De Oratione 29.1
Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negavit Deus, qui eam exigit? Legimus, et audimus, et credimus, quanta documenta efficaciae ejus. Vetus quidem oratio et ab ignibus, et a bestiis, et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat formam.
PL 1, 1195A霊と真理とから来る祈りに対して、それを求める神が、いったい何を拒まれたであろうか。我々は読み、聞き、そして信じる、その力の証しがいかに大いなるものであるかを。実に、古き祈りは、火からも、猛獣からも、飢餓からも救い出した。しかもなお、それはキリストからその形を受けてはいなかった。
De Oratione 29.2
Caeterum quanto amplius oratur oratio Christianorum, non roris Angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia avertit; sed patientes, et sentientes, et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens quid pro Dei nomine patiatur.
PL 1, 1195Aしかし、キリスト教徒の祈りはいかに遥かにまさって祈られることか。それは火の只中に露の天使を立たせることもなく、獅子どもの口を塞ぐこともなく、飢えた者に田夫の昼餉を運ぶこともなく、与えられた恩寵によってあらゆる受苦の感覚を取り去ることもない。そうではなく、忍び、感じ、嘆く者たちに忍耐を備えさせ、力によって恩寵を増し広げ、信仰が主から何を得るかを知り、神の名のために何を受苦するかを悟るようにする。
De Oratione 29.3
Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat. Nunc vero oratio justitiae omnem iram Dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat.
PL 1, 1195Bしかし、かつては祈りが数々の打撃をもたらし、敵の軍勢を打ち破り、有益な雨を止めることもあった。しかし今、義の祈りは神のあらゆる怒りを転じ去らせ、敵のために見張りに立ち、迫害者のために嘆願する。
De Oratione 29.4
Mirum si aquas coelestes extorquere novit, quae potuit et ignes impetrare? Sola est oratio, quae Deum vincit. Sed Christus eam nihil mali novit operari. Omnem illi virtutem de bono contulit.
PL 1, 1195B天よりの水を絞り出すすべを知るのが、何の不思議であろうか。祈りは、火をすら得ることができたのだから。神に打ち勝つのは、祈りのみである。しかしキリストは、祈りが悪しきことを何一つ行うすべを知らぬようにされた。祈りにあらゆる力を、善のためにお与えになったのである。
De Oratione 29.5
Itaque nihil novit, nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere vocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium solvere.
PL 1, 1195Bかくして祈りは、死者の魂を死の道そのものから呼び戻し、弱った者を立て直し、病める者を癒し、悪霊に憑かれた者を清め、牢獄の閂を開き、無実の者の鎖を解く――ほかには何も知らない。
De Oratione 29.6
Eadem diluit delicta, tentationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet.
PL 1, 1196Aこの同じ祈りが、罪を洗い流し、誘惑を退け、迫害を消し去り、気弱な者を慰め、雄々しい者を喜ばせ、旅人を導き、波を鎮め、盗賊を立ちすくませ、貧しい者を養い、富める者を治め、倒れた者を起こし、倒れかけた者を支え、立つ者を保つ。
De Oratione 29.7
Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus hominem, qui nos undique observat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die stationis, nocte vigiliae meminerimus. Sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus; tubam Angeli exspectemus.
PL 1, 1196A祈りは信仰の城壁であり、我々を四方から窺う者に対する我々の武具、我々の武器である。ゆえに、我々は決して武具を持たぬままに進んではならない。昼は駐屯を、夜は夜警を心に留めよう。祈りという武具のもとに、我々の司令官の軍旗を守ろう。天使のラッパを待とう。
De Oratione 29.8
Orantes erant etiam Angeli omnes. Orat omnis creatura. Orant pecudes, et ferae, et genua declinant, et egredientes de stabulis ac speluncis, ad coelum non otiosi ore suspiciunt, vibrantes spiritu suo movere.
PL 1, 1196A天使たちも皆、祈っていた。あらゆる被造物が祈る。家畜も獣も祈り、膝を折り、廐と洞穴から出て来ては、怠りなく口を天へ向けて仰ぎ、おのれの息を震わせて動かす。
De Oratione 29.9
Sed et aves nunc exsurgentes eriguntur ad coelum, et alarum crucem pro manibus extendunt, et dicunt aliquid, quod oratio videatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse Dominus oravit, cui sit honor et virtus in saecula saeculorum.
PL 1, 1196Bそして鳥たちもまた、いま飛び立ちながら天へと身を伸び上がらせ、翼の十字を手の代わりに差し伸べ、何ごとかを語り、それは祈りと見える。祈りの務めについて、これ以上何を言おう。主御自身すらも祈られた。主に誉れと力とが世々とこしえにあらんことを。