キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Ad Demetrianum

Caput II 第II章

Cyprian of Carthage · Ad Demetrianum · PL 4, 545A · 3 sectiones

Ad Demetrianum 2.1

1

Haec considerans, saepe conticui, et impatientem patientia vici, cum nec docere indocilem possem, nec impium religione comprimere, nec furentem lenitate cohibere.

PL 4, 545A

これらを思い巡らしながら、私はしばしば沈黙を守り、忍耐のない者を忍耐によって打ち負かした。教えを受け付けぬ者を教えることも、不敬な者を信仰によって抑えることも、狂乱する者を柔和によって鎮めることも、私にはできなかったからである。

Ad Demetrianum 2.2

2

Sed enim, cum dicas plurimos conqueri quod bella crebrius surgant, quod lues, quod fames saeviant, quodque imbres et pluvias serena longa suspendant nobis imputari, tacere ultra non oportet; ne jam non verecundiae sed diffidentiae esse incipiat quod tacemus, et dum criminationes falsas contemnimus refutare, videamur crimen agnoscere.

PL 4, 545B

しかし、お前が言うには、多くの者が、戦がしきりに起こり、疫病と飢饉が猛威をふるい、また長引く晴天が雨を止めさせることまでも我々のせいにされていると嘆いているのだから、これ以上黙っているべきではない。我々が黙っていることが、もはや慎みではなく自信のなさと見なされ始め、偽りの告発を反駁するのを我々が軽んじている間に、その罪状を認めているかのように見えてしまわぬためである。

Ad Demetrianum 2.3

3

Respondeo igitur et tibi, Demetriane, pariter et caeteris quos tu forsitan concitasti, et adversum nos odia tuis maledicis vocibus seminando, comites tibi plures radicis atque originis tuae pullulatione fecisti; quos tamen sermonis nostri admittere credo rationem: nam qui ad malum motus est mendacio fallente, multo magis ad bonum movebitur veritate cogente.

PL 4, 545B

それゆえ私は、デメトリアヌスよ、お前にも、そしてお前がおそらく煽り立て、罵りの言葉によって我々への憎悪を蒔くことで、お前自身の根と由来から芽吹かせて多くの仲間とした他の者たちにも、等しく答えることにする。とはいえ、彼らも我々の論の理を受け入れるだろうと私は信じている。偽りに欺かれて悪へと動かされた者は、真理に強いられればなおのこと、いっそう善へと動かされるはずだからである。