Commemoratio professorum Burdigalensium 1.0.1
Primus Burdigalae columen dicere, Minervi,Alter Rhetoricae Quintiliane togae.Illustres quondam quo praeceptore fueruntConstantinopolis, Roma, dehinc patria,Non equidem certans cum majestate duarum;Solo sed potior nomine, quod patria.
PL 19, 851Aミネルウィウスよ、まず第一にあなたをブルディガラ(ボルドー)の柱と呼ぼう、修辞の長衣における、第二のクィンティリアヌスと。あなたを師として、かつて名を上げたのは、コンスタンティノポリス、ローマ、そして次に故郷であった。もっとも、前の二つの都の威光に張り合うのではなく、ただ「故郷」という名の一点でまさるのだ。
Commemoratio professorum Burdigalensium 1.0.2
Asserat usque licet Fabium Calagurris alumnum:Non sit Burdigalae dum cathedra inferior.Mille foro dedit haec juvenes; bis mille senatusAdjecit numero, purpureisque togis:Me quoque, sed quoniam multa est praetexta, silebo:Teque canam de te, non ab honore meo.
PL 19, 851Bカラグッリスがいくら、ファビウス〔クィンティリアヌス〕を自分の子だと主張し続けてもよい。ブルディガラの講座が劣るのでさえなければ。この町は広場〔法廷〕に千人の若者を送り、元老院には二千人を加えて数を増し、紫縁の長衣を着せた。私もその一人だが、紫縁の長衣は多いから、黙っておこう。あなたを歌おう、あなた自身のゆえに、私の栄誉のゆえにではなく。
Commemoratio professorum Burdigalensium 1.0.3
Sive Panegyricos placeat contendere libros,In Panathenaicis tu numerandus eris.Seu libeat fictas ludorum evolvere lites,Ancipitem palmam Quintilianus habet.Dicendi torrens tibi copia: quae tamen aurum,Non etiam luteam volveret illuviem.
PL 19, 851Bもし『パネギュリコス』の書〔イソクラテス〕と競うことを望むなら、『パナテナイコス』の列に、あなたは数えられるだろう。あるいは稽古の架空の訴訟を繰り広げたいなら、クィンティリアヌスは、勝敗の定かでないヤシ〔勝利の枝〕を分け持つ。あなたの弁舌の豊かさは奔流であったが、それは金を運んで、泥の汚れまでは運ばなかった。
Commemoratio professorum Burdigalensium 1.0.4
Et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit,In te sic viguit, cedat ut ipse tibi.Anne et divini bona naturalia doniAdjiciam, memori quam fueris animo?Audita ut, vel lecta semel, ceu fixa teneres:Auribus et libris esset ut una fides?
PL 19, 851Bまた、デモステネスの、彼が三度「第一」と呼んだもの〔弁論における所作を指すか〕も、あなたのうちに栄え、彼自身があなたに譲るほどであった。さらに、神的な賜物たる自然の美点を、あなたがどれほど記憶に優れた心を持っていたかを、付け加えようか。聞いたこと、あるいは一度読んだことを、刻みつけたように保ち、耳と書物とに、同じ信頼が置けたということを。
Commemoratio professorum Burdigalensium 1.0.5
Vidimus et quondam tabulae certamine longo,Omnes, qui fuerant, enumerasse bolos,Alternis vicibus quos praecipitante rotatuFundunt excisi per cava buxa gradus:Narrantem fido per singula puncta recursu,Quae data, per longas quae revocata moras.
PL 19, 851C我々はかつて、盤上の長い勝負のなかで、あなたが、出た賽の目をすべて数え上げるのを見た。互い違いの番に、急ぐ回転で、刻まれた段々がツゲの筒の中を通して撒き散らした賽の目を〔賽を振る塔の中の段を言うらしい。遊びの細部は定かでない〕、一つ一つの点について、確かな記憶をたどって語り、どれが投げられ、長い中断を経てどれが呼び戻されたかまで語るのを。
Commemoratio professorum Burdigalensium 1.0.6
Nullo felle tibi mens livida, tum sale multoLingua dicax, blandis, et sine lite jocis.Mensa nitens: quam non censoria regula culpet:Nec nolit Frugi Piso vocare suam.Nonnumquam pollens natalibus, et dape festa:Non tamen angustas ut tenuaret opes.
PL 19, 851Cあなたの心は、胆汁で青黒くなることがなく、また塩気〔機知〕に富み、舌は機知に富み、冗談は愛想よく、争いを生まなかった。食卓は輝き、監察官の規準も咎めないほどで、質実なピソ〔ピソ・フルギ。質実で知られたローマ人〕も、自分のものと呼ぶのを嫌がらないほどだった。時には誕生日の祝いと祝宴で盛大になったが、それでも乏しい資力をさらに細らせるほどではなかった。
Commemoratio professorum Burdigalensium 1.0.7
Quamquam haeredis egens, bis sex quinquennia functus,Fletus es a nobis, ut pater, et juvenis.Et nunc, sive aliquid post fata extrema supersit,Vivis adhuc, aevi quod periit meminens;Sive nihil superest, nec habent longa otia sensus,Tu tibi vixisti: nos tua fama juvat.
PL 19, 851C相続人を欠いたまま、六十年〔十二の五年期〕を全うして、あなたは我々から、父として、また若者として嘆かれた。今、最期の運命ののちに何かが残るのなら、あなたは今なお生きて、過ぎ去った生涯を思い起こしている。もし何も残らず、長い安らぎが感覚を持たないのなら、あなたはあなた自身のために生きた。我々には、あなたの名声が助けとなる。