テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Carne Christi

Caput XX 第XX章

Tertullian · De Carne Christi · PL 2, 785B · 14 sectiones

De Carne Christi 20.1

1

Qualis est autem tortuositas vestra, ut ipsam ex syllabam, praepositionis officio adscriptam, auferre quaeratis, et alia magis uti, quae in hac specie non invenitur penes Scripturas sanctas? Per virginem dicitis natum, non ex virgine; et in vulva, non ex vulva.

PL 2, 785B

しかし、諸君のこのねじれた論法は、いったい何なのか。前置詞としての役目を負ったあの『エクス』という一音節そのものを取り去ろうとし、この用法においては聖書のうちに見出されもしない別の語をむしろ用いようとするとは。諸君は、『処女から』ではなく『処女を通して』生まれたと言い、『子宮から』ではなく『子宮の中で』と言うのである。

De Carne Christi 20.2

2

Quia et angelus in somnis ad Joseph: Nam quod in ea natum est, inquit (Matth., I), de Spiritu Sancto est; non dixit ex ea. Nempe tamen, etsi ex ea dixisset, in ea dixerat: in ea enim erat, quod ex ea erat.

PL 2, 785B

なぜなら、天使も夢の中でヨセフに向かって、「彼女のうちに生まれたものは、聖なる霊による」と言った(マタイ1)のであって、「彼女から」とは言わなかったからである。とはいえ、たとえ「彼女から」と言ったとしても、それは「彼女のうちに」と言ったことにほかならない。なぜなら、彼女から出たものは、彼女のうちにあったからである。

De Carne Christi 20.3

3

Tantumdem ergo, et cum dicit, in ea, et ex ea consonat; quia ex ea erat, quod in ea erat. Sed bene, quod idem dicit Matthaeus, originem Domini decurrens ab Abraham usque ad Mariam: Jacob, inquit, generavit Joseph, virum Mariae, ex qua nascitur Christus.

PL 2, 785B

それゆえ、まったく同じことなのである。「彼女のうちに」と言うのも、「彼女から」と言うのも一致する。なぜなら、彼女のうちにあったものは、彼女から出たものだったからである。しかし幸い、同じマタイが、主の系図をアブラハムからマリアに至るまで辿りながらこう述べている。「ヤコブはヨセフをもうけた。マリアの夫であり、そのマリアからキリストが生まれる」と。

De Carne Christi 20.4

4

Sed et Paulus grammaticis istis silentium imponit: Misit, inquit (Gal., IV, 4), Deus Filium suum factum ex muliere. Numquid per mulierem, aut in muliere ? Hoc quidem impressius, quod factum potius dicit, quam natum: simplicius enim enuntiasset natum.

PL 2, 786A

さらにパウロも、これら文法家どもを黙らせている。「神は御自らの子を、女から成った者として遣わした」と(ガラテヤ4:4)。はたして『女を通して』か、あるいは『女のうちに』であろうか。これはむしろいっそう強い言い方である。『生まれた』ではなく『成った』と言っているのだから。『生まれた』であれば、もっと単純に言い表せたであろう。

De Carne Christi 20.5

5

Factum autem dicendo, et verbum caro factum est consignavit, et carnis veritatem ex virgine factae asseveravit.

PL 2, 786A

しかし、『成った』と言うことによって、彼は『言葉は肉となった』ことに証印を押し、処女から成った肉の真理を確言したのである。

De Carne Christi 20.6

6

Nobis quoque ad hanc speciem Psalmi patrocinabuntur, non quidem apostatae, et haeretici, et platonici Valentini, sed sanctissimi et receptissimi prophetae David. Ille apud nos canit Christum, per quem se cecinit ipse Christus.

PL 2, 786A

この点についても、詩篇が我々のために弁護してくれるであろう。背教者にして異端者、プラトン派のウァレンティヌスの詩篇ではなく、いと聖なる、最も信頼されている預言者ダビデの詩篇が。彼は我々のもとでキリストを歌う。キリストご自身が、彼を通して自らを歌われたのである。

De Carne Christi 20.7

7

Accipe Christum, et audi Dominum Patri Deo colloquentem (Ps., XXI): Quia tu es qui avulsisti me ex utero matris meae: ecce unum. Et spes mea ab uberibus matris meae; super te sum projectus ex vulva: ecce aliud: Et ab utero matris meae Deus meus es tu: ecce aliud.

PL 2, 786A

キリストとして受け取り、主が父なる神に語りかけるのを聞くがよい(詩篇21)。「汝こそ、我を母の腹から引き離された方」——見よ、これが一つ。「我が望みは母の乳房のときからのもの、我は子宮より汝の上に投げ出された」——見よ、もう一つ。「母の腹よりして、汝こそ我が神」——見よ、もう一つ。

De Carne Christi 20.8

8

Nunc ad sensus ipsos decertemus. Avulsisti me , inquit, ex utero. Quid avellitur, nisi quod inhaeret, quod infixum, innexum est ei, a quo, ut auferatur, avellitur?

PL 2, 786B

さて、その語の趣旨そのものについて論じ合おう。「汝は我を腹より引き離した」と言われている。引き離されるものとは、それに付着し、突き刺さり、結びついているもの、そこから取り去られるために引き剥がされるものでなくて何であろうか。

De Carne Christi 20.9

9

Si non adhaesit utero, quomodo avulsus est? si adhaesit qui avulsus est, quomodo adhaesisset, nisi dum ex utero est per illum nervum umbilicarem, quasi folliculi sui traducem, adnexus origini vulvae.

PL 2, 786B

もし腹に付着していなかったのなら、どうして引き離されえただろうか。もし引き離された者が付着していたのなら、どのようにして付着していたと言えようか。腹の中にあるあいだ、あの臍の緒によって、いわば自らの胎膜の延長として、子宮の起点に結びつけられていたのでなければ。

De Carne Christi 20.10

10

Etiam cum quid extraneum extraneo agglutinatur, ita concarnatur et convisceratur cum eo cui agglutinatur, ut cum avellitur, rapiat secum ex corpore aliquid a quo avellitur, quasi sequelam quamdam abruptae unitatis, et producis mutui coitus.

PL 2, 786B

何か異質なものが別の異質なものに接着されるときでさえも、それが接着された相手と共に、肉となり内臓となるほどに一体化し、引き離されるときには、引き離される相手の体から何かを共に奪い取っていくのである。それは、断ち切られた一体性と、長く続いた相互の結合との、いわば名残とでもいうべきものである。

De Carne Christi 20.11

11

Caeterum quae ubera matris suae nominat? Sine dubio, quae hausit. Respondeant obstetrices, medici et physici, de uberum natura, an aliter manare soleant, sine vulvae genitali passione, suspendentibus exinde venis sentinam illam inferni sanguinis, et ipsa translatione decoquentibus in materiam lactis laetiorem.

PL 2, 786C

そもそも、彼が名指す『母の乳房』とはどの乳房であろうか。疑いなく、彼が吸って飲んだ乳房である。産婆や医者、自然学者たちに答えさせるがよい。乳房の本性について——子宮が生殖においてこうむる働きなしに、乳が別の仕方で流れ出るのが常であるかどうかを。それによって血管が、かの下腹に溜まった血の澱を汲み上げ、その移送そのものによって、より豊かな乳の質料へと煮詰め上げるのである。

De Carne Christi 20.12

12

Inde adeo fit, ut uberum tempore, menses sanguinum vacent. Quod si Verbum caro ex se factum est, non ex vulvae communicatione, nihil operata vulva, nihil functa, nihil passa; quomodo fontem suum transfudit in ubera, quae, nisi habendo, non mutat?

PL 2, 787A

かくして、授乳の時期には月々の血が止まるのである。しかし、もし言葉が自分自身から肉となったのであって、子宮との関わりによるのではなく、子宮が何一つ働かず、何一つ機能せず、何一つこうむらなかったのだとすれば、どうして自らの源を乳房へと注ぎ込むことができたであろうか。血を持つのでなければ、子宮が乳房を変えることはないというのに。

De Carne Christi 20.13

13

Habere autem sanguinem non potuit lacti subministrando, si non haberet caussas sanguinis ipsius, avulsionem scilicet suae carnis.

PL 2, 787A

しかし、乳に供給すべき血を持つことなど、子宮にはできなかったはずである。もし血そのものの原因、すなわち自らの肉が引き剥がされるということを、持たなかったのであれば。

De Carne Christi 20.14

14

Quid fuerit novitatis in Christo ex virgine nascendi, palam est: scilicet, solummodo hoc, quod ex virgine, secundum rationem quam edidimus; et uti virgo esset regeneratio nostra, spiritaliter ab omnibus inquinamentis sanctificata per Christum, virginem et ipsum, etiam carnaliter, ut ex virginis carne.

PL 2, 787A

キリストが処女から生まれることの新しさが何であったのかは、明らかである。すなわち、ただこの一点のみである。我々がすでに述べた理に従って、処女から生まれたということ、そして、我々の再生が処女的なものであるように、ということである。すなわち、キリストによってあらゆる汚れから霊的に聖化された再生である。そのキリスト御自身もまた、肉においてさえ処女であられた。処女の肉から生まれたのだから。