Ad Demetrianum 5.1
Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas et fames sollicitudinem cumulant, quod, saevientibus morbis, valetudo frangitur, quod humanum genus luis populatione vastatur, et hoc scias esse praedictum, in novissimis temporibus multiplicari mala et adversa variari, et appropinquante jam judicii die magis ac magis in plagas generis humani censuram Dei indignantis accendi.
PL 4, 547B戦がしきりに続き、不毛と飢饉が不安を積み重ね、猛威をふるう病によって健康が損なわれ、人類が疫病の蔓延によって荒廃させられていること、これについても、次のことが予言されていたと知るべきである。すなわち、終わりの時代には災いが増し加わり、逆境がさまざまに移り変わり、審判の日が近づくにつれて、憤る神の譴責が人類への災厄へとますます激しく燃え立てられる、と。
Ad Demetrianum 5.2
Non enim, sicut tua falsa querimonia et imperitia veritatis ignara jactat et clamitat, ista accidunt quod dii vestri a nobis non colantur, sed quod a vobis non colatur Deus.
PL 4, 548Aなぜなら、これらのことが起こるのは、お前の偽りの訴えと、真理を知らぬ無知とが言い立て叫ぶように諸君の神々が我々によって崇拝されていないからではなく、神が諸君によって礼拝されていないからである。
Ad Demetrianum 5.3
Nam, cum ipse sit mundi dominus et rector, et cuncta arbitrio ejus et nutu gerantur, nec quicquam fieri possit nisi quod aut fecerit aut fieri ipse permiserit, utique quando ea fiunt quae iram Dei indignantis ostendunt, non propter nos fiunt, a quibus Deus colitur, sed delictis et meritis vestris irrogantur, a quibus Deus omnino nec quaeritur nec timetur, nec, relictis vanis superstitionibus, religio vera cognoscitur, ut, qui Deus unus est omnibus, unus colatur ab omnibus rogetur.
PL 4, 548Aというのも、神ご自身が世界の主であり支配者であって、すべては神の意志と御旨によって進められ、神が為したか、あるいは為すことを許したのでなければ何ごとも起こりえないのであるから、憤る神の怒りを示す出来事が起こるとき、それは神に礼拝を捧げる我々のゆえに起こるのではなく、諸君の罪と所業とに対して科せられているのである。諸君のもとでは、神はまったく求められることも畏れられることもなく、空しい迷信を捨てて真の宗教が知られることもない——すべての人にとって唯一である神が、唯一の方として、すべての人によって礼拝され、祈られるべきであるのに。