Ad Demetrianum 16.1
Quae ergo mentis ignavia est, immo quae desipientium caeca et stulta dementia, ad lucem de tenebris nolle venire et mortis aeternae laqueis vinctos spem nolle immortalitatis excipere, non metuere Deum comminantem et dicentem: Sacrificans diis, eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 19) .
PL 4, 556Aこれはいったい何という心の怠惰であろうか。いや、むしろ何という、思慮なき者たちの盲目で愚かな狂気であろうか——闇から光へと来ることを望まず、永遠の死の縄目に縛られながら不死の希望を受け取ろうとせず、こう脅して言われる神を畏れないとは。『主のほかの神々に犠牲を捧げる者は根絶やしにされる』(出エジプト記22:19)。
Ad Demetrianum 16.2
Et iterum: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, et incurvatus est homo et humiliatus est vir, et non laxabo illis (Isa. II, 8) . quid te ad falsos deos humilias et inclinas? Quid ante inepta simulacra et figmenta terrena captivum corpus incurvas?
PL 4, 556Aそしてまた、こう言われる。『彼らは自分の指で造ったものを拝んだ。人は屈み、人間は卑しめられた。私は彼らを赦しはしない』(イザヤ2:8)。なぜお前は偽りの神々の前に身を低くし、かがみ込むのか。なぜ愚かな像や地上の作り物の前に、囚われた肉体を折り曲げるのか。
Ad Demetrianum 16.3
Rectum te Deus fecit; et cum caetera animalia prona et ad terram situ vergente depressa sint, tibi sublimis status et ad coelum atque ad Deum sursum vultus erectus est. Illuc intuere, illuc oculos tuos erige, in supernis Deum quaere.
PL 4, 556A神はお前をまっすぐに造られた。ほかの動物たちが地に向かって伏し、うつむいた姿勢に押し下げられているのに対し、お前には高く直立する姿と、天へ、そして神へと上向く顔とが与えられている。そこを見つめよ、そこへと目を上げよ、いと高き所に神を求めよ。
Ad Demetrianum 16.4
Ut carere inferis possis, ad alta et coelestia suspensum pectus attolle. Quid te in lapsum mortis, cum serpente quem colis, sternis? quid in ruinam diaboli per ipsam et cum ipso cadis? Sublimitatem serva qua natus es; persevera talis qualis a Deo factus es.
PL 4, 556B冥界を免れることができるように、高き天上のものへと胸を上げよ。なぜお前は、自分が崇拝しているあの蛇とともに、死の転落へと身を投げ伏せるのか。なぜお前は、その破滅そのものによって、また悪魔とともに、悪魔の破滅へと落ちていくのか。お前が生まれたときの気高さを保て。神によって造られたそのままの姿を持ち続けよ。
Ad Demetrianum 16.5
Cum statu oris et corporis animum tuum statue. Ut cognoscere Deum possis, te ante cognosce. Relinque idola quae humanus error invenit. Ad Deum convertere; quem si imploraveris, subvenit. Christo crede, quem vivificandis ac reparandis nobis Pater misit.
PL 4, 557A顔と肉体の姿勢とともに、お前の心をも正しく据えよ。神を知ることができるために、まずお前自身を知れ。人間の誤りが作り出した偶像を捨てよ。神に立ち返れ。神を呼び求めるなら、神は助けに来られる。キリストを信じよ。父は、我々を生かし立て直すために、キリストをお遣わしになったのだから。
Ad Demetrianum 16.6
Laedere servos Dei et Christi persecutionibus tuis desine, quos laesos ultio divina defendit.
PL 4, 557A神とキリストの僕たちを、お前の迫害によって傷つけることをやめよ。傷つけられた彼らを、神の報復が守っているのだから。