Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Oratione

Caput XXVIII 第XXVIII章

Tertullian · De Oratione · PL 1, 1194A · 4 sectiones

De Oratione 28.1

1

Haec est enim hostia spiritalis, quae pristina sacrificia delevit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Plenus sum haulocaustomatum arietum; et adipem agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo.

PL 1, 1194A

というのも、これこそ古き生贄を廃した霊的な犠牲だからである。「汝らの生贄の数の多さが、わたしに何になろうか」と主は言われる。「わたしは雄羊の全焼の捧げ物に満ち足りている。子羊の脂肪も、雄牛と雄山羊の血も、わたしは望まない」。

De Oratione 28.2

2

Quis enim requisivit ista de manibus vestris (Isaiae, I, 11)? Quae ergo quaesierit Deus, Evangelium docet. Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan., IV, 23).

PL 1, 1194B

「汝らの手から、誰がこれらを求めただろうか」(イザヤ1:11)。それでは、神が何を求められたかは、福音書が教える。「まことの礼拝者たちが、霊と真理とをもって父を礼拝する時が来る」と主は言われる(ヨハネ4:23)。

De Oratione 28.3

3

Deus enim spiritus est (II Cor., III, 17): et adoratores itaque tales requirit. Nos sumus veri adoratores, et veri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem Dei propriam, et acceptabilem quam scilicet requisivit, quam sibi prospexit.

PL 1, 1194B

「神は霊だからである」(2コリント3:17)。ゆえに、神はそのような礼拝者を求められる。我々こそまことの礼拝者であり、まことの祭司である。霊において祈りつつ、霊において、神にふさわしく、また嘉せられる祈りを犠牲として捧げる。それはすなわち神が求められたもの、神御自身のために備えられたものである。

De Oratione 28.4

4

Hanc de toto corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape coronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad Dei altare debemus omnia nobis a Deo impetraturam.

PL 1, 1194B

我々は、心のすべてをもって捧げられ、信仰に養われ、真理によって整えられ、無垢によって傷なきものとされ、貞潔によって清められ、愛によって冠されたこの祈りを、善き行いの行列を伴い、詩篇と讃歌との間を通らせて、神の祭壇へと導かねばならない。この祈りは我々のために神からすべてを得るであろう。