Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Oratione

Caput XXIII 第XXIII章

Tertullian · De Oratione · PL 1, 1191A · 5 sectiones

De Oratione 23.1

1

De genu quoque ponendo varietatem observationis patitur oratio per pauculos quosdam, qui sabbato abstinent genibus. Quae dissensio cum maxime apud Ecclesias caussam dicat, Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant, aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur.

PL 1, 1191A

膝をつくことについても、安息日には膝をつくのを控える少数の者たちがいるために、祈りは慣行の相違を被っている。この不一致は諸教会において目下大いに争われているので、主はその恩寵を与え、彼らが折れるか、それとも他の者たちに躓きを与えることなく自分の意見に従うか、そのいずれかとなるようにしてくださるであろう。

De Oratione 23.2

2

Nos vero, sicut accepimus, solo die dominico Resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu, et officia cavere debemus, differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus.

PL 1, 1191A

しかし我々は、伝えられてきたとおり、復活の主日に限って、この膝をつくことだけでなく、あらゆる思い煩いの振る舞いや務めからも身を慎むべきであり、用事さえも先延ばしにして、悪魔に付け入る隙を与えないようにする。

De Oratione 23.3

3

Tantumdem et spatio Pentecostes, quae eadem exultationis solemnitatem dispungimur. Caeterum omni die quis dubitet prosternere se Deo vel prima saltem oratione, qua lucem ingredimur?

PL 1, 1191A

五旬節の期間についても同様であって、その間も我々は同じ歓喜の祝祭をもって過ごすのである。しかし日ごとにおいては、少なくとも光の中へ入っていくその最初の祈りにおいて、神の御前にひれ伏すことを誰がためらうだろうか。

De Oratione 23.4

4

Jejuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu, et reliquo humilitatis more, celebranda est. Non enim oramus tantum, sed et deprecamur, et satisfacimus Deo Domino nostro.

PL 1, 1191A

断食と駐屯の日には、膝をつき、そのほかの謙遜の作法を用いてでなければ、いかなる祈りも行ってはならない。我々はただ祈るだけでなく、嘆願もし、我々の主なる神に償いもするからである。

De Oratione 23.5

5

De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare.

PL 1, 1192A

祈りの時刻については、何ら規定されたものはない。ただ端的に、あらゆる時、あらゆる場所において祈るべきだ、ということのほかは。