アウソニウスc. 310–395

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Epistolae

Epistola XVI 第16書簡

Ausonius · Epistolae · PL 19, 924D · 1 sectio

Epistolae 16.0.1

1

AUSONIUS PROBO praefecto praetorio salutem.Oblata per antiquarios mora, scio promissi mei gratiam exspectatione consumptam, Probe vir optime. In secundis tamen habeo non fefellisse. Apologos Titiani, et Nepotis chronica quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi, gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conferatur. Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos, studio in te observantiae meae impudentissimos: paucos quidem, ut ego loquax judico: verum tu cum legeris, etiam nimium multos putabis. Adjuro benevolentiam tuam verecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione fluxisse. (Nam quis hos diu cogitaret?) quod sane ipsi per se probabunt. Fors fuat, ut si mihi vita suppetet, aliquid rerum tuarum quamvis incultus exspoliam: quod tu etsi lectum non probes, scriptum boni consules. Cumque ego imitatus sim vesaniam Chaerili, tu ignoscas magnanimitate Alexandri. Hi igitur, ut Plautus ait, interim erunt antilogium fabularum, garruli et deceptores, qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium concurrerunt. Vale, et me dilige.

PL 19, 924D

アウソニウスより近衛長官プロブスへ、挨拶を送る。写字生たちによる遅れが入り、私の約束の喜びは待つうちに使い果たされたと承知している、最善のプロブスよ。それでも、期待を裏切らなかったことは次善として数えている。ティティアヌスの寓話と、ネポスの年代記──これもまた物語に等しい──を、あなたの高貴のもとに送った。あなたの子らの教育のために、私の熱心な努力から何かが寄与されることを喜び、誇りにさえ思う。ただし寓話の書の前に、いくつかのエポドスを置いた。あなたへの敬意に対する熱意のために、きわめて恥知らずなものである。少数だと、おしゃべりな私は判断するが、あなたが読めば多すぎるとさえ思うだろう。あなたの好意を、私の慎みの証人として誓う、それらは突然の思いつきから流れ出たのだ。(というのも、誰がこんなものを長く思案しようか。)これはまさに、それら自身が自ずから証明するだろう。運がよければ、命が続くなら、粗削りながら、あなたの事績から何かを書き出すかもしれない。それをあなたが読んでは認めなくとも、書かれたことは善意で受け取ってほしい。私はコイリロスの狂気〔コイリロスはアレクサンドロスを称えた拙い詩人〕を真似たが、あなたはアレクサンドロスの寛大さで赦してほしい。そこでこれらは、プラウトゥスの言うように、さしあたり物語の前口上〔antilogium。プラウトゥスの語で、前口上の意と取った〕となるだろう、おしゃべりで欺く者たちで、敬意への奉仕のために整えられ、耳への罵りのために集まったものだ。健やかであれ、そして私を愛せ。