アウソニウスc. 310–395

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Epistolae

Epistola XXV 第25書簡

Ausonius · Epistolae · PL 19, 935D · 1 sectio

Epistolae 25.0.1

1

AUSONIUS SYMMACHO.Modo intelligo, quam mellea res sit oratio, quam delenifica, et quam suada facundia. Persuasisti mihi quod epistolae meae apud Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset. Sed hoc non diutius, quam dum epistolam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem tuis, velut succo nectaris delibuta, ducit. Ubi vero chartulam pono, et meipsum interrogo, tum absynthium meum resipit, et circumlita melle tuo pocula deprehendo. Si vero, id quod saepe facio, ad epistolam tuam redii, rursus illicior, et rursum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis affatus, deposita lectione, vanescit, et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. Hoc me velut aerius bracteae fucus, aut picta nebula, non longius, quam dum videtur, oblectat: Chamaeleontis bestiolae vice, quae de subjectis sumit colorem. Aliud sentio ex epistola tua, aliud ex conscientia mea: et tu me audes facundissimorum hominum laude dignari? tu, inquam mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti? aut quisquam ita nitet, ut comparatus tibi non sordeat? Quis ita ad Aesopi venustatem, quis ad sophisticas Isocratis conclusiones, quis ad enthymemata Demosthenis, aut opulentiam Tullianam, aut proprietatem nostri Maronis accedat? quis ita affectet singula, ut tu imples omnia? Quid enim aliud es, quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? Haec, domine mi fili Symmache, non vereor, ne in te blandius dicta videantur esse quam verius. Et expertus es fidem meam mentis atque dictorum, dum in comitatu degimus ambo aevo dispari: ubi tu veteris militiae praemia tyro meruisti, ego tyrocinium jam veteranus exercui. In comitatu tibi verus fui, nedum me peregre existimes composita fabulari. In comitatu, inquam, qui frontes hominum operit, mentes tegit, ibi me et parentem, et amicum, et si quid utroque charius est, chariorem fuisse sensisti. Sed abeamus ab his, ne isthaec commemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere. Illud quod pene praeterii, quanta affectatione addidisti? ut ad te didascalicum aliquod opusculum, aut sermonem protrepticum mitterem. Ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum, atque alacrem commonebo? eadem opera et musas hortabor, ut canant, et maria ut effluant, et auras ut vigeant, et ignes ut caleant admonebo: aut si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. Sat est unius erroris: quod aliquid meorum me poenitente vulgatum est: quod bona fortuna in manus amicorum incidit. Nam si contra id evenisset, nec tu mihi persuaderes placere me posse. Haec ad litteras tuas responsa sint: caetera quae noscere habes, compendii faciam. Sic quoque jam longa est epistola. Julianum tamen familiarem domus nostrae, si quid de nobis percontandum arbitraris, allego. Simul admoneo, ut cum causam adventus ejus agnoveris, juves studium, quod ex parte fovisti. Vale.

PL 19, 935D

〔この書簡は PL 18 のシュンマクスの書簡集にも収められ(第1巻第32書簡)、本サイトに訳がある(Symm. Ep. 1.32)。ここでは PL 19 の本文から訳す〕アウソニウスよりシュンマクスへ。今こそ私は悟った。弁論とはなんと蜜のように甘いもの、なんと人をなだめるもの、雄弁とはなんと説得に長けたものかを。あなたは私に、カプアであなたのもとへ届けられた私の書簡の組み立てが無骨でなかったと説き伏せた。だがそれは、あなたの書簡を読んでいるあいだだけのことで、その書簡は、ネクタルの汁を塗られたかのように、あなたの甘言に口を開けて見とれる私を引いていく。しかし紙片を置いて自分自身に問いただすと、私のニガヨモギは味を取り戻し、杯があなたの蜜で縁を塗られていたことを見抜く。だが、よくそうするように、あなたの書簡に戻れば、再び私は誘われる。そして再び、あなたの言葉のあの甘美きわまる、あの花咲くような語りかけも、読むのをやめれば消え失せ、証言の重みが甘美さの宿るのを妨げる。これは、薄箔の空ろな上塗りや、描かれた霧のように、見えているあいだだけしか私を楽しませない。下にあるものから色を取る小さな獣、カメレオンのようにである。あなたの書簡から感じることと、自分の良心から感じることは別だ。それなのに、あなたは私を、最も雄弁な人々の称賛に値するとあえてよしとするのか。そう私に言うのは、万人の添削を超えたところに身を高めたあなたなのか。あるいは、あなたと比べて見劣りしないほど輝く者が誰かいるだろうか。誰が、アイソポスの優雅さに、誰がイソクラテスの詭弁的な結論に、誰がデモステネスの推論に、あるいはトゥッリウスの豊かさに、あるいは我々のマロ〔ウェルギリウス〕の的確さに、これほど近づけようか。誰が個々のものを目指すにしても、あなたがすべてを満たすほどであろうか。実際あなたは、すべての良き学芸の才から集められた完成そのもの以外の何であろうか。我が主よ〔敬称〕、子シュンマクスよ、これらがあなたについて、真実よりも甘言として語られたと見えはしまいかと、私は恐れない。あなたは、我々二人が年を異にして宮廷に暮らしていたとき、私の心と言葉の誠実を経験した。そこであなたは新兵でありながら古参の軍務の報償を得、私は老兵でありながら新兵の務めを行った。宮廷であなたに私は誠実であった。まして、遠く離れているからといって、私が作り事を語っているとは思うまい。宮廷で、と私は言うのだが、そこは人々の額を覆い、心を隠す所だが、そこであなたは、私が父として、友として、またその両方よりも親しいものがあるならそれ以上に親しい者であったと感じた。だが、これらから離れよう。この思い出話が、あのソシアスの恐れに近づいたように見えてはならない〔ソシアスへの引喩は意味が定かでない〕。ほとんど見過ごすところだったが、あなたはなんと熱心に付け加えたことか。あなたに教訓的な小品か、勧奨の談話を送れと。学ぶ年頃であったなら、なお教えられるべき私が、あなたを教えるのか。それとも、元気で活発なあなたに私が忠告するのか。同じ手間で、私はムーサたちに歌えと励まし、海に流れ出せと、風に吹けと、火に熱くあれと諭すことになろう。あるいは、我々の意に反してさえ自然に起こることを、無用の煽動者として駆り立てることになろう。一つの過ちで足りる。私の作品のあるものが、私が悔やんでいるのに公にされたことだ。それが幸運にも友人たちの手に落ちたことだ。もしそれが逆に起こっていたなら、あなたも私に、私が人に気に入られうると説き伏せはしなかったろう。これらをあなたの書簡への答えとしよう。ほかにあなたが知るべきことは、手短にしよう。そうでなくともすでに書簡は長い。とはいえ、我々の家の親しい者ユリアヌスを、我々について尋ねるべきことがあるとあなたが考えるなら、そのために遣わす。同時に忠告する。彼が来た理由を知ったなら、あなたが一部は育ててきたその熱意を助けるように。健やかであれ。