (Matth., VI, 33). Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NOBIS HODIE, spiritaliter potius intelligamus. Christus enim panis noster est, quia vita Christus, et vita panis.
PL 1, 1160A主もまた、「まず御国を求めよ、そうすればこれらのものも汝らに添えて与えられるであろう」と宣言していたからである(マタイ6:33)。とはいえ、「日ごとの糧を今日我々に与えたまえ」については、むしろ霊的に理解しようではないか。キリストこそ我々のパンである。キリストは命であり、命はパンだからである。
De Oratione 6.3
Ego sum, inquit, panis vitae (Joan., VI, 35). Et paulo supra: Panis est sermo Dei vivi, qui descendit de coelis. Tum quod et corpus ejus in pane censetur. Hoc est corpus meum (Luc., XXII, 19).
PL 1, 1160A「私は命のパンである」と(彼は)言う(ヨハネ6:35)。また少し前には、「パンとは、天から降ってくる生ける神の言葉である」とある。さらに、彼の体もパンのうちに認められる。「これは我が体である」(ルカ22:19)。
De Oratione 6.4
Itaque petendo panem quotidianum, perpetuitatem postulamus in Christo, et individuitatem a corpore ejus. Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae.
PL 1, 1161Aかくして日ごとの糧を求めることによって、我々はキリストにおける永続性と、彼の体からの不可分性とを願い求める。しかし、この言葉は肉的にも受け取られるのであるから、そのときもまた霊的な教えに対する信仰なしには成り立ちえないのである。
De Oratione 6.5
Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; caetera enim nationes requirunt. Ita et exemplis inculcat, et parabolis retractat, cum dicit: Numquid panem filiis pater aufert, et canibus tradit (Matth., XXV, 26)?
PL 1, 1161A彼はパンを求めるよう命じる。それこそが信仰者に必要な唯一のものだからである。そのほかのものは異邦人が求めるのである。かくして彼は実例によっても教え込み、譬えによっても繰り返し語る。「父は子らからパンを取り上げて、犬に与えるだろうか」と言うときのように(マタイ25:26)。
De Oratione 6.6
Item: Numquid filio panem poscenti lapidem tradit (Matth., VII, 9)? Ostendit enim, quid a patre filii exspectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem poscebat (Luc., XI, 5).
PL 1, 1161Aまた、「パンを求める子に、石を与えるだろうか」(マタイ7:9)。彼はこうして、子らが父から何を期待すべきかを示す。また、あの夜中に戸を叩いた者もパンを求めていたのである(ルカ11:5)。
De Oratione 6.7
Merito autem adjecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino cogitare quid edatis.
PL 1, 1161A当然にも彼は「今日我々に与えたまえ」と付け加えた。かつて「明日のことについて、何を食べようかと汝らは思い煩うな」と予め言っておいた者として。
De Oratione 6.8
Cui rei parabolam quoque accommodavit illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem horreorum, et longae securitatis spatia cogitavit; is ipsa nocte moritur (Luc., XII, 16).
PL 1, 1161A実り豊かな収穫のもと、倉を増築することと長きにわたる安心の期間とを思い巡らせたあの人物の譬えを、この事柄にも当てはめている。その者はまさにその夜のうちに死ぬ(ルカ12:16)。