Ad Demetrianum 15.1
O si audire eos velles et videre quando a nobis adjurantur et torquentur spiritalibus flagris, et verborum tormentis de obsessis corporibus ejiciuntur, quando ejulantes et gementes voce humana, et potestate divina flagella et verbera sentientes venturum judicium confitentur!
PL 4, 555Aああ、彼ら悪霊どもが我々によって神の名にかけて厳命され、霊的な鞭で拷問され、言葉による拷問によって取り憑かれた肉体から追い出されるとき、そして彼らが人間の声で泣き叫び呻きながら、神の権力によって鞭打ちと打擲を感じて、来たるべき裁きを告白するとき、それをお前が聞き、また見ようとしてくれさえしたなら。
Ad Demetrianum 15.2
Veni et cognosce vera esse quae dicimus. Et quia sic deos colere te dicis, vel ipsis quos colis crede; aut si volueris et tibi credere, de te ipso loquetur, audiente te, qui nunc tuum pectus obsedit, qui nunc mentem tuam ignorantiae nocte caecavit.
PL 4, 555A来て、我々の言うことが真実であると知るがよい。お前は自分がそのように神々を崇拝していると言うのだから、せめてお前が崇拝しているその当のものたちを信じるがよい。あるいは、もしお前が自分自身をも信じたいと望むなら、今お前の胸に取り憑き、今お前の心を無知の夜で盲目にしている当のものが、お前の聞いている前で、お前自身について語るであろう。
Ad Demetrianum 15.3
Videbis nos rogari ab eis quos tu rogas, timeri ab eis quos tu times, quos tu adoras; videbis sub manu nostra stare vinctos et tremere captivos quos tu suscipis et veneraris ut dominos.
PL 4, 555Aお前は、お前が祈り求めている当のものたちから我々が請い求められ、お前が畏れ、お前が拝んでいるその当のものたちから我々が畏れられるのを見るであろう。お前が主人として迎え入れ崇敬しているその当のものたちが、我々の手の下で縛られて立ち、囚われて震えるのを見るであろう。
Ad Demetrianum 15.4
Certe vel sic confundi in istis erroribus tuis poteris quando conspexeris et audieris deos tuos quid sint interrogatione nostra statim prodere et, praesentibus licet vobis, praestigias illas et fallacias suas non posse celare.
PL 4, 555B少なくとも、お前の神々が我々の尋問によって直ちに自分の正体を暴露し、たとえ諸君が居合わせていようとも、その幻惑と欺瞞とを隠しおおせないのを目にし、耳にするとき、お前はこれらの誤りのうちで確かに恥じ入ることができるであろう。