キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Ad Demetrianum

Caput VIII 第VIII章

Cyprian of Carthage · Ad Demetrianum · PL 4, 549C · 3 sectiones

Ad Demetrianum 8.1

1

Quereris quod minus nunc tibi uberes fontes et aurae salubres et frequens pluvia et fertilis terra obsequium praebeant, quod non ita utilitatibus tuis et voluptatibus elementa deserviant.

PL 4, 549C

お前は、豊かな泉も健やかな大気も頻繁な雨も肥沃な大地も、今ではかつてほどお前に奉仕を捧げなくなったこと、諸元素がお前の益と快楽にそれほど仕えなくなったことを嘆いている。

Ad Demetrianum 8.2

2

Tu enim Deo servis, per quem tibi cuncta deserviunt; famularis illi cujus nutu tibi universa famulantur. Ipse de servo tuo exigis servitutem, et homo hominem parere tibi et obedire compellis.

PL 4, 549C

というのも、お前は神に仕えているのであって、その神によってこそ万物がお前に仕えているのである。お前は、その御旨によって万物がお前に仕える方に仕えている。お前自身は自分の奴隷から服従を取り立て、人間である身でありながら、人間に自分に従い服従するよう強いている。

Ad Demetrianum 8.3

3

Et cum sit vobis eadem sors nascendi, conditio una moriendi, corporum materia consimilis, animarum ratio communis, aequali jure et pari lege vel veniatur in istum mundum vel de mundo postmodum recedatur, tamen nisi tibi pro arbitrio tuo serviatur, nisi ad voluntatis obsequium pareatur, imperiosus et nimius servitutis exactor, flagellas, verberas, fame, siti, nuditate, ferro etiam frequenter et carcere affligis et crucias; et non agnoscis, miser, Dominum Deum tuum, cum sic exerceas ipse dominatum?

PL 4, 550A

そして、諸君には生まれる運命も同じであり、死ぬ境遇も一つであり、肉体の材料も等しく、魂の理も共通であって、この世界に入るのも、後に世界から去るのも、等しい権利と等しい法によるにもかかわらず、それでもお前は、自分の思いのままに仕えられなければ、自分の意のままに従われなければ、横柄で度を越した服従の取り立て人となって、鞭打ち、打ちすえ、飢えと渇きと裸とによって、しばしば剣と牢獄によってさえ苦しめ、責め苛む。しかもお前は、そのように自ら支配を行使しながら、哀れな者よ、主なるお前の神を認めようとしないのか。