キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De opere et eleemosynis

Caput X 第X章

Cyprian of Carthage · De opere et eleemosynis · PL 4, 609B · 4 sectiones

De opere et eleemosynis 10.1

1

Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat si operari ex eo largiter coeperis, et nescis, miser, quia, dum times ne res familiaris deficiat, vita ipsa et salus deficit; et, dum ne quid de rebus tuis minuatur attendis, non respicis quod ipse minuaris, amator magis mammonae quam animae tuae; ut, dum times ne pro te patrimonium tuum perdas, ipse pro patrimonio tuo pereas.

PL 4, 609B

お前は、家産から気前よく善き業を行い始めればひょっとして家産が尽きるのではないかと恐れている。だが憐れな者よ、お前は知らない、家財が尽きることを恐れているあいだに、命そのものと救いとが尽きてしまうことを。また、お前の財産から何か減ることのないようにとばかり気を配り、お前自身が減っていることには目を向けない。お前は自分の魂よりも富(マンモン)を愛する者なのだ。こうしてお前は、家産を自分のために失うまいと恐れるあまり、家産のために自分自身が滅びることになるのだ。

De opere et eleemosynis 10.2

2

Et ideo bene Apostolus clamat et dicit: Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus. Habentes itaque exhibitionem et tegumentum, his contenti simus.

PL 4, 609B

そこで使徒は正しくもこう叫んで言う。「我々はこの世に何も持ち込まなかったし、何一つ持ち出すこともできない。だから衣食があれば、それで満足していよう。

De opere et eleemosynis 10.3

3

Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in muscipulam et desideria multa et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum.

PL 4, 609B

しかし富もうと欲する者たちは、誘惑と罠、そして人を滅亡と破滅に沈める多くの有害な欲望に陥る。

De opere et eleemosynis 10.4

4

Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 7-10) .

PL 4, 609C

実に、あらゆる悪の根は欲望である。ある者たちはこれを求めて信仰から難破し、多くの苦しみに自ら身を投じた。」(一テモテ6:7-10)