Epistolae 3.0.1
Qualis Picenae populator turdus olivaeClunes opimat cereas:Vel qui lucentes rapuit de vitibus uvas,Pendetque nexus retibus:Quae vesperinis fluitant nebulosa sub horis,Vel mane tenta roscido:
PL 19, 916Aピケヌムのオリーブを荒らすツグミが、蠟色の尻を肥え太らせるように、あるいはブドウの木から輝く房をむしり取り、網にからまって垂れるように、その網は夕べの時にかすみ、揺れ、あるいは朝の露に張られている。
Epistolae 3.0.2
Tales hibernis ad te de sepibus, ipsosCapi volentes, misimus,Bis denos: tot enim crepero sub lucis EoaePraeceps volatus intulit.Tum quas vicinae suggessit praeda lacunae,Anates maritas junximus,
PL 19, 916Aそのような〔鳥〕を、冬の生け垣から、あなたに捕まりたがっているかのようなものを送った、二十羽を。曙の薄明かりの下で急な飛翔がそれだけを運んだのだ。さらに近くの沼地が獲物として供したもの、つがいのカモも添えた。
Epistolae 3.0.3
Remipedes, lato populantes caerula rostro,Et crure rubras punico.Iricolor vario pinxit quas pluma colore,Collum columbis aemulas.Defrudata meae non sunt haec fercula mensae.Vescente te, fruimur magis.Vale bene, ut valeam.
PL 19, 916B櫂のような足で、広い嘴で青い水を荒らし、赤紫の脚をもつカモを。虹色の羽が多様な色で彩った、首がハトに劣らぬカモたちを。これらの料理は、私の食卓から欺き取ったものではない。あなたが食べるとき、我々はいっそう味わう。あなたがよく健やかであれ、私も健やかであるように。