Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Oratione

Caput XVII 第XVII章

Tertullian · De Oratione · PL 1, 1174A · 4 sectiones

De Oratione 17.1

1

Atqui cum modestia et humilitate adorantes, magis commendabimus Deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam erecto.

PL 1, 1174A

しかし、慎ましさと謙遜をもって礼拝するときにこそ、我々は自分たちの祈りをいっそう神に推し薦めることになる。手そのものをことさら高く挙げるのではなく、控えめに正しく挙げ、顔つきを大胆な方へ反らせることもしない。

De Oratione 17.2

2

Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu humiliatus atque dejectus orabat, justificatior pharisaeo procacissimo discessit. Sonos etiam vocis subjectos esse oportet. Aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur?

PL 1, 1175A

実に、あの取税人は、祈りによってだけでなく顔つきにおいても謙り、うなだれて祈っていたがゆえに、この上なく厚かましいファリサイ人よりも義とされて立ち去った。声の響きもまた抑えたものでなければならない。さもなければ、もし我々が声の大きさによって聞き入れられるのだとすれば、どれほどの喉が必要になろうか。

De Oratione 17.3

3

Deus autem non vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi Pythii: Et mutum, inquit, intelligo, et non loquentem exaudio. Dei aures sonum exspectant?

PL 1, 1175A

しかし神は、声の聞き手ではなく心の聞き手であり、それは心を見通す者であるのと同じである。ピュティアの神託の悪霊でさえ、「物言わぬ者も私は理解し、語らぬ者の声も私は聞き入れる」と言う。神の耳が音を待つだろうか。

De Oratione 17.4

4

Quomodo ergo oratio Jonae de ventre ceti per tantae bestiae viscera, ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad coelum potuit evadere? Quid amplius referent isti, qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? Imo prodendo petitiones suas, quid minus faciunt, quam si in publico orent?

PL 1, 1175A

それなら、ヨナの祈りは、あれほど巨大な獣の腹の中から、その内臓を通り抜け、深淵そのものから、あれほど広大な海の量塊を通り抜けて、どうして天にまで達することができたのか。声高く礼拝する者たちは、隣人たちの邪魔になるということのほかに、いったい何をより多く得るというのか。それどころか、自分の願いごとを言い広めることによって、公衆の面前で祈るのと何ら変わらないことをしているのではないか。