Epistolae 18.0.1
AUSONIUS PONTIO PAULINO.Condiderat jam solis equos Tartessia Calpe:Stridebatque freto Titan insignis Ibero:Jam succedentes quatiebat Luna juvencas;Vinceret ut tenebras radiis, velut aemula fratris.Jam volucres, hominumque genus superabile curis,
PL 19, 927Cアウソニウスよりポンティウス・パウリヌスへ。タルテッソスのカルペ〔ジブラルタルの岩〕はすでに太陽の馬を隠していた。ティタン〔太陽〕は輝かしく、イベリアの海峡にじゅっと音を立てていた。月はすでに、続いてくる若牛たちを揺すっており、兄弟〔太陽〕に張り合うように、光線で闇に打ち勝とうとしていた。すでに鳥たちと、憂いに打ち負かされやすい人間の族を、
Epistolae 18.0.2
Mulcebant placidi tranquilla oblivia somni.Transierant idus, medius suprema decemberTempora venturo properabat jungere Jano.Et nonas decimas ab se nox longa kalendasJugiter acciri celebranda ad festa jubebat.Nescis, puto, quid velim tot versibus dicere; medius fidius neque ipse bene intelligo: tamen suspicor. Jam prima nox erat ante diem nonum decimum kalendarum Januariarum, cum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. His longe jucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille de regibus dedit, in epitomen coegisti, tanta elegantia, solus ut mihi videare assecutus, quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non esset. In his versibus ego ista cognovi.
PL 19, 927D穏やかな眠りの静かな忘却がなだめていた。イドゥスは過ぎ、12月は半ばを越え、その終わりの時を、来たるヤヌス〔1月〕に結びつけようと急いでいた。そして長い夜は、カレンダエの十九日前の日を〔nonas decimas … kalendas の係りは定かでない。散文で言う「1月のカレンダエの十九日前」と取った〕祝われるべき祭りへと絶えず呼び寄せるよう命じていた。あなたは、私がこれほどの詩行で何を言いたいのか、おそらく分かるまい。まことに、私自身もよくは分からない。しかし推測はする。1月のカレンダエの十九日前の最初の夜であったとき、あなたの書簡が私に届けられた。実に学識に満ちたものだった。それに添えて、はるかに愉快な詩を付けていた。スエトニウスが王たちについて著した三巻を要約した詩で、あまりの優雅さに、あなたこそが、事物の本性に反して、簡潔でありながら不明瞭でないことを成し遂げた唯一の人に思える。この詩行から、私は次のことを知った。
Epistolae 18.0.3
Europamque Asiamque duo vel maxima terraeMembra: quibus Libyam dubie Sallustius additEuropae adjunctam, possit cum tertia dici:Regnatas multis, quos fama obliterat: et quosBarbara Romanae non tradunt nomina linguae,Illibanum, Numidamque Avelim, Parthumque Vononem,
PL 19, 928Aヨーロッパとアジア、大地のもっとも大きな二つの部分を。サッルスティウスはこれらにリビュアを疑わしげに加え、ヨーロッパに付属するものとしたが、第三のものとも言えように。また、評判が消し去った多くの者たちが治めた〔国々〕、そしてローマの言葉が伝えない異国の名の者たち、イッリバヌス、ヌミディアのアウェリス、パルティアのウォノネスを、
Epistolae 18.0.4
Et Caranum, Pellaea dedit qui nomina regum.Quique magos docuit mysteria vana Necepsus:Et qui regnavit sine nomine mox Sesoostris.Haec tu quam perite, et concinne, quam modulate, et dulciter, ita juxta naturam Romanorum accentuum enuntiasti, ut tamen veris, ac primigeniis vocibus sua fastigia non perirent. Jam quid de eloquentia dicam? liquide adjurare possum, nullum tibi ad poeticam facundiam Romanae juventutis aequari. Certe ita mihi videris. Si erro, pater sum, fer me: et noli exigere judicium, obstante pietate. Verum cum pie diligam, sincere ac severe judico. Affice me, oro, tali munere frequenter: quo et oblector, et honoror. Accessit tibi ad partem poeticam mellea modulatio. Quid enim aliud agunt,Audax Icario qui fecit nomina ponto,Et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces,nisi ut et vegetam, et sublimem alacritatem tuam, temeritatem voces: me vero, et consultum, et quem filius debeat imitari, salutari prudentia praeditum dicas? Quod equidem contra est. Nam tu summa sic appetis, ut non decidas: senectus mea satis habet, si consistat. Haec ad te breviter, et illico, vesperis illius secuto mane dictavi. Ita enim tabellarius tuus, ut epistolam referret, instabat. Nam si mihi otium fuerit, oblectabile negotium erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi ut satisfaciam. Vale.
PL 19, 928Aまたカラヌス、ペッラの王たちに名を与えた者を。また、魔術師たちにむなしい奥義を教えたネケプソスを。名もなく治めた者、そのあとセソストリスを。これをあなたは、なんと巧みに、整って、音律をもって、甘美に、ローマ語の強勢の本性に沿って語ったことか。しかも真正の原初の語音がそれぞれの高みを失わぬように。さて雄弁について何を言おうか。はっきりと誓って言える、詩的な弁舌においてローマの若者のうちあなたに並ぶ者はいない。少なくとも私にはそう見える。もし誤っているなら、私は父なのだから、耐えてくれ。そして情愛が妨げる以上、判断を求めないでくれ。だが私は情愛をもって愛しつつ、誠実に、厳格に判断する。願わくは、このような贈り物で私をたびたび動かしてほしい。それによって私は楽しみ、また名誉を得る。あなたには詩の面に加えて、蜜のような音律まで備わった。実際、イカロスの海に名を与えた大胆な者〔イカロス〕と、また慎重にカルキスの城へ泳ぎ渡った者〔ダイダロス〕とは、あなたが自分の活発で高みを目指す敏捷さを無謀と呼び、私を思慮深く、息子が倣うべき、救いとなる慎重さを備えた者と言う、そのため以外の何であろうか。しかし実はそれは逆である。あなたは頂点を目指しつつ落ちず、私の老齢は立っていられれば十分だとする。これらを私は手短に、すぐに、あの夕べの翌朝に口述した。あなたの使者が、返書を持ち帰ろうと急かしていたからである。もし閑暇ができれば、あなたにもっと長く戯れ言を書き連ねることは楽しい務めとなろう。あなたを引き出し、私自身も満足するために。健やかであれ。