De Carne Christi 21.1
Si ergo contendunt hoc competisse novitati, ut quemadmodum non ex viri semine, ita nec ex virginis carne caro fieret Dei Verbum; quare non hoc sit tota novitas, ut caro non semine nata, carne processerit?
PL 2, 787Bもし彼らが、男の種からではなかったのと同じように、処女の肉からでもなく神の言葉が肉となった、ということがこの新しさにふさわしいと主張するのであれば、種によらず生まれた肉が肉から出たということ、これこそがこの新しさの全体ではないのか。
De Carne Christi 21.2
Accedant adhuc cominus ad congressum: Ecce, inquit, virgo concipiet in utero. Quidnam? utique Dei Verbum, non viri semen: certe ut pareret filium. Nam, Et pariet, inquit, filium.
PL 2, 787B彼らをなお間近の対決に近づかせるがよい。「見よ」と言われている、「処女は腹に宿す」と。何を宿すのか。当然、神の言葉であって、男の種ではない。確かに、子を産むためにである。なぜなら、「そして子を産むであろう」と言われているからである。
De Carne Christi 21.3
Ergo, ut ipsius fuit concepisse, ita ipsius est quod peperit; licet non ipsius fuerit quod concepit. Contra si Verbum ex se caro factum est, jam ipsum se concepit, et peperit, et vacat prophetia.
PL 2, 787Bそれゆえ、宿したことが彼女自身のものであったように、産んだものも彼女自身のものである。宿したものが彼女自身のものでなかったとしても、である。反対に、もし言葉がそれ自体から肉となったのであれば、それは既に自分自身を宿し、自分自身を産んだことになり、預言は空しいものとなる。
De Carne Christi 21.4
Non enim virgo concepit, neque peperit, si non quicquid peperit ex verbi concepto, caro ipsius est. Sola haec autem prophetae vox evacuabitur? an et angeli, conceptum et partum virginis annuntiantis? an et omnis jam Scriptura, quaecumque matrem pronuntiat Christi?
PL 2, 787Cなぜなら、言葉を宿したことから産んだものが何であれ彼女自身の肉でないなら、処女は宿しもせず産みもしなかったことになるからである。だが、空しくされるのはこの預言者の声だけであろうか。処女の宿しと出産を告げる天使の声もまた空しくされるのか。それとも、キリストの母を告げるあらゆる聖典もまた空しくされるのか。
De Carne Christi 21.5
Quomodo enim mater, nisi quia in utero ejus fuit? Sed nihil ex utero ejus accepit, quod matrem eam faceret, in cujus utero fuit Hoc nomen non debet caro extranea. Matris uterum non appellat, nisi filia uteri, caro. Filia uteri porro non est, si sibi nata est.
PL 2, 788Aなぜなら、その腹にあったのでなければ、どうして母であろうか。しかし、その腹にあった者は、彼女を母たらしめるものを、彼女の腹から何一つ受け取ってはいない。よそ者の肉はこの名を負うことがない。腹の娘である肉でなければ、その腹を母の腹とは呼ばない。しかも、それ自身のために生まれたのであれば、腹の娘ではない。
De Carne Christi 21.6
Tacebit igitur et Elizabeth prophetam portans jam Domini sui conscium infantem, et in super Spiritu Sancto adimpleta. Sine caussa enim dicit (Luc., I): Et unde mihi, ut mater Domini mei ad me veniat ? si Maria non filium, sed hospitem in utero gestabat Jesum.
PL 2, 788Aそれゆえ、既に預言者であり、おのが主を知る嬰児を身に宿し、その上聖なる霊に満たされたエリザベトもまた、黙ることになろう。もしマリアが腹に宿していたのが子ではなく客としてのイエスであったなら、彼女は理由もなく(ルカ1)「私の主の母が私のもとに来てくださるとは、私になぜこのようなことが」と言ったことになるからである。
De Carne Christi 21.7
Quomodo dicit: Benedictus fructus uteri tui? Quis hic fructus uteri, qui non ex utero germinavit; qui non in utero radicem egit; qui non ejus est, cujus est uterus? Et qui utique fructus uteri? Christus.
PL 2, 788A「汝の腹の実は祝福されている」と、彼女はどうして言うのか。腹から芽生えたのでもなく、腹の中に根を下ろしたのでもなく、その腹の持ち主のものでもないとすれば、これはいったいどんな腹の実であろうか。では、腹の実とは誰か。キリストである。
De Carne Christi 21.8
An quia ipse est flos de virga profecta ex radice Jesse; radix autem Jesse, genus David; virga ex radice, Maria ex David? Flos ex virga, filius Mariae, qui dicitur Jesus Christus, ipse erit et fructus.
PL 2, 788Aそれとも、彼自身が、エッサイの根から出た若枝の花だからか。エッサイの根とはダビデの家系であり、根から出た若枝とはダビデから出たマリアである。若枝から出た花、すなわちイエス・キリストと呼ばれるマリアの子、この者自身がまた実ともなるであろう。
De Carne Christi 21.9
Flos enim fructus: quia per florem, et ex flore, omnis fructus eruditur in fructum. Quid ergo? negant et fructui suum florem, et flori suam virgam et virgae suam radicem, quo minus suam radix sibi vindicet per virgam proprietatem ejus quod ex virga est, floris et fructus.
PL 2, 788B花は実である。なぜなら、あらゆる実は花を通して、花から実へと育て上げられるからである。ではどうなのか。根が若枝を通して、若枝から出たもの、すなわち花と実の所有権を自らのものとして主張することのないように、彼らは実からその花を、花からその若枝を、若枝からその根を、それぞれ認めないというのか。
De Carne Christi 21.10
Siquidem omnis gradus generis ab ultimo ad principalem recensetur, ut jam nunc carnem Christi, non tantum Mariae, sed et David per Mariam, et Jesse per David, sciant adhaerere.
PL 2, 788Bなぜなら、家系のあらゆる段階は、末端から始まりの者へと遡って数え上げられるものであり、それによって今や、キリストの肉が、マリアだけでなく、マリアを通してダビデにも、ダビデを通してエッサイにも連なっていることが知られるべきだからである。
De Carne Christi 21.11
Ideo hunc fructum ex lumbis David, id est, ex posteritate carnis ejus jurat illi Deus concessurum in throno ipsius. Si ex lumbis David, quanto magis ex lumbis Mariae, ob quam in lumbis David!
PL 2, 788Bそれゆえ神は、ダビデの腰から、すなわち彼の肉の子孫から出るこの実を、彼の玉座に就かせると誓われるのである。ダビデの腰からであるならば、なおのことマリアの腰からではないか。ダビデの腰にあったのも、まさにマリアのゆえにであったのだから。