アウソニウスc. 310–395

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Epistolae

Epistola XX 第20書簡

Ausonius · Epistolae · PL 19, 929A · 9 sectiones

Epistolae 20.0.1

1

AUSONIUS PAULINO SUO salutem.Quanto me affecit beneficio, non delata quidem, sed suscepta querimonia mea, Pauline fili! veritus displicuisse oleum, quod miseras, munus iterasti: addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius praestitisti. Scis autem me id nomen MURIAE, quod in usu vulgi est, nec solere, nec posse dicere: cum scientissimi veterum, et Graeca vocabula fastidientes, Latinum in GARI appellatione non habeant. Sed ego quocumque nomine loquar, liquor iste SOCIORUM vocatur. Vale.Jam patinas implebo meas, ut parcior illeMajorum mensis applaria succus inundet.Quid autem tam amabile, tamque hospitale, quam quod tu, ut me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum novitate defraudas? o melle dulcior, o gratiae venustate festivior, o ab omnibus patrio stringende complexu! Sed haec, atque alia hujusmodi documenta liberalis animi, alicui fortasse, et aliquando, quamvis rarius: illud de epistolarum tuarum eruditione, de poematis jucunditate, de inventione, et concinnatione, juro omnia, nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur imitandum. De quo opusculo, ut jubes, faciam. Exquisitius universa limabo: et quamvis per te manus summa contigerit, coelum superfluae expolitionis adhibebo: magis ut tibi parcam, quam ut perfectis aliquid adjiciam. Interea tamen, ne sine corollario poetico tabellarius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum putavi: dum illud, quod a me heroico metro desideras, inchoatur. Isti tamen, ita te et Hesperium salvos habeam, quod spatio lucubratiunculae unius effusi quamquam hoc ipsi de se probabunt, tamen nihil diligentiae ulterioris habuerunt. Vale.Iambe Parthis, et Cydonum spiculis,

PL 19, 929A

アウソニウスより我がパウリヌスへ、挨拶を送る。息子パウリヌスよ、どれほど私に恩恵を施してくれたことか。私の苦情は届けられたのではなく、受け止められたのだ。送ってくれた油が私に気に入らなかったのではと恐れて、あなたは贈り物を重ねた。そのうえバルキノ(バルセロナ)産の塩漬け魚の汁〔muria〕の調味料まで添えて、いっそう豊かに贈ってくれた。あなたも知っているように、私は、俗に使われる「ムリア〔MURIA〕」という名を口にするのを常とせず、またできもしない。最も学識ある古人はギリシア語の語を嫌ったが、ガルム〔GARI〕という呼称に当たるラテン語を持たないのだ。だが私はどんな名で言おうと、この液は「仲間たちの〔SOCIORUM〕」と呼ばれる。健やかであれ。いまや私は自分の皿を満たそう、あの汁がより控えめに、祖先の食卓の applaria を満たすように〔applaria は語義不詳〕。だが、これほど愛すべく、これほど客をもてなす心はあろうか、あなたが私に分かち与えようと、初物の新しさのうちに自分の楽しみを削るとは。ああ、蜜より甘く、優美の魅力よりも華やかで、すべての人から父の抱擁で抱きしめられるべき人よ。だが、こうしたこと、そのほかのこの種の気前のよい心の証しは、あるいは誰かに、いつか、まれにはあるかもしれない。あなたの書簡の学識、詩の愉快さ、着想と構成については、誓って言う、誰も決して真似られず、たとえ真似るべきだと認めても。その小品については、あなたの命じるとおりにしよう。全体をいっそう精密に磨き上げよう。あなた自身によって最後の仕上げが触れられたとしても、余計な磨きの彫刻刀〔coelum。caelum(のみ)と取った〕を当てよう──完成したものに何かを足すというより、あなたをいたわるために。とはいえ、その間に、あなたの使者が詩の小さな花冠なしで帰らぬよう、少しばかりのイアンボスで前奏を奏でようと思った。あなたが私に求める英雄詩の方を始めるまでのあいだに。しかし、あなたとヘスペリウスが無事であるようにとの願いにかけて、これらは一夜の灯火の時間に流れ出たもので、そのことは作品自らが示すだろうが、それ以上の入念さはなかった。健やかであれ。イアンボスよ、パルティアとキュドニア人の矢よりも〔速く〕、

Epistolae 20.0.2

2

Iambe pinnis alitum velocior,Padi ruentis impetu torrentior,Magna sonorae grandinis vi densior,Flammis corusci fulminis vibratior,Jam nunc per auras Persei talaribus,Petasoque ditis Arcados vectus, vola.

PL 19, 929C

イアンボスよ、鳥の翼よりも速く、奔るパドゥス(ポー川)の勢いより激しく、大いに鳴り響く霰の力より密に、きらめく稲妻の炎よりも震え走り、いまここで、ペルセウスの翼ある靴で空を通り、また富めるアルカディアの者〔メルクリウス〕の帽子に運ばれて飛べ。

Epistolae 20.0.3

3

Si vera fama est Hippocrene, quam pedisPulsu citatam cornipes fudit fremens:Tu fonte in ipso procreatus Pegasi,Primus novorum metra junxisti pedum:Illicque musis concinentibus novem,Caedem in draconis concitasti Delium.

PL 19, 929C

もし、ヒッポクレネを、蹄持つ馬が足を踏み鳴らしていななきつつ呼び起こして湧かせたという評判が真実なら、あなたはペガソスの泉そのもので生まれ、新しい脚の韻律を最初に結んだ。そしてそこで、九人のムーサたちが唱和するなか、竜の殺害へとデロスの者〔アポロ〕を駆り立てた。

Epistolae 20.0.4

4

Fer hanc salutem praepes et volucripesPaulini ad usque moenia, Hebromagum loquor.Et protinus, jam si resumptis viribusAlacri refecti corporis motu viget,Salvere jussum mox reposce mutuum.Nihil moreris: jamque dum loquor, redi,

PL 19, 929D

この挨拶を運べ、翼をもち足の速い者よ、パウリヌスの城壁まで。エブロマグスのことだ。そしてただちに、もし力を取り戻し、回復した体が軽快に動いて元気であれば、挨拶の返礼をすぐ要求せよ。少しも遅れるな。私が話している間にも戻れ、

Epistolae 20.0.5

5

Imitatus illum stirpis auctorem tuae.Triplici furentem qui Chimaeram incendioSupervolavit, tutus igne proximo.Dic et Valere: dic, Avere te jubetAmicus, et vicinus, et fautor tuus,Honoris auctor, altor ingeni tui.

PL 19, 929D

あなたの血筋の祖〔ペガソスを指すらしい。イアンボスはペガソスの泉で生まれたとされた(前の節)〕を真似て。三重の火で荒れ狂うキマイラを、そのすぐそばの火にも安全なまま、飛び越えた者を。そして「健やかに」と言え。「ご機嫌よう」と、あなたに命じていると言え、あなたの友にして隣人、そして後援者が、栄誉の与え手、あなたの才能を育てた者が。

Epistolae 20.0.6

6

Dic et magister, dic parens, dic omniaBlanda atque sancta charitatis nomina.Aveque dicto, dic Vale, et actutum redi.Quod si rogabit, quid super scriptis novisMaturus aevi, nec rudis dijudicem:Nescire dices, sed paratum jam fore

PL 19, 930A

師とも、父とも、すべての優しく聖なる愛の名で呼べと言え。「ご機嫌よう」と言い終えたら「健やかに」と言い、すぐ戻れ。もし彼が、新しい書き物について、年を重ね未熟でもない私がどう判定するかと尋ねるなら、知らないと言え。ただ、すでに用意されているだろうと、

Epistolae 20.0.7

7

Heroicorum versuum plenum essedum.Cui subjugabo de molarum ambagibus,Qui machinali saxa volvunt pondere,Tripedes caballos terga ruptos verbere.His ut vehantur tres sodales nuntii.Fors et rogabit, quos sodales dixeris

PL 19, 930A

英雄詩の詩行を満載した二輪馬車が。それに私は、挽き臼の回り道から、機械仕掛けの重みで石を回す、鞭で背を打ち破られた、三脚の馬たち〔三脚の韻律の脚を暗に指す〕を繋ぐ。それによって、三人の仲間の使者が運ばれるように。たぶん彼は、あなたが仲間と言った者は誰かと尋ねるだろう。

Epistolae 20.0.8

8

Simul venire: dic, Trinodem dactylumVidi paratum crucianti canterio:Spondeus illi lentipes ibat comes,Paribus moratur qui locis cursum meum:Mihique similis, semper adversus tamen,Nec par, nec impar, qui Trochaeus dicitur.

PL 19, 930A

一緒に来る者を。言え、三つの節を持つダクテュロスを、責め苦を与える去勢馬のために支度が整っているのを私は見た、と。彼には足の遅いスポンデイオスが伴って行った。それは同じ位置で私の歩みを遅らせる者だ。私に似て、しかもつねに逆らう、偶でも奇でもない、トロカイオスと呼ばれる者。

Epistolae 20.0.9

9

Haec fare cursim, nec moratus pervola,Aliquid reportans interim munusculiDe largitate musici promptarii.

PL 19, 930B

これを手早く語り、ぐずぐずせず飛んで行け、その間に、何か小さな贈り物を持ち帰りつつ、音楽の蔵の、気前のよい惜しみなさから。