Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Oratione

Caput XIII 第XIII章

Tertullian · De Oratione · PL 1, 1167B · 3 sectiones

De Oratione 13.1

1

Caeterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu vero sordente orationem obire? quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a veneficiis, ab idololatria, caeterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleventur.

PL 1, 1167B

さらに、手は洗われていながら霊は汚れたままで祈りに臨むとは、いかなる理屈か。手そのものにも霊的な清らかさが必要である。偽り、殺人、毒殺、偶像礼拝、そのほか霊に発し手のわざとして遂行されるその他の汚れから、清められた手として差し上げられるためである。

De Oratione 13.2

2

Hae sunt verae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem etiam cum lavacro totius corporis aquam sumentes. Id cum scrupulose percunctarer, et rationem requirerem, comperi commemorationem esse in Domini deditionem.

PL 1, 1168A

これこそ真の清さである。多くの者が迷信的に気にかけている、あらゆる祈りのたびに全身の湯浴みをしてまで水を用いるという、あの清さではない。私がこれを几帳面に尋ね、その理由を求めたところ、それは主が引き渡されたことの記念であるということが分かった。

De Oratione 13.3

3

Nos Dominum adoramus, non dedimus. Imo et adversari debemus deditoris exemplo, nec propterea manus abluere, nisi quod conversationis humanae inquinamentum conscientiae caussa lavemus.

PL 1, 1168A

我々は主を礼拝するのであって、引き渡したのではない。それどころか、引き渡した者の先例には逆らわねばならず、それゆえに手を洗うべきでもない。ただし、人間同士の交わりによる汚れを良心のために洗う場合は別である。