De Carne Christi 7.1
Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes qui respuunt eam ut praejudicantem de carnis in Christo veritate, ipsum Deum volunt negare esse natum, quod dixerit (Matt. XII, 48): Quae mihi mater, et qui mihi fratres?
PL 2, 766Aしかし誕生をめぐって争いになるたびに、これを、キリストにおける肉の真実性について予断を下すものとして斥ける者は皆、神御自身が生まれたことを否定しようとする。「私の母とは誰か、私の兄弟とは誰か」と言われたから(マタイ12:48)である。
De Carne Christi 7.2
Audiat igitur et Apelles, quid jam responsum sit a nobis Marcioni eo libello, quo ad Evangelium ipsius provocavimus, considerandam scilicet materiam pronuntiationis istius.
PL 2, 766Aそれゆえアペレスも、我々がすでにマルキオンに対し、彼自身の福音書に訴えたあの書物の中で答えたことを聞くがよい。すなわち、この発言の趣旨を検討すべきだということである。
De Carne Christi 7.3
Primo quidem, nunquam quisquam adnuntiasset illi matrem et fratres ejus foris stare, qui non certus esset habere illum matrem et fratres, et ipsos esse, quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos, vel tunc ibidem compertos, licet propterea abstulerint haereses ista de Evangelio, quod et creditum patrem ejus Joseph fabrum, et matrem Mariam, et fratres et sorores ejus optime notos sibi esse dicebant, qui mirabantur doctrinam ejus. «Sed tentandi gratia nuntiaverant et matrem et fratres, quos non habebat.» Hoc quidem Scriptura non dicit, alias non tacens, cum quid tentationis gratia factum est circa eum: Ecce, inquit (Matt. XXII), surrexit legis doctor, tentans eum.
PL 2, 766Aまず第一に、彼に母と兄弟たちが外に立っていると告げた者は誰であれ、彼が母と兄弟たちを持っていること、そして自分が今告げているのがまさにその当人たちであること——以前から知っていたのであれ、その場でそう知ったのであれ——を確信していなければ、そう告げはしなかったであろう。もっとも異端者たちは、この記述を福音書から取り除いてしまった。彼らは、彼の教えに驚嘆した人々が、彼の父は大工ヨセフであると信じられており、母はマリア、兄弟姉妹たちも自分たちによく知られていたと語っていた、という理由からである。「しかし彼らは、試すために、彼が持ってもいない母と兄弟たちを告げたのだ。」だがこのことを聖典は述べていない——彼をめぐって何かが試すために行われた際には、聖典は他の箇所で黙ってはいないのに。「見よ、律法の教師が立ち上がり、彼を試みた」と言われている(マタイ22章)。
De Carne Christi 7.4
Et alibi (Matt. XIX): Et accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes. Quod nemo prohibebat hic quoque significari, tentandi gratia factum. Non recipio quod extra Scripturam de tuo infers. Dehinc, materia tentationis debet subesse. Quid tentandum putaverunt in illo?
PL 2, 766Bまた別の箇所では(マタイ19章)、「ファリサイ人たちが彼に近づいてきた、試みながら」とある。ここでもまた、それが試すために行われたのだと記すことを、何も妨げてはいなかった。だが私は、お前が聖典の外から自分の頭で持ち込むものを受け入れはしない。次に、試みには根拠となる事柄がなければならない。彼らは彼において何を試そうと考えたのか。
De Carne Christi 7.5
Utique, natusne esset, an non; si enim hoc negavit responsio ejus, hoc captavit nuntiatio tentatoris.
PL 2, 766B当然、彼が生まれたのか否か、である。なぜなら、もし彼の答えがこれを否定したのなら、試みる者の告知はまさにこれを狙っていたことになるからである。
De Carne Christi 7.6
Sed nulla tentatio tendens ad agnitionem ejus, de quo dubitando tentat, ita subito procedit, ut non ante praecedat quaestio, quae, dubitationem inferens, cogat tentationem.
PL 2, 766Cしかし、疑いをもって試みるその当の事柄についての認識を目指す試みは、いかなるものであれ、疑いをもたらし試みを促す問いがあらかじめ先行することなしに、そのように不意に進み出ることはない。
De Carne Christi 7.7
Porro, si nusquam de nativitate Christi volutatum est, quid tu argumentaris, voluisse illos per tentationem sciscitari quod nunquam produxerunt in quaestionem?
PL 2, 767Aしかも、もしキリストの誕生について一度も論じられたことがなかったのなら、彼らが一度も問いとして持ち出したこともない事柄を、試みによって探ろうとしたのだ、とお前はどうして論じられるのか。
De Carne Christi 7.8
Eo adjicimus: etiamsi tentandus esset de nativitate, non utique hoc modo tentaretur, earum personarum adnuntiatione, quae poterant, etiam nato Christo, non fuisse. Omnes nascimur, et tamen non omnes aut fratres habemus aut matrem.
PL 2, 767Aこれに我々は付け加える。たとえ誕生について試みられるべきであったとしても、当然この仕方で試みられはしなかったであろう——すなわち、キリストが生まれていたとしても存在しなかった可能性のある人物たちを告げるという仕方によっては。我々は皆生まれるが、しかし皆が兄弟や母を持つわけではない。
De Carne Christi 7.9
Adhuc potest et patrem magis habere quam matrem, et avunculos magis quam fratres. Adeo non competit tentatio nativitatis, quam licebat et sine matris, et sine fratrum nominatione constare.
PL 2, 767Aさらに、母よりも父を持つことの方があり得るし、兄弟よりも伯叔父たちを持つことの方があり得る。かくして誕生についての試みは成り立たない。それは、母の名を挙げずとも、兄弟の名を挙げずとも成立し得たのだから。
De Carne Christi 7.10
Facilius plane est, ut, certi illum et matrem et fratres habere, divinitatem potius tentaverint ejus, quam nativitatem: an intus agens, sciret quid foris esset, mendacio petitus praesentia eorum, qui in praesenti non erant: nisi quod, etsi vacuisset tentationis ingenium, poterat evenire, ut quos illi nuntiabant foris stare, ille eos sciret absentes esse, vel valetudinis, vel negotii, vel peregrinationis nota jam necessitate.
PL 2, 767A明らかに、彼が母と兄弟たちを持っていることを確信していた彼らは、誕生よりもむしろ彼の神性を試みたのだ、と考える方がはるかに容易い。すなわち、内で事を行っている彼が、外で何が起こっているかを知るかどうか、その場にいない者たちが居合わせているという偽りを突きつけられて、である。もっとも、たとえ試みの意図が働いていなかったとしても、次のようなことは起こり得た——彼らが外に立っていると告げていた者たちが、実際には、病であれ、用事であれ、旅であれ、すでに知られていた事情のゆえに不在であることを、彼が知っていた、ということである。
De Carne Christi 7.11
Nemo tentat eo modo, quo posse se sciat ruborem tentationis referre. Nulla igitur materia tentationis competente, liberatur simplicitas nuntiatoris, quod vere mater et fratres ejus supervenissent.
PL 2, 767B誰も、試みの恥辱を被ることになると自ら知っているような仕方で試みることはしない。それゆえ、試みの根拠が何も成り立たない以上、告げた者の率直さは疑いを免れる。彼の母と兄弟たちは、実際にやって来ていたのである。
De Carne Christi 7.12
Sed, quae ratio responsi, matrem et fratres ad praesens negantis, discat etiam Apelles. Fratres Domini non crediderant in illum, sicut et in Evangelio ante Marcionem edito continetur.
PL 2, 767Bしかし、当面のところ母と兄弟たちを否む、その答えの理由を、アペレスもまた学ぶがよい。主の兄弟たちは彼を信じていなかった。マルキオン以前に世に出た福音書にもそう記されている通りである。
De Carne Christi 7.13
Mater aeque non demonstratur adhaesisse illi, cum Martha et Maria alia in commercio ejus frequententur.
PL 2, 767B母もまた彼に付き従っていたとは示されていない。彼との交わりに繰り返し現れるのは、マルタと、別のマリアだからである。
De Carne Christi 7.14
Hoc denique in loco apparet incredulitas eorum: cum is doceret viam vitae, cum Dei regnum praedicaret, cum languoribus et vitiis medendis operaretur, extraneis defixis in illum, tam proximi aberant.
PL 2, 767C実にこの箇所において、彼らの不信仰が明らかになる。彼が生命の道を教え、神の国を宣べ伝え、病や不自由を癒す業を行っていたそのとき、外部の者たちが彼に見入っていたのに、これほど近しい者たちがその場を離れていたのである。
De Carne Christi 7.15
Denique superveniunt, et foris subsistunt, nec introcunt, non computantes scilicet quid intus ageretur; nec sustinent saltem, quasi necessarius aliquid adferrent eo quod ille tum maxime agebat; sed amplius interpellant, et a tanto opere revocatum volunt.
PL 2, 768A実に彼らはやって来ても、外に留まり、中には入らない。すなわち、中で何が行われているかを意に介さないのである。また、彼がその時まさに行っていたことよりも必要な何かをもたらすかのように、少しでも待つこともしない。むしろそれ以上に呼びかけて、これほどの業から彼を呼び戻そうとするのである。
De Carne Christi 7.16
Oro te, Apelles, vel tu, Marcion, si forte tabula ludens, vel de histrionibus, aut aurigis contendens, tali nuntio avocareris, nonne dixisses: Quae mihi mater, aut qui fratres?
PL 2, 768A私はお前に問いたい、アペレスよ、あるいはお前に、マルキオンよ——もしお前が、たまたま盤上遊戯に興じていたか、あるいは役者や馭者について言い争っていたときに、そのような知らせによって呼び戻されようとしたなら、「私の母とは誰か、私の兄弟とは誰か」と言わなかったであろうか。
De Carne Christi 7.17
Deum praedicans et probans Christus, Legem et Prophetas adimplens, tanti retro aevi caliginem dispargens, indigne usus est hoc dicto ad percutiendam incredulitatem foris stantium, vel ad excutiendam importunitatem ab opere revocantium?
PL 2, 768A神を宣べ伝え、これを証明していたキリストが、律法と預言者を成就し、それ以前の長き時代の闇を打ち払っていたその彼が、外に立つ者たちの不信仰を打ち砕くため、あるいは業から呼び戻そうとする者たちの無遠慮を払いのけるために、この言葉を用いたのは、ふさわしくないことであったろうか。
De Carne Christi 7.18
Caeterum, ad negandam nativitatem, alius necessarius fuisset et locus, et tempus, et ordo sermonis, non ejus qui posset pronuntiari etiam ab eo, cui et mater esset et fratres, cum indignatio parentes non neget, sed objurget.
PL 2, 768Aそもそも、誕生を否定するためには、別の場所、別の時、そして別の話の運びが必要であったはずである——母も兄弟も現に持っている者からでも語られ得るような、あの言葉の運びではなく。憤りは親を否定するのではなく、咎めるものだからである。
De Carne Christi 7.19
Denique, potiores fecit alios, et meritum praelationis ostendens. audientiam scilicet verbi, demonstrat qua conditione negaverit matrem et fratres. Qua enim alios sibi adoptavit, qui ei adhaerebant, ea abnegavit illos, qui ab eo absistebant.
PL 2, 768B実に、彼は他の者たちをより優れた者とした。そしてその選び取りの功績——すなわち言葉を聞くことにほかならない——を示すことによって、彼がどのような条件のもとで母と兄弟たちを否んだかを明らかにする。彼は、自分に付き従う者たちを自分のものとして受け入れたのと同じ理によって、自分から離れている者たちを否んだのである。
De Carne Christi 7.20
Solet etiam id implere Christus, quod alios docet. Quale ergo erat, si docens non tanti facere matrem aut fratres, quanti Dei verbum, ipse Dei verbum, nuntiata matre et fraternitate, desereret? Negavit itaque parentes, quomodo docuit negandos pro Dei opere.
PL 2, 768Bキリストはまた、自ら他者に教えることを自ら実行するのを常とする。それゆえ、もし彼が、母や兄弟たちを神の言葉ほどには重んじないようにと教えながら、神の言葉そのものである彼自身が、母と兄弟の知らせを受けてそれを見捨てるとしたら、それはどういうことになろうか。かくして彼は、神の業のために否まれるべきだと教えた通りに、親たちを否んだのである。
De Carne Christi 7.21
Sed alias figura est synagogae in matre abjuncta, et Judaeorum in fratribus incredulis. Foris erat in illis Israel; discipuli autem novi intus audientes, et credentes, et cohaerentes Christo, Ecclesiam deliniabant, quam potiorem matrem, et digniorem fraternitatem, recusato carnali genere, nuncupavit.
PL 2, 768Bしかし他方では、退けられた母のうちに会堂の予型があり、信じない兄弟たちのうちにユダヤ人たちの予型がある。彼らのうちにはイスラエルが外に立っていた。だが、内で聞き、信じ、キリストに結びついていた新しい弟子たちは、教会を描き出していた。彼は肉による血縁を退けて、この教会こそをより優れた母、より値する兄弟の絆と呼んだのである。
De Carne Christi 7.22
Eodem sensu denique et illi exclamationi respondit, non matris uterum et ubera negans, sed feliciores designans, qui verbum Dei audiunt.
PL 2, 768C実に同じ趣旨から、彼はあの叫びにも答えたのである。母の腹と乳房を否むのではなく、神の言葉を聞く者たちの方がより幸いであると示しながら。