Epistolae 21.0.1
AUSONIUS PAULINO SUO salutem.Multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat, et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. Nam, quia nihil, poscente me, abnuis, magis acuis procaciam, quam retundis: ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Hebromanum conditis mercibus, quas per agros diversos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio immature periclitatur expelli. Quod nisi indulseris, rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur: et nauso, aliaque quavis navi usque ad oppidum praebita, frugis aliquantulum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Curculionem Plauti pertinebit. Hoc quo facilius impetrarem, aut quo majorem verereris molestiam, si negares, concinnatam iambis, signatamque ad te epistolam misi: ne subornatum diceres tabellarium, si ad te sine signi fide veniret. Signavi autem, non ut Plautus ait, per ceram, et linum, litterasque interpretes, sed per poeticum characterem magis notavimus, tamquam signum impressum judicares.Philon, meis qui villicatus praediis,Ut ipse vult, epitropos;(Nam gloriosum Graeculus nomen putat,Quod sermo fucat Doricus)
PL 19, 930Bアウソニウスより我がパウリヌスへ、挨拶を送る。息子パウリヌスよ、あなたに感謝する多くのたびたびの理由を、折々に生じる機会が私にもたらし、あなたの性質の温和な寛容がとりもつ。というのも、私が求めるとき、あなたは何も拒まないので、あなたは私の厚かましさを鈍らせるどころか研ぎ澄ますからだ。今回も、かつての私の管理人ピロンの件で、それを試すことになろう。彼はエブロマヌム〔底本は Hebromanum。他の箇所のエブロマグス(Hebromagus)のことらしい〕で、あちこちの畑で買い集めた商品を貯え、あなたの者たちから認められた宿を用いているが、早々に追い出される危険にある。もしあなたが、私の頼みに応じて、彼が滞在の延長を自分の便宜に用いることを許さず、また小舟〔nauso〕その他、町まで供される舟で、我々の穀物をいくらか運んで、ルカニアクスがすみやかに欠乏から解放されるようにしなければ、あの学識ある男の一家はみな、トゥッリウスの穀物供給の話ではなく、プラウトゥスの『クルクリオ』〔飢えた居候の喜劇〕に属することになろう。これをより容易く得るため、あるいはあなたが断ればより大きな迷惑を恐れるよう、イアンボスで整えて封をした書簡をあなたに送った。封印の保証なしに届けば、使者に細工をさせたと言われないためだ。封じたのは、プラウトゥスの言う蠟と亜麻と通訳たる文字によるのではなく、詩の特徴でしるしを付けたもので、いわば押された印と見なしてほしい。ピロンは、私の領地の管理を務め、自分で望むとおりに言えば「エピトロポス(epitropos)」〔ギリシア語で管財人〕だ。(このギリシア人の小者は、これを誉れある名と思っている、ドーリス語の言葉が彩るからだ)
Epistolae 21.0.2
Suis querelis asserit nostras preces:Quas ipse lentus prosequor.Videbis ipsum, qualis adstet cominus,Imago fortunae suae,Canus, comosus, hispidus, trux, attubus,Terentianus Phormio.
PL 19, 930D自分の嘆きに我々の願いを重ねて主張する。その願いを私は気乗りしないまま後押しする。あなたは、彼が間近でどう立つかを見るだろう、自らの運命の似姿として、白髪で、髪は多く、毛深く、荒々しく、attubus〔語義不詳〕、テレンティウスのポルミオそっくりだ。
Epistolae 21.0.3
Horrens capillis ut marinus asperisEchinus, aut versus mei.Hic saepe falsus messibus vegrandibus,Nomen perosus villici,Semente sera, sive multum praecoqua,Et siderali inscitia,
PL 19, 930Dざらついた髪で逆立つ、海のウニのように、あるいは私の詩行のように。彼は、貧弱な収穫に何度も裏切られ、管理人という名を憎み、種まきが遅すぎたか、早すぎたか、また星の知識の欠如のせいにして、
Epistolae 21.0.4
Coelum lacessens, seque culpae subtrahens,Reos peregit coelites.Non cultor instans, non arator gnaruris,Promusque, quam condus magis,Terram infidelem, nec feracem criminans,Negotiari maluit.
PL 19, 931A天を責めたて、自分は咎から逃れ、天の住人たちを被告に仕立てた。熱心な耕作者でも、巧みな農夫でもなく、蓄えるよりも出す管理人で、大地を不誠実で実り少ないと責めつつ、彼は商いをするほうを選んだ。
Epistolae 21.0.5
Mercatur quoquo foro venalium.Mutuatur ad Graecam fidem.Sapiensque supra Graeciae septem viros,Octavus accessit sophos.Et nunc paravit triticum caseo sale,Novusque pollet emporus.
PL 19, 931Aあらゆる市で、売り物を買う。ギリシア流の信義〔不誠実の意〕で借りる。ギリシアの七賢人にまさる賢者として、第八の賢人として加わった。いまは小麦、チーズ、塩を買い集め、新しい商人として力を持つ。
Epistolae 21.0.6
Adit inquilinos, rura, vicos, oppida.Soli et sali commercio.Acatis, phaselis, lintribus, stlatis, rate,Tarnim et Garumnam permeat.Ac lucra damnis, damna mutans fraudibus,Se ditat, et me pauperat.
PL 19, 931B借家人を訪ね、田舎、村、町を回り、土と塩の取引をする。軽い船、小舟、丸木舟、広い貨物船、筏で、タルニス(タルン川)とガルムナ(ガロンヌ川)を行き来する。損失を儲けに、損失を欺きで取り替えて、自分を富ませ、私を貧しくする。
Epistolae 21.0.7
Is nunc ad usque vectus Hebromagum tuam,Sedem locavit mercibus.. . . . . . . . . . . . . . . .Ut inde nauso devehat. . . . . . . . . . . . . . .Nostros in usus, ut refert,
PL 19, 931B彼はいま、あなたのエブロマグスまで運ばれ、商品のために場所を定めた。……そこから小舟で運び出すように、……我々の用のために、と彼は報告する。
Epistolae 21.0.8
Hunc ego paucis, ne graveris hospitem.. . . . . . . . . . . . . . . .Adjutus ut mox navis auxilio tuae,Ad usque portus oppidi,Jam jam Perusina, et Saguntina fame,Lucaniacum liberet.
PL 19, 931B私は短く、この客人を煩わしがるなと頼む。……彼があなたの船の助けをまもなく受け、町の港まで着けるように、いまにもペルシア〔Perusia。今日のペルージャ〕とサグントゥムの飢え〔ともに包囲された町の飢えのたとえ〕に〔陥ろうとする〕、ルカニアクスを解放するように。
Epistolae 21.0.9
Hoc si impetratum munus abs te accepero,Prior colere, quam Ceres.Triptolemon olim, sive Epimenidem vocant,Aut Bulianum Buzygen,Tuo locabo postferendos nomini.Nam munus hoc fiet tuum.
PL 19, 931Cもしこの贈り物をあなたから得られるなら、ケレスよりも先に耕した者たち、かつてトリプトレモスとも、あるいはエピメニデスとも呼ばれ、あるいはブリアヌス〔Bulianum。語義は定かでない〕のブジュゲスと呼ばれる者を、あなたの名の後に置こう。この贈り物は、あなたのものとなるのだから。