Ad Demetrianum 9.1
Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella nec verbera: quae cum nihil istic promoveant, nec ad Deum singulos tanto cladium terrore convertant, manet postmodum carcer aeternus et jugis flamma et poena perpetua.
PL 4, 550Aそれゆえ当然にも、襲いくる災いには神の鞭打ちと打擲が欠けることがない。それらがこの世で何の効ももたらさず、これほどの災厄の恐怖をもってしても各人を神へと立ち帰らせないのであれば、その後には永遠の牢獄と絶えざる炎と尽きぬ刑罰が待っている。
Ad Demetrianum 9.2
Nec audietur illic rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est, qui per Prophetam clamat et dicit: Audite sermonem Domini, filii Israel, quia judicium est Domini adversus incolas terrae, eo quod neque misericordia, neque veritas, neque agnitio Dei sit super terram, sed execratio, et mendacium, et caedes, et furtum, et adulterium diffusum est super terram; sanguinem sanguini supermiscent.
PL 4, 550Bかの地では、嘆願する者たちの呻きも聞き入れられないであろう。この地で憤る神の恐るべき声が聞き入れられなかったのと同じことである。神は預言者を通してこう叫び、言われる。「イスラエルの子らよ、主の言葉を聞け。主の裁きは地に住む者たちに対して下される。地の上には慈しみもなく、真理もなく、神を知ることもなく、ただ呪詛と偽りと殺人と盗みと姦通とが地に満ちあふれ、血の上に血が重ねられているからである。
Ad Demetrianum 9.3
Idcirco terra lugebit cum universis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum volucribus coeli, et deficient pisces maris, ut nemo judicet, nemo revincat (Ose. IV, 1, 4) .
PL 4, 550Bそれゆえ、地はそのすべての住民とともに、野の獣とともに、地を這う蛇とともに、空の鳥とともに嘆き悲しむであろう。海の魚も絶え果てるであろう。誰も裁かず、誰も咎めることのないように」(ホセア4:1、4)。
Ad Demetrianum 9.4
Indignari se Deus dicit et irasci quod agnitio Dei non sit in terris, et Deus non agnoscitur nec timetur. Delicta mendaciorum, libidinum, fraudium, crudelitatis, impietatis, furoris Deus increpat et incusat, et ad innocentiam nemo convertitur.
PL 4, 550B神は、地上に神を知ることがないゆえに、ご自身が憤り怒っておられると言われる。神は知られることもなく、畏れられることもない。神は、偽りと欲情と欺きと残酷と不敬と狂暴との罪を叱責し、告発される。それでも誰も無垢へと立ち帰ろうとはしない。
Ad Demetrianum 9.5
Fiunt ecce quae verbis Dei ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium ut in futurum consulat admonetur. Inter ipsa adversa, quibus vix coactata et conclusa anima respirat, vacat malos esse et in periculis tantis non de se magis sed de altero judicare.
PL 4, 550C見よ、神の言葉によってあらかじめ予言されていたことが現に起こっているのに、目の前の出来事の確かさによって未来に備えるよう戒められる者は誰もいない。まさにその逆境のただ中で、魂は締めつけられ閉じ込められてかろうじて息をつくばかりだというのに、人々には悪しき者でいる暇があり、これほどの危難のうちにあってさえ、自分自身についてではなく他人について裁く暇があるのである。
Ad Demetrianum 9.6
Indignamini indignari Deum, quasi aliquid boni male vivendo mereamini, quasi non omnia ista quae accidunt minora adhuc sint et leviora peccatis vestris.
PL 4, 551A諸君は、神が憤っておられることに憤慨している。まるで悪しく生きることによって何か善いものを得るに値するかのように、まるで今起こっているこれらすべてのことが、諸君の罪に比べればなお小さく軽いものではないかのように。