Ad Demetrianum 3.1
Dixisti per nos fieri et quod nobis debeant imputari omnia ista quibus nunc mundus quatitur et urgetur, quod dii vestri a nobis non colantur.
PL 4, 546Aお前は、今この世界を揺るがし圧迫しているこれらすべての災いが我々によって引き起こされ、我々のせいにされるべきだと言った。それは諸君の神々が我々によって崇拝されていないからだ、と。
Ad Demetrianum 3.2
Qua in parte, quia ignarus divinae cognitionis et veritatis alienus es, illud primo in loco scire debes, senuisse jam mundum, non illis viribus stare quibus prius steterat, nec vigore et robore eo valere quo antea praevalebat.
PL 4, 546Aこの点において、お前は神的な認識を知らず真理に疎い者であるから、まず何よりも次のことを知るべきである。この世界はすでに老いており、かつて立っていたのと同じ力では立っておらず、以前優っていたのと同じ精力と強さでは優ってはいない、と。
Ad Demetrianum 3.3
Hoc etiam, nobis tacentibus et nulla de Scripturis sanctis praedicationibusque divinis documenta promentibus, mundus ipse jam loquitur et occasum sui rerum labentium probatione testatur.
PL 4, 546Aこのことは、我々が黙し、聖書からも神の預言からも何の証拠を示さずとも、世界自身がすでに語っており、事物が衰えゆくことの証明によって自らの没落を証ししている。
Ad Demetrianum 3.4
Non hyeme nutriendis seminibus tanta imbrium copia est, non frugibus aestate torrendis solis tanta flagrantia est, nec sic vernante temperie sata laeta sunt, nec adeo arboreis foetibus autumna foecunda sunt.
PL 4, 546A冬に種を育てるほどの雨の豊かさはなく、夏に穀物を焼くほどの太陽の激しさもなく、春の陽気の中でも作物はかつてほど豊かに茂らず、秋も木々の実りをかつてほど豊かにはもたらさない。
Ad Demetrianum 3.5
Minus de effossis et fatigatis montibus eruuntur marmorum crustae, minus argenti et auri opes suggerunt exhausta jam metalla, et pauperes venae breviantur in dies singulos et decrescunt, deficit in arvis agricola, in mari nauta, miles in castris, innocentia in foro, justitia in judicio, in amicitiis concordia, in artibus peritia, in moribus disciplina.
PL 4, 546B掘り尽くされ疲弊した山々からは、大理石の板もかつてより少なくしか掘り出されず、すでに枯渇した鉱山は銀や金の富をかつてより少なくしかもたらさず、乏しくなった鉱脈は日ごとに細り縮んでいく。田畑には農夫が、海には船乗りが、陣営には兵士が、法廷には無垢が、裁きには正義が、友情には和合が、技芸には熟練が、習俗には規律が、それぞれ欠けていく。
Ad Demetrianum 3.6
Putasne tantam posse substantiam rei senescentis existere quantum prius potuit novellu adhuc et vegeta juventa pollere? Minuatur necesse est quicquid fine jam proximo in occidua et extrema devergit.
PL 4, 546B老いゆくものの実体が、なお若々しく〔底本は novellu。novella と読む〕生気に満ちた青年の盛りにあった頃と同じだけの力をもって存在しうると、お前は思うのか。終わりがすでに近づき、没落と果てへと傾くものは、必ずや衰えねばならない。
Ad Demetrianum 3.7
Sic sol in occasu suo radios minus claro et igneo splendore jaculatur; sic, declinante jam cursu, exoletis cornibus luna tenuatur, et arbor quae fuerat ante viridis et fertilis, arescentibus ramis fit postmodum sterili senectute deformis; et fons qui, exundantibus prius venis, largiter profluebat, senectute deficiens, vix modico sudore distillat.
PL 4, 547Aこのように、太陽もその沈む際には、光と炎の輝きを弱めてしか光線を放たない。このように、月もすでにその運行を傾け、角を痩せさせて細くなる。かつて青々と実り豊かであった木も、枝が枯れてのちには、不毛の老いによって見苦しい姿となる。そして、かつては水脈があふれ豊かに流れ出ていた泉も、老いて衰え、わずかな滴りをしたたらせるにすぎなくなる。
Ad Demetrianum 3.8
Haec sententia mundo data est, haec Dei lex est, ut omnia orta occidant et aucta senescant, et infirmentur fortia, et magna minuantur, et cum infirmata et diminuta fuerint, finiantur.
PL 4, 547Aこれが世界に下された判決であり、これが神の法である。すなわち、生まれたものはすべて没落し、育ったものは老い、強きものは弱まり、大いなるものは縮小し、弱まり縮小した後には終わりを迎える、という定めである。