Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Oratione

Caput IV 第IV章

Tertullian · De Oratione · PL 1, 1157A · 8 sectiones

De Oratione 4.1

1

Secundum hanc formam subjungimus FIAT VOLUNTAS TUA IN COELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat quominus voluntas Dei fiat, et ei successum voluntatis suae oremus; sed in omnibus petimus fieri voluntatem ejus.

PL 1, 1157A

この型に従って、我々は「汝の御旨が天と地において行われますように」と続ける。これは、誰かが神の御旨の実現を妨げていて、その実現の成就を我々が祈り求めるから、ということではない。そうではなく、我々はあらゆることにおいて、神の御旨が行われることを願い求めているのである。

De Oratione 4.2

2

Ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus, nos sumus coelum et terra. Quanquam etsi simpliciter intelligendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat voluntas Dei in terris, ut possit scilicet fieri et in coelis.

PL 1, 1157B

というのも、肉と霊という比喩的な解釈によれば、我々こそが天であり地だからである。もっとも、たとえ文字どおりに解すべきだとしても、この願いの意味は同じである。すなわち、我々のうちで、地において神の御旨が行われるように、そしてそれゆえ天においても行われうるように、というのである。

De Oratione 4.3

3

Quid autem Deus vult, quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo, substantiam, et facultatem voluntatis suae subministret nobis, ut salvi simus et in coelis, et in terris; quia summa est voluntatis ejus, salus eorum, quos adoptavit.

PL 1, 1157B

では、神が望んでおられることとは、我々がご自身の規律に従って歩むこと以外の何であろうか。それゆえ我々は、神がご自身の御旨の実体と能力とを我々に授けてくださるよう願い求める。天においても地においても我々が救われるためである。神の御旨の極みは、ご自身が子として迎え入れた者たちの救いにあるからである。

De Oratione 4.4

4

Est et illa Dei voluntas, quam Dominus administravit praedicando, operando, sustinendo. Sic enim ipse pronuntiavit, non suam, sed Patris facere se voluntatem (Joan., VI, 39).

PL 1, 1157B

また、主が宣べ伝え、働き、耐え忍ぶことによって成し遂げられた、あの神の御旨もある。というのも、主ご自身が、自分の意志ではなく父の御旨を行うのだと宣言されたからである(ヨハネ6:39)。

De Oratione 4.5

5

Sine dubio quae faciebat, ea erant voluntas Patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamus, ut praedicemus, et operemur, et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est Dei voluntate.

PL 1, 1158A

疑いなく、主がなしておられたことは父の御旨であった。我々は今、それをいわば実例として自らに呼びかけ、宣べ伝え、働き、死に至るまで耐え忍ぶのである。そしてこれらを果たすことができるためには、神の御旨が必要である。

De Oratione 4.6

6

Ita dicentes: Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in Dei voluntate, etiam si quid pro meritis cujusque secus irrogatur. Jam hoc dicto, ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus.

PL 1, 1158A

かくして、「汝の御旨が行われますように」と言うことによって、我々は自分自身に善きことを願ってもいるのである。神の御旨のうちには何ら悪しきものはないからであり、たとえ各人の功罪に応じて何か別のことが科せられるとしても、それは変わらない。この言葉を唱えたことによって、我々はすでに自分自身に忍耐を予め促しているのである。

De Oratione 4.7

7

Dominus quoque cum sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare jam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer poculum istud (Luc., XXII, 42). Et recordatus , nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas.

PL 1, 1158A

主もまた、受難が差し迫った中で、ご自身の肉においてすでに肉の弱さを示そうと欲されたとき、「父よ、この杯を取り除きたまえ」と言われた(ルカ22:42)。そして思い返し、「ただし、私の意志ではなく、汝の御旨が行われますように」と。

De Oratione 4.8

8

Ipse erat voluntas, et potestas Patris; et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae, voluntati se Patris tradidit.

PL 1, 1158B

御自身が父の御旨であり、父の権力であられた。それでもなお、当然払うべき忍耐を示すために、御自身を父の御旨に委ねられたのである。