テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Carne Christi

Caput V 第V章

Tertullian · De Carne Christi · PL 2, 760A · 18 sectiones

De Carne Christi 5.1

1

Sunt plane et alia tam stulta, quae pertinent ad contumelias et passiones Dei; aut prudentiam dicant Deum crucifixum. Aufer hoc quoque, Marcion, imo hoc potius.

PL 2, 760A

明らかに、神への侮辱や受難に関わる、これと同じく愚かしい事柄がほかにもある。あるいは、十字架にかけられた神を知恵と呼ぶがよい。これも取り去れ、マルキオンよ。それどころか、こちらをこそ。

De Carne Christi 5.2

2

Quid enim indignius Deo? quid magis erubescendum, nasci an mori? carnem gestare, an crucem? circumcidi, an suffigi? educari, an sepeliri? in praesepe deponi, an in monumento recondi? Sapientior eris, si nec ista credideris.

PL 2, 760A

神にとって何がこれよりふさわしくないというのか。生まれることと死ぬこと、そのどちらがより恥ずべきか。肉をまとうことと十字架、そのどちらが。割礼を受けることと打ちつけられること、そのどちらが。育てられることと葬られること、そのどちらが。飼い葉桶に置かれることと墓に納められること、そのどちらが。これらを信じなければ、お前はより賢明であろう。

De Carne Christi 5.3

3

Sed non eris sapiens, nisi stultus saeculo fueris, Dei stulta credendo. An ideo passiones a Christo non rescidisti, quia ut phantasma vacabat a sensu earum? Diximus retro aeque illum et nativitatis et infantiae imaginariae vacua ludibria subire potuisse.

PL 2, 760B

しかし、神の愚かなことを信じることで世に対して愚かな者とならない限り、お前は賢明な者とはならない。お前がキリストから受難を切り捨てなかったのは、彼が幻影として、それらを感じることを免れていたからか。我々は先に、彼が見せかけの誕生と幼少期との空しい戯れを、等しく被り得たと述べた。

De Carne Christi 5.4

4

Sed jam hic responde, interfector veritatis. Nonne vere crucifixus est Deus? nonne vere mortuus, ut vere crucifixus? nonne vere resuscitatus, ut vere scilicet mortuus?

PL 2, 760B

だが、いまここで答えよ、真理の殺害者よ。神は真に十字架にかけられたのではないか。真に十字架にかけられたように、真に死んだのではないか。真に死んだように、真に甦らされたのではないか。

De Carne Christi 5.5

5

Falso ergo statuit inter nos scire Paulus tantum Jesum crucifixum? falso sepulturum ingessit? falso resuscitatum inculcavit? Falsa est igitur et fides nostra, et phantasma est totum quod speramus a Christo? Scelestissime hominum, qui interemptores excusas Dei.

PL 2, 760B

それでは、パウロは、我々の間で知るべきは十字架にかけられたイエスのみであると、偽って定めたのか。偽って、彼が葬られたことを説いたのか。偽って、彼が甦らされたことを説き込んだのか。それでは我々の信仰もまた偽りであり、我々がキリストに望む一切もまた幻影だというのか。人間のうちで最も邪悪な者よ、お前は神を殺した者たちを弁護している。

De Carne Christi 5.6

6

Nihil enim ab eis passus est Christus, si nihil vere est passus. Parce unicae spei totius orbis. Quid destruis necessarium dedecus fidei? Quodcumque Deo indignum est, mihi expedit. Salvus sum, si non confundar de Domino meo.

PL 2, 760C

なぜなら、キリストが真に苦しんだのでなければ、彼らから何も苦しめられなかったことになるからだ。全世界の唯一の希望を損なうな。なぜお前は、信仰にとって必要な恥辱を打ち壊すのか。神にふさわしくないことは何であれ、私にとって益となる。私の主について恥じ入ることがなければ、私は救われている。

De Carne Christi 5.7

7

Qui mei , inquit, confusus fuerit, confundar et ego ejus . Alias non invenio materias confusionis, quae me per contemptum ruboris probent bene impudentem et feliciter stultum.

PL 2, 761A

「私を恥じる者があれば、私もまたその者を恥じるであろう」と言われている。そのほかに、恥じらいを退けることによって、私を真に恥知らずで幸いにも愚かな者であると証すような恥辱の種を、私は見出さない。

De Carne Christi 5.8

8

Natus est Dei Filius; non pudet, quia pudendum est: et mortuus est Dei Filius; prorsus credibile est, quia ineptum est: et sepultus, resurrexit; certum est, quia impossibile.

PL 2, 761A

神の子は生まれた。恥じることはない、恥ずべきことだからだ。神の子は死んだ。まったく信じるに値する、馬鹿げているからだ。そして葬られた者は甦った。確かである、ありえないことだからだ。

De Carne Christi 5.9

9

Sed haec quomodo in illo vera erunt, si ipse non fuit verus, si non vere habuit in se quod figeretur, quod moreretur, quod sepeliretur et resuscitaretur, carnem scilicet sanguine suffusam, ossibus structam, nervis intextam, venis implexam, quae nasci et mori novit?

PL 2, 761A

しかし、彼自身が真でなかったなら、彼が十字架に打ちつけられ、死に、葬られ、甦らされるところのもの、すなわち血に満たされ、骨によって組み立てられ、筋によって織り込まれ、血管によって編まれた肉、すなわち生まれることと死ぬことを知るその肉を、真に己のうちに持たなかったなら、これらのことがどうして彼において真でありえようか。

De Carne Christi 5.10

10

Humana sine dubio, ut nata de homine; ideoque mortalis haec erit in Christo, quia Christus homo et filius hominis.

PL 2, 761B

疑いなく人間的なものである、人間から生まれたのだから。それゆえこの肉はキリストにおいて死すべきものであろう、キリストは人間であり人間の子であるから。

De Carne Christi 5.11

11

Aut cur homo Christus et filius hominis, si nihil hominis et nihil ex homine? nisi si aut aliud est homo quam caro, aut aliunde caro hominis, quam ex homine; aut aliud Maria, quam homo, aut homo deus Marcionis.

PL 2, 761B

あるいは、もし人間のものが何もなく、人間から出たものが何もないなら、なぜキリストは人間であり人間の子なのか。人間が肉以外の何かであるか、あるいは人間の肉が人間からではない別のところから出たものであるか、あるいはマリアが人間以外の何かであるか、あるいはマルキオンの神が人間であるか、そうでない限りは。

De Carne Christi 5.12

12

Aliter, non diceretur homo Christus, sine carne; nec hominis filius, sine aliquo parente homine: sicut nec Deus, sine Spiritu Dei; nec Dei Filius, sine Deo patre. ita utriusque substantiae census hominem et Deum exhibuit: hinc natum, inde non natum; hinc carneum, inde spiritalem; hinc infirmum, inde praefortem; hinc morientem, inde viventem.

PL 2, 761B

そうでなければ、肉なしにキリストが人間と呼ばれることはなく、人間である親なしに人間の子と呼ばれることもない。神の霊なしに神と呼ばれることがなく、父なる神なしに神の子と呼ばれることがないのと同じである。かくして、それぞれの実体の起源が、人間と神とを示した。一方からは生まれた者を、他方からは生まれざる者を。一方からは肉なる者を、他方からは霊的な者を。一方からは弱き者を、他方からはきわめて強き者を。一方からは死にゆく者を、他方からは生ける者を。

De Carne Christi 5.13

13

Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequa utique naturae utriusque veritate dispuncta est, eadem fide, et spiritus et carnis. Virtutes spiritum Dei, passiones carnem hominis probaverunt.

PL 2, 761C

神的な境遇と人間的な境遇、そのそれぞれに固有の性質は、いずれの本性についても等しい真実性をもって、霊についても肉についても同じ信頼性をもって検められた。力は神の霊を証明し、受難は人間の肉を証明した。

De Carne Christi 5.14

14

Si virtutes non sine spiritu, proinde et passiones non sine carne: si caro cum passionibus ficta, et spiritus ergo cum virtutibus falsus. Quid dimidias mendacio Christum? Totus veritas fuit.

PL 2, 762A

もし力が霊なしにありえないなら、同じく受難も肉なしにはありえない。もし肉が受難とともに作り物であるなら、霊もまた力とともに偽りとなる。なぜお前は偽りによってキリストを半分に断つのか。彼は全体として真理であった。

De Carne Christi 5.15

15

Maluit, crede, nasci, quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum; ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem; ut phantasma auribus fuerit sermo ejus per imaginem vocis.

PL 2, 762A

信ぜよ、彼は、いずれかの点で、しかも自分自身に対して偽るよりも、生まれることを選んだ。すなわち、骨なしに硬く、筋肉なしに固く、血なしに血にまみれ、衣なしに纏われ、飢えなしに飢え、歯なしに食べ、舌なしに語る肉をまとい、彼の言葉が声の似姿による、耳にとっての幻影であるよりも。

De Carne Christi 5.16

16

Fuit itaque phantasma etiam post resurrectionem, cum manus et pedes suos discipulis inspiciendos offerret : Aspicite, inquit, quod ego sum, quia spiritus ossa non habet, sicut me habentem videtis (Luc. XXIV), sine dubio manus et pedes et ossa, quae spiritus non habet, sed caro.

PL 2, 762A

それでは、復活の後もなお幻影であったというのか、彼が弟子たちに自分の手と足を差し出して調べさせたときにも。「私がまさに私であることを見よ。霊は骨を持たないからだ、汝らが私の持っているのを見る通りに」(ルカ24章)。疑いなく、それは手であり足であり骨である――霊の持たぬもの、肉が持つものである。

De Carne Christi 5.17

17

Quomodo hanc vocem interpretaris, Marcion, qui a Deo optimo, et simplici, et bono tantum, infers Jesum? Ecce fallit et decipit, et circumvenit omnium oculos, omnium sensus, omnium accessus et contractus.

PL 2, 762B

マルキオンよ、お前は最善にして純朴、ただ善なるのみの神からイエスを引き出しておきながら、この言葉をどう解釈するのか。見よ、彼は欺き、騙し、あらゆる目を、あらゆる感覚を、あらゆる接近と接触を欺いているではないか。

De Carne Christi 5.18

18

Ergo jam Christum non de coelo deferre debueras, sed de aliquo circulatorio coetu; nec Deum praeter hominem, sed magum hominem; nec salutis pontificem, sed spectaculi artificem; nec mortuorum suscitatorem, sed vivorum avocatorem. Nisi quod et si magus fuit, natus est.

PL 2, 762B

それならばもはや、お前はキリストを天からではなく、いずこかの手品師の一座から連れ出すべきであった。人間を超えた神としてではなく、魔術師の人間として。救いの大祭司としてではなく、見世物の芸人として。死者を呼び起こす者としてではなく、生者を呼び逸らす者として。もっとも、たとえ魔術師であったとしても、彼は生まれたのである。