Ad Demetrianum 10.1
Qui alios judicas, aliquando et tu esto tui judex; conscientiae tuae latebras intuere, immo, quia nullus jam delinquendi metus vel pudor est, et sic peccatur quasi magis per ipsa peccata placeatur, qui perspicuus et nudus videris a cunctis, et ipse te respice.
PL 4, 551A他人を裁くお前は、たまには自分自身の裁判官となれ。お前の良心の隠れた奥処を見つめよ。いや、もはや罪を犯すことへの恐れも恥もなく、まるで罪そのものによっていっそう気に入られるかのように罪が犯されている以上——万人の目にあらわで裸のごとく見えているお前は——自分自身を見つめよ。
Ad Demetrianum 10.2
Aut enim superbia inflatus es, aut avaritia rapax, aut iracundia saevus, aut alea prodigus, aut vinolentia temulentus, aut livore invidus, aut libidine incestus, aut crudelitate violentus: et miraris in poenas generis humani iram Dei crescere, cum crescat quotidie quod puniatur?
PL 4, 551Aお前は傲慢に膨れ上がっているか、貪欲によって強奪的か、憤怒によって獰猛か、賭博によって浪費家か、大酒によって酩酊しているか、妬みによって嫉妬深いか、色欲によって近親相姦的か、残酷によって暴力的か——そのいずれかであろう。それでいて、罰せられるべきものが日々増しているというのに、人類への刑罰において神の怒りが増していることに驚くのか。
Ad Demetrianum 10.3
Hostem quereris exsurgere, quasi, etsi hostis desit, esse pax inter ipsas togas possit. Hostem quereris exsurgere, quasi non, etsi externa de barbaris arma et pericula comprimantur, ferocius intus et gravius de calumniis et injuriis potentium civium domesticae impugnationis tela grassentur.
PL 4, 551Bお前は敵が立ち上がってくることを嘆くが、まるで敵さえいなければ、トガを着た者たちの間だけでも平和がありうるかのように言う。お前は敵が立ち上がってくることを嘆くが、まるで、蛮族による外部の武力と危険が抑えられたとしても、内部では有力な市民たちの中傷と不正による家内の攻撃の矢がいっそう獰猛に、いっそう重く荒れ狂うことはないかのように言う。
Ad Demetrianum 10.4
De sterilitate et fame quereris, quasi famem majorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi non de captatis annonarum incrementis et pretiorum cumulis flagrantior inopiae ardor excrescat. Quereris claudi imbribus coelum, cum sic horrea claudantur in terris.
PL 4, 551Bお前は不毛と飢饉について嘆くが、まるで日照りの方が強奪よりも大きな飢えを作り出すかのように、まるで、狙って吊り上げられた穀価と積み上げられた値とによっていっそう激しい欠乏の炎が燃え上がるのではないかのように言う。お前は天が雨を閉ざしていると嘆くが、地上ではそのように穀倉が閉ざされているというのに。
Ad Demetrianum 10.5
Quereris nunc minus nasci, quasi quae nata sunt indigentibus praebeantur. Pestem et luem criminaris, cum peste ipsa et lue vel detecta sint vel aucta crimina singulorum, dum nec infirmis exhibetur misericordia, et defunctis avaritia inhiat ac rapina.
PL 4, 551Bお前は今、産み出されるものが少ないと嘆くが、まるで、産み出されたものが困窮者に分け与えられているかのように言う。お前は疫病と疾病を非難するが、その疫病と疾病そのものによって、個々人の罪はあらわにされるか、あるいは増し加えられている。病者に慈しみは示されず、貪欲は死者にまで大きく口を開けて略奪する。
Ad Demetrianum 10.6
Iidem ad pietatis obsequium timidi, ad impia lucra temerarii, fugientes morientium funera, et appetentes spolia mortuorum, ut appareat in aegritudine sua miseros ad hoc forsitan derelictos esse, ne possint, dum curantur, evadere: nam perire aegrum voluit qui censum pereuntis invadit.
PL 4, 552A同じ者たちが、敬虔の務めには臆病でありながら、不敬な利得には向こう見ずであり、死にゆく者たちの葬いからは逃げながら、死者の分捕り品は貪欲に求める。それは、哀れな者たちが病のうちに見捨てられているのは、おそらく、看護されて助かってしまうことのないためだ、と思わせるほどである。なぜなら、死にゆく者の財産を奪う者は、その病者が死ぬことを望んだからである。