Ad Demetrianum 13.1
Quae haec est insatiabilis carnificinae rabies? quae inexplebilis libido saevitiae? Quin potius elige tibi alterum de duobus: Christianum esse aut est crimen, aut non est; si crimen est, quid non interficis confitentem? si crimen non est, quid persequeris innocentem?
PL 4, 554Aこれはいったい何という、飽くことなき処刑への狂乱か。何という、尽きることなき残虐への欲望か。むしろ、次の二つのうちどちらかをお前自身で選ぶがよい。すなわち、キリスト教徒であることは犯罪であるか、そうでないかのいずれかである。もし犯罪であるなら、なぜ告白する者を殺さないのか。もし犯罪でないなら、なぜ無実の者を迫害するのか。
Ad Demetrianum 13.2
Torqueri enim debui, si negarem. Si, poenam tuam metuens, id quod prius fueram et quod deos tuos non colueram, mendacio fallente celarem, tunc torquendus fuissem, tunc ad confessionem criminis vi doloris adigendus; sicut in caeteris quaestionibus torquentur rei qui se negant crimine quo accusantur teneri, ut facinoris veritas, quae indice voce non promitur, dolore corporis exprimatur.
PL 4, 554Aもし私が否定するなら、拷問されるべきであったろう。もし私が、お前の刑罰を恐れて、以前の自分がどうであったか、そしてお前の神々を崇拝してこなかったことを、欺く嘘によって隠したとすれば、そのときこそ拷問されるべきであり、そのときこそ苦痛の力によって犯罪の告白へと追い立てられるべきであったろう。ほかの尋問において、告発された犯罪に自らが関わっていることを否定する被告たちが拷問されるのは、告げ知らせる声によっては引き出されない凶行の真実性を、肉体の苦痛によって絞り出すためであるのと同じである。
Ad Demetrianum 13.3
Nunc vero, cum sponte confitear et clamem et crebris ac repetitis identidem vocibus Christianum me esse contester, quid tormenta admoves confitenti et deos tuos, non in abditis et secretis locis, sed palam, sed publice, sed in foro ipso, magistratibus et praesidibus audientibus, destruenti; ut, etsi parum fuerat quod in me prius criminabaris, creverit quod et odisse et punire plus debeas, quod, dum me Christianum celebri loco et populo circumstante pronuntio, et vos et deos vestros clara et publica praedicatione confundo?
PL 4, 554Aしかし今、私が自ら進んで告白し、叫び、幾度も繰り返し同じ言葉で、自分がキリスト教徒であることを証言しているというのに、なぜお前は、隠された秘密の場所ではなく、あからさまに、公然と、まさに広場において、政務官たちや総督たちが聞いている前で、告白する者に、そしてお前の神々を打ち壊す者に、拷問を加えるのか。たとえ以前お前が私を告発していたことが取るに足らぬものであったとしても、私が人の集まる場所で、民衆が取り囲む中で自分をキリスト教徒であると宣言し、諸君と諸君の神々とを、明白で公然たる宣言によって恥じ入らせているというその一事によって、お前が憎み罰するべき理由は増しているはずではないか。