Ad Demetrianum 7.1
Indignatur ecce Dominus et irascitur, et quod ad eum non convertamini comminatur; et tu miraris aut quereris, in hac obstinatione et contemptu vestro, si rara desuper pluvia descendat, si terra situ pulveris squaleat, si vix jejunas et pallidas herbas sterilis gleba producat, si vineam debilitet grando caedens, si oleam detruncet turbo subvertens, si fontem siccitas statuat, aerem pestilens aura corrumpat, hominem morbida valetudo consumat, cum omnia ista peccatis provocantibus veniant, et plus exacerbetur Deus quando nihil talia et tanta proficiant?
PL 4, 549A見よ、主は憤り怒っておられ、諸君が御自身のもとへ立ち帰らないことを責め脅しておられる。それなのに、お前は、諸君のこの頑迷さと侮りのただ中にありながら、驚き、あるいは嘆くのか——上からの雨がまれにしか降らず、大地が乾いた埃にまみれ、不毛の土くれがかろうじて痩せて青白い草しか生み出さず、雹がぶどう畑を打ち砕いて弱らせ、暴風がオリーブの木をなぎ倒して切り裂き、日照りが泉を涸らし、疫病の風が大気を汚し、病苦が人を蝕むことに。これらすべては罪が招いて起こることであり、これほどのこと、それほどのことをもってしても何の効もないとき、神はいっそう激しく憤られるのである。
Ad Demetrianum 7.2
Fieri enim ista vel ad disciplinam contumacium vel ad poenam malorum declarat in Scripturis sanctis idem Deus dicens: Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non exceperunt (Hierem. II, 30) .
PL 4, 549Bすなわち、これらのことが起こるのは、強情な者への訓練のためか、あるいは悪しき者への刑罰のためであることを、同じ神が聖書のうちに宣言してこう言われる。「我はいたずらに汝らの子らを打った。彼らは訓練を受け入れなかった」(エレミヤ2:30)。
Ad Demetrianum 7.3
Et Propheta devotus ac dicatus Deo ad haec eadem respondet et dicit: Verberasti eos, nec doluerunt; flagellasti eos, nec voluerunt accipere disciplinam (Hier. V, 3) .
PL 4, 549Bそして、神に献身し捧げられた預言者は、これと同じことについて答えてこう言う。「汝は彼らを打たれたが、彼らは痛みを覚えなかった。汝は彼らを鞭打たれたが、彼らは訓練を受け入れようとしなかった」(エレミヤ5:3)。
Ad Demetrianum 7.4
Ecce irrogantur divinitus plagae, et nullus Dei metus est: ecce verbera desuper et flagella non desunt, et trepidatio nulla, nulla formido est.
PL 4, 549B見よ、神より災いが科せられているのに、神への畏れは少しもない。見よ、上からの打擲と鞭打ちは絶えないのに、おののきも恐れもまったくない。
Ad Demetrianum 7.5
Quid si non intercederet rebus humanis vel ista censura, quanto adhuc major in hominibus esset audacia, facinorum impunitate secura?
PL 4, 549Bもしこの譴責さえも人間の事柄に介入していなかったとしたら、犯罪が罰を免れる安心に支えられて、人間たちの大胆さはさらにどれほど大きくなっていたことであろうか。