De Carne Christi 1.1
Qui fidem resurrectionis, ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam, student inquietare, ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tanquam aut nullam omnino, aut quoquo modo aliam praeter humanam; ne si humanam constiterit fuisse, praejudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexit.
PL 2, 754A復活への信仰は、このサドカイ派に近しい者たちが現れる前までは異論なく保たれてきたが、これを動揺させようと努める者たちは、その希望が肉にも及ぶことを否もうとして、当然にもキリストの肉についても論難によって引き裂く。あたかもそれが全く存在しなかったか、あるいはどのような仕方であれ人間の肉とは別のものであったかのように。もし人間の肉であったと確定すれば、キリストにおいてよみがえったその肉が、あらゆる仕方でよみがえるということが、彼らに不利な予断となってしまうからである。
De Carne Christi 1.2
Igitur unde illi destruunt carnis vota, inde nobis erunt praestruenda. Examinemus corporalem substantiam Domini: de spiritali enim certum est. Carnis quaeritur veritas, et qualitas ejus retractatur, an fuerit, et unde, et cujusmodi fuerit.
PL 2, 754Bかくして、彼らが肉への望みを打ち壊しているその当のところから、我々はこれを築き固めなければならない。主の物体的実体を吟味しよう。霊的な実体については既に確かだからである。肉の真実性が問われ、その性質が検討される——それが存在したか、どこから来たか、いかなるものであったか。
De Carne Christi 1.3
Renuntiatio ejus, dabit legem nostrae resurrectioni. Marcion, ut carnem Christi negaret, negavit etiam nativitatem; aut ut nativitatem negaret, negavit etcarnem: scilicet, ne invicem sibi testimonium redderent et responderent nativitas et caro; quia nec nativitas sine carne, nec caro sine nativitate.
PL 2, 754Bそれについての申し渡しが、我々の復活に法を定めるであろう。マルキオンは、キリストの肉を否むために誕生をも否み、あるいは誕生を否むために肉をも否んだ。すなわち、誕生と肉とが互いに証しし合い、応じ合うことのないようにである。誕生は肉なくしてなく、肉は誕生なくしてないからである。
De Carne Christi 1.4
Quasi non eadem licentia haeretica et ipse potuisset, aut, admissa carne, nativitatem negare, ut Apelles discipulus, et postea desertor ipsius; aut et carnem et nativitatem confessus. aliter illas interpretari, ut condiscipulus et condesertor ejus Valentinus.
PL 2, 754Bあたかも彼自身にも、同じ異端の放埒さによって、肉を認めながら誕生を否むことも——弟子であり、後に彼を離反したアペレスがそうしたように——、あるいは肉も誕生も認めながらそれらを別様に解釈することも——彼と共に学び共に離反したウァレンティヌスがそうしたように——できなかったかのようである。
De Carne Christi 1.5
Sed et qui carnem Christi putativam introduxit, aeque potuit nativitatem quoque phantasma confingere, ut et conceptus, et praegnatus, et partus virginis, et ipsius exinde infantis ordo, το δοκειν haberentur: eosdem oculos, eosdem sensus fefellissent, quos carnis opinio elusit.
PL 2, 754Cだが、キリストの肉をそう思われただけのものとして持ち込んだ者も、同様に誕生さえも幻影として仕立てることができたはずである。そうすれば、処女の受胎も、懐胎も、出産も、そこから続く嬰児の一連の次第も、ト・ドケイン(そう見えるだけということ)とされたであろう。それは、肉についての臆説がすでに欺いたのと同じ目、同じ感覚を欺いたことであろう。