Ad Demetrianum 25.1
Securitati igitur et vitae, dum licet, providete. Offerimus vobis animi et consilii nostri salutare munus.
PL 4, 562Bそれゆえ、許されているうちに、安全と生命とのために備えよ。我々は諸君に、我々の心と勧めによる救いの贈り物を差し出す。
Ad Demetrianum 25.2
Et quia odisse non licet nobis, et sic Deo plus placemus dum nullam pro injuria vicem reddimus, hortamur, dum facultas adest, dum adhuc aliquid de saeculo superest, Deo satisfacere et ad verae religionis candidam lucem de profundo tenebrosae superstitionis emergere.
PL 4, 562Cそして、我々には憎むことが許されておらず、不正に対して何の仕返しもしないことによってこそ、我々は神により多く喜ばれるのであるから、我々は勧める——機会があるうちに、この世がなおいくらか残っているうちに、神に償いをし、闇に満ちた迷信の深みから、真の信仰の輝く光へと出でよ、と。
Ad Demetrianum 25.3
Non invidemus commodis vestris, nec beneficia divina celamus. Odiis vestris benevolentiam reddimus, et pro tormentis ac suppliciis quae nobis inferentur salutis itinera monstramus. Credite et vivite; et qui nos ad tempus persequimini, in aeternum gaudete nobiscum.
PL 4, 562C我々は諸君の利益を妬まず、神の恩恵を隠すこともしない。諸君の憎しみに対して好意をもって報い、我々に加えられるであろう拷問と刑罰に対して、救いへの道を示す。信じて生きよ。しばしの間我々を迫害している諸君も、永遠にわたって我々とともに喜ぶがよい。
Ad Demetrianum 25.4
Quando istinc excessum fuerit, nullus jam poenitentiae locus est, nullus satisfactionis effectus. Hic vita aut amittitur aut tenetur; hic saluti aeternae cultu Dei et fructu fidei providetur.
PL 4, 563Aこの世から立ち去ってしまえば、もはや悔悛の余地はなく、償いの効力もない。この世でこそ、生命は失われるか保たれるかするのであり、この世でこそ、神への礼拝と信仰の実りとによって、永遠の救いへの備えがなされるのである。
Ad Demetrianum 25.5
Nec quisquam aut peccatis retardetur aut annis quominus veniat ad consequendam salutem: in isto adhuc mundo manenti poenitentia nulla sera est; patet ad indulgentiam Dei aditus, et quaerentibus atque intelligentibus veritatem facilis accessus est.
PL 4, 563A誰も、罪によっても歳月によっても、救いを得るために来ることを妨げられてはならない。なおこの世界にとどまっている者にとって、悔悛が遅すぎるということはない。神の寛恕への入口は開かれており、真理を求め悟る者たちは、たやすくそこへ近づくことができる。
Ad Demetrianum 25.6
Tu, sub ipso licet exitu et vitae temporalis occasu, pro delictis roges et Deum, qui unus et verus est, confessione et fide agnitionis ejus implores, venia confitenti datur, et credenti indulgentia salutaris de divina pietate conceditur, et ad immortalitatem sub ipsa morte transitur.
PL 4, 563Aお前が、たとえこの世の生命の終わりの、まさにその最期においてであっても、罪のために神に願い求め、唯一にして真である神を、告白と、その方を認める信仰とをもって切に求めるなら、告白する者には赦しが与えられ、信じる者には神の慈愛による救いの寛恕が授けられ、まさにその死の只中で不死へと渡ることができるのである。
Ad Demetrianum 25.7
Hanc gratiam Christus impertit, hoc munus misericordiae suae tribuit, subigendo mortem trophaeo crucis, redimendo credentem pretio sanguinis sui, reconciliando hominem Deo Patri, vivificando mortalem regeneratione coelesti.
PL 4, 563Bこの恩寵をキリストは分け与え、この慈しみの賜物をお授けになる。十字架という勝利の記念によって死を屈服させ、ご自身の血の代価によって信じる者を贖い、人を神なる父と和解させ、天の再生によって死すべき者に生命を与えることによって。
Ad Demetrianum 25.8
Hunc, si fieri potest, sequamur omnes, hujus sacramento et signo censeamur. Hic nobis viam vitae aperit, hic ad paradisum reduces facit, hic ad coelorum regna perducit.
PL 4, 564A可能であるなら、我々はみな、この方に従おう。この方の誓約としるしのもとに数え入れられよう。この方は我々に生命への道を開き、この方は我々を楽園へと連れ戻し、この方は天の国々へと導き入れてくださる。
Ad Demetrianum 25.9
Cum ipso semper vivemus, facti per ipsum filii Dei; cum ipso semper exultabimus, ipsius cruore reparati. Erimus Christiani cum Christo simul gloriosi, de Deo Patre beati, de perpetua voluptate laetantes semper in conspectu Dei, et agentes Deo gratias semper.
PL 4, 564Aこの方によって神の子とされた我々は、この方とともに永遠に生きるであろう。この方の血によって新たにされた我々は、この方とともに永遠に喜び躍るであろう。我々キリスト教徒は、キリストとともに栄光にあずかり、神なる父によって幸いを受け、絶えざる快楽のうちに神の御前でつねに喜び、つねに神に感謝を捧げるであろう。
Ad Demetrianum 25.10
Neque enim poterit nisi laetus esse semper et gratus, qui, cum morti fuisset obnoxius, factus est immortalitate securus.
PL 4, 564Aなぜなら、死に服していた者が不死において安んじられるようになったのであれば、その者はつねに喜び、つねに感謝する者以外ではありえないからである。