Ad Demetrianum 22.1
Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt? In exemplum aliquid datur, ut Dei vindicis ira noscatur. Caeterum retro est judicii dies, quem Scriptura sancta denuntiat dicens: Ululate, proximus est enim dies Domini, et obtritio a Deo aderit.
PL 4, 560Aそして、さしあたりこの世で我々のために起こっていることが、いかほどのものであろうか。何ほどかが実例として与えられ、それによって復讐する神の怒りが知られるにすぎない。しかし審判の日はいまだその背後に控えている。聖典はそれをこう告げている。「泣き叫べ、主の日は近づいており、神による打ち砕きが到来するからである」。
Ad Demetrianum 22.2
Ecce enim dies Domini venit insanabilis indignationis et irae, ponere orbem terrae desertum, et peccatores perdere ex eo (Isa. XIII, 6) .
PL 4, 560B「見よ、主の日は、癒やしがたい憤りと怒りをもって来たり、地の全土を荒れ果てさせ、その中から罪人どもを滅ぼすために来る」(イザヤ13:6)。
Ad Demetrianum 22.3
Et iterum: Ecce dies Domini venit ardens velut clibanus, eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula; et succendet illos adveniens dies, dicit Dominus (Malach. IV, 1) .
PL 4, 560Bそしてまた、「見よ、主の日は炉のように燃えて来たり、すべての異邦人とすべての不義なる者どもは藁くずとなるであろう。そして到来する日は彼らを焼き尽くすであろう、と主は言われる」(マラキ4:1)。
Ad Demetrianum 22.4
Succendi et cremari alienigenas praecinit Dominus, id est alienos a divino genere et profanos, spiritaliter non renatos nec Dei filios factos.
PL 4, 560B主は、異邦人が焼かれ焼き尽くされることを予告しておられる。すなわち、神の血統から疎遠な者たち、涜聖の者ら、霊的に生まれ変わっておらず神の子とされていない者たちのことである。
Ad Demetrianum 22.5
Evadere enim eos solos posse qui renati et signo Christi signati fuerint alio in loco Deus loquitur, quando, ad vastationem mundi et interitum generis humani Angelos suos mittens, gravius in ultimo comminatur dicens: Vadite et caedite, et nolite parcere oculis vestris.
PL 4, 560Bなぜなら、生まれ変わり、キリストのしるしをもって印された者たちだけが逃れ得ることを、神は別の箇所でお語りになっているからである。すなわち、世界の荒廃と人類の滅亡のために天使たちを遣わすとき、最後にいっそう厳しくこう脅して言われる。「行け、討て、汝らの目を惜しむな。」
Ad Demetrianum 22.6
Nolite misereri senioris aut juvenis, et virgines et parvulos et mulieres interficite, ut perdeleantur. Omnem autem super quem signum scriptum est ne tetigeritis (Ezech. IX, 5, 6) .
PL 4, 560B「老いた者にも若い者にも憐れみをかけるな。乙女も幼子も女も殺し尽くし、滅ぼし去れ。ただし、しるしが記されている者には誰であれ触れてはならない」(エゼキエル9:5-6)。
Ad Demetrianum 22.7
Quod autem sit hoc signum, et qua in parte corporis positum, manifestat alio in loco Deus dicens: Transi per mediam Hierusalem, et notabis signum super frontes virorum qui ingemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum (Ezech. IX, 4) .
PL 4, 560Cでは、このしるしが何であり、肉体のどの部分に置かれるのかについては、神が別の箇所でこうお示しになっている。「エルサレムの中を通り抜け、その中で行われている不義のゆえに嘆き悲しむ者たちの額に、しるしを記せ」(エゼキエル9:4)。
Ad Demetrianum 22.8
Et quod ad passionem et sanguinem Christi pertineat hoc signum, et ille salvus atque incolumis reservetur quisquis in hoc signo invenitur, item Dei testimonio comprobatur dicentis: Et erit sanguis in signo vobis super domos in quibus vos eritis; et videbo sanguinem, et protegam vos, et non erit in vobis plaga diminutionis cum percutiam terram Aegypti (Exod. XII, 13) .
PL 4, 561Aそして、このしるしがキリストの受難と血に関わるものであり、このしるしのうちに見出される者は誰であれ救われ無事に保たれることは、同じく神の証言によって裏付けられている。神はこう言われる。「その血は、汝らがいる家々の上で、汝らのためのしるしとなるであろう。私はその血を見て、汝らを守り、私がエジプトの地を打つとき、滅びの災いは汝らのうちにはないであろう」(出エジプト記12:13)。
Ad Demetrianum 22.9
Quod ante occiso agno praecedit in imagine, impletur in Christo, secuta postmodum veritate.
PL 4, 561Aかつて小羊が屠られたことで先立って型として示されていたことは、キリストにおいて成就する。その後に真理が続いたのである。
Ad Demetrianum 22.10
Ut illic, percussa Aegypto, Judaicus populus evadere non nisi sanguine et signo agni potuit, ita et, cum vastari coeperit mundus et percuti, quisquis in sanguine et signo Christi inventus fuerit, solus evadet.
PL 4, 561Aかの地でエジプトが打たれたとき、ユダヤの民が小羊の血としるしによってでなければ逃れ得なかったように、世界が荒廃させられ打たれ始めるとき、キリストの血としるしのうちに見出される者だけが、ひとり逃れるであろう。