キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Ad Demetrianum

Caput XX 第XX章

Cyprian of Carthage · Ad Demetrianum · PL 4, 559A · 7 sectiones

Ad Demetrianum 20.1

1

Viget apud nos spei robur et firmitas fidei; inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens est et immobilis virtus, et numquam non laeta patientia, et de Deo suo semper anima secura, sicut per Prophetam Spiritus sanctus loquitur et hortatur, spei ac fidei nostrae firmitatem coelesti voce corroborans: Ficus, inquit, non afferet fructum, et non erunt nascentia in vineis.

PL 4, 559A

我々のもとでは、希望の力強さと信仰の堅固さが力強く保たれている。この世が崩れ落ちるまさにその瓦礫の中にあってなお、精神は屹立し、力は揺るがず、忍耐はつねに喜ばしく、魂はつねにその神について安んじている。預言者を通して聖なる霊が語り、勧めて、我々の希望と信仰の堅固さを天来の声によって強めているとおりである。「いちじくは実を結ばず、ぶどう畑には生い出るものもないであろう」と彼は言う。

Ad Demetrianum 20.2

2

Mentietur opus olivae, et campi non praestabunt cibum. Deficient a pabulo oves, et non erunt in praesepibus boves. Ego autem in Domino exultabo, et gaudebo in Deo salutari meo (Abac. III, 17-20) .

PL 4, 559B

「オリーブの実りは偽り、畑は糧をもたらさないであろう。羊は牧場から絶え、牛は牛舎にいなくなるであろう。しかし私は主にあって喜び躍り、私の救いの神にあって喜ぶであろう」(ハバクク3:17-20)。

Ad Demetrianum 20.3

3

De Dei hominem et cultorem Dei, subnixum spei veritate et fidei stabilitate fundatum, negat mundi hujus et saeculi infestationibus commoveri.

PL 4, 559B

神の人であり神の礼拝者である者は〔底本は De Dei hominem で構文が崩れている。Dei hominem を主語とする不定法句と解した〕、希望の真理に支えられ、信仰の堅固さの上に据えられて、この世界とこの世との攻撃によっては動かされない、と告げている。

Ad Demetrianum 20.4

4

Vinea licet fallat et olea decipiat, et herbis siccitate morientibus aestuans campus arescat, quid hoc ad Christianos? quid ad Dei servos, quos paradisus invitat, quos gratia omnis et copia regni coelestis exspectat?

PL 4, 559B

たとえぶどう畑が期待を裏切り、オリーブが欺き、草花が日照りに枯れて燃えるような畑が干上がろうとも、それがキリスト教徒に何の関わりがあろうか。楽園が招き、あらゆる恩寵と天の国の豊かさが待ち受けている神の僕たちに、それが何の関わりがあろうか。

Ad Demetrianum 20.5

5

Exsultant semper in Domino, et laetantur et gaudent in Deo suo, et mala atque adversa mundi fortiter tolerant, dum dona et prospera futura prospectant.

PL 4, 559B

彼らはつねに主にあって喜び躍り、その神にあって喜び楽しみ、世界の悪と災いを雄々しく耐え忍ぶ。来たるべき賜物と幸いを待ち望みながら。

Ad Demetrianum 20.6

6

Nam qui, exposita nativitate terrena, spiritu recreati et renati sumus, nec jam mundo sed Deo vivimus, non, nisi cum ad Deum venerimus, Dei munera et promissa capiemus.

PL 4, 559B

なぜなら、地上の生まれを脱ぎ捨て、霊によって新たにされ、生まれ変わった我々は、もはや世界にではなく神に生きているのであり、神のもとに至るのでなければ、神の賜物と約束とを受け取ることはないからである。

Ad Demetrianum 20.7

7

Et tamen pro arcendis hostibus et imbribus impetrandis, et vel auferendis vel temperandis adversis, rogamus semper et preces fundimus, et pro pace ac salute vestra propitiantes ac placantes Deum diebus ac noctibus jugiter atque instanter oramus.

PL 4, 559C

それでもなお、我々は敵を退け、雨を得るため、また災いを取り除くか和らげるために、つねに願い、祈りを注いでいる。そして諸君の平和と安寧のために、神をなだめ和らげつつ、昼も夜もたゆまず切に祈っている。