De Oratione 25.1
De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam horarum quarumdam. Istarum dico communium, quae diu inter spatia signant, tertia, sexta, nona, quas solemniores in Scripturis invenire est.
PL 1, 1192A時刻については、ある種の時刻を外面的に守ることも無益ではないであろう。私が言うのは、古くから一日の区切りを印づけてきたあの一般的な時刻、すなわち第三時、第六時、第九時のことである。これらは聖典においてとりわけ重んじられていることが分かる。
De Oratione 25.2
Primus Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est (Act. ap., II, 15). Petrus, qua die visionem communitatis omnis in illo vasculo expertus est, sexta hora ascenderat orandi gratia in superiora (Ibid., X, 9).
PL 1, 1193A聖なる霊は最初、集まった弟子たちに第三時に注がれた(使徒言行録2:15)。ペトロは、あの器の中で、あらゆるものが共有であることを示す幻を経験したまさにその日、祈るために第六時に屋上へと上っていた(同上10:9)。
De Oratione 25.3
Idem cum Joanne ad nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformavit suae (Ib., III, 1).
PL 1, 1193A同じペトロは、ヨハネと共に、第九時に神殿へと赴いていたが、そこで彼は足の萎えた者をその健康へと回復させた(同上3:1)。
De Oratione 25.4
Etsi simpliciter se habeant sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, qua et orandi admonitionem constringat, et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israelis disciplina (Dan., VI, 10), ne minus ter die saltem adoremus, debitores Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
PL 1, 1193Aそれらの時刻には、何らの慣行の規定も伴わず単純なままであるとはいえ、それでも何らかの取り決めを定めておくことは良いことである。その取り決めは、祈りへの促しとして我々を縛り、いわば法であるかのように、時に用事から引き離してこの任務へと駆り立てるものとなる。それは、ダニエルもまたイスラエルの規律に従ってこれを守っていたと我々が読むとおり(ダニエル書6:10)、我々もまた、父と子と聖なる霊とに対する負い目を負う者として、少なくとも一日に三度は礼拝せずにいることのないようにするためである。
De Oratione 25.5
Exceptis utique legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. Sed et cibum non prius sumere, et lavacrum non prius adire quam interposita oratione, fideles decet.
PL 1, 1193Aもっとも、光の訪れと夜の訪れに際して、何の促しもなく当然になすべき、定まった祈りだけは別である。また、信徒たる者は、祈りを間に置くことなく先に食事を摂ったり、湯浴みに向かったりすべきではない。
De Oratione 25.6
Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula, quam carnis, et priora coelestia, quam terrena.
PL 1, 1193B霊の安らぎと糧とは、肉のそれらよりも先とされねばならず、天上のものは地上のものよりも先とされねばならないからである。