キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Ad Demetrianum

Caput XVIII 第XVIII章

Cyprian of Carthage · Ad Demetrianum · PL 4, 558A · 3 sectiones

Ad Demetrianum 18.1

1

Nec ideo quis putet Christianos iis quae accidunt non vindicari, quod et ipsi videantur accidentium incursione perstringi: poenam de adversis mundi ille sentit cui et laetitia et gloria omnis in mundo est; ille moeret et deflet, si sibi male sit in saeculo, cui bene non potest esse post saeculum, cujus vivendi fructus omnis hic capitur, cujus hic solatium omne finitur, cujus caduca et brevis vita hic aliquam dulcedinem computat et voluptatem, quando istinc excesserit, poena jam sola superest ad dolorem.

PL 4, 558A

だからといって、キリスト教徒自身もまた降りかかる災いの襲来に打たれているように見えるからという理由で、彼らのために報復がなされていないのだと、誰も考えてはならない。世界の逆境がもたらす刑罰を感じるのは、この世界にあってこそ喜びと栄光のすべてを持つ者である。この世で身に不幸があれば嘆き涙するのは、この世の後に幸いを得ることのできない者、この世でこそ生きることの実りのすべてを摘み取り、この世でこそすべての慰めが尽き果て、この世でこそ、はかなく短い命にいくらかの甘美さと快楽を見出す者である。そのような者がこの世を去るとき、もはや刑罰だけが残って苦痛となるのだ。

Ad Demetrianum 18.2

2

Caeterum nullus iis dolor est de incursione malorum praesentium quibus fiducia est futurorum bonorum. Denique nec consternimur adversis, nec frangimur nec dolemus, neque in ulla aut rerum clade aut corporum valetudine mussitamus.

PL 4, 558A

しかし、来たるべき善への確信を持つ者たちには、現在の悪しきことの襲来について何の苦痛もない。実に、我々は逆境によって打ちのめされることもなく、打ち砕かれることもなく、嘆くこともなく、いかなる事物の破滅においても、いかなる肉体の病においても、不平をこぼすことはない。

Ad Demetrianum 18.3

3

Spiritu magis quam carne viventes, firmitate animi infirmitatem corporis vincimus. Per ipsa quae nos cruciant et fatigant, probari et corroborari nos scimus et fidimus.

PL 4, 558B

肉によってよりもむしろ霊によって生きる我々は、精神の堅固さによって肉体の弱さに打ち勝つ。我々を苦しめ疲れさせるまさにそのことによって、我々が試され、強められるのだと、我々は知り、また信じている。