アンブロシウス・アウトペルトゥス8世紀(784年没)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Liber de vitiorum virtutumque conflictu

Caput IX 第IX章

Ambrose Autpert · Liber de vitiorum virtutumque conflictu · PL 17, 1063B · 15 sectiones

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.1

1

Ira dicit: Quae contra te aguntur, talia sunt, ut aequanimiter profecto ferri non possint, immo patienter haec tolerare peccatum est: et si non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te deinceps sine mensura cumulabuntur.

PL 17, 1063B

怒りは言う。「あなたに対してなされることは、まことに平静には耐えられないほどのものである。いや、これを忍耐して耐えることは罪である。大きな憤りをもってこれらに抵抗しなければ、これからはあなたに対して際限なく積み重なるだろう」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.2

2

Patientia respondet: Si passio Redemptoris ad memoriam reducatur, nihil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Christus namque (ut ait Petrus) passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Pet. II) .

PL 17, 1063C

忍耐は答える。「贖い主の受難を思い起こすなら、平静な心で耐えられないほど厳しいものは何もない。実に、キリストは(ペトロが言うように)『我々のために苦しみを受け、我々に模範を残して、我々がその足跡に従うようにした』(一ペトロ2章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.3

3

Ipse etiam Dominus nobis dixit: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matt. X) ? Et alio in loco: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV) . Sed quanta sunt in comparatione passionum illius, quae patimur?

PL 17, 1063C

「主自身も我々に言った。『家の主人をベルゼブルと呼んだのなら、その家の者たちをなおさらそう呼ぶだろう』(マタイ10章)。そして別の箇所では、『彼らが私を迫害したなら、汝らをも迫害する』(ヨハネ15章)。だが、我々が受けることは、彼の受難に比べれば、どれほどのものか」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.4

4

Ille enim opprobria, irrisiones, contumelias, alapas, sputa, flagella, spineam coronam, crucemque sustinuit (Joan. XVIII, XIX) ; et nos miseri (ad nostram dico confusionem) uno sermone fatigamur, uno verbo dejicimur: nec perpendimus id quod dicitur: Si commortui sumus, et convivemus: si sustinemus, et conregnabimus (II Tim. II) .

PL 17, 1063C

「実に、彼は辱め、嘲り、侮辱、平手打ち、唾、鞭打ち、茨の冠、そして十字架を耐え忍んだ(ヨハネ18、19章)。それなのに、我々は惨めにも(我々の恥を言うのだが)、一つの言葉に疲れ果て、一つの言葉に打ち倒される。そして、『我々がともに死んだなら、ともに生きもしよう。耐え忍ぶなら、ともに支配もしよう』(二テモテ2章)と言われていることを、よく考えない」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.5

5

Quapropter retundendi sunt irae stimuli, et ejus metuenda damnatio est. Unde scriptum legimus: Quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit concilio: qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis (Matt. V) .

PL 17, 1063D

「だから、怒りの刺は鈍らせねばならず、その断罪は恐れねばならない。そこで、こう書かれているのを我々は読む。『自分の兄弟に怒る者は皆、裁きにかかる。自分の兄弟に「ラカ」と言う者は、議会にかかる。「愚か者」と言う者は、ゲヘナの火にかかる』(マタイ5章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.6

6

Ibi tamen innuitur remedium, cum subinfertur: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Ibid).

PL 17, 1063D

「しかしそこでは、続いてこう加えられて、救済策が示されている。『汝が祭壇に献げ物を献げるとき、そこで、汝の兄弟が汝に対して何かを持っていることを思い出したなら、汝の献げ物をそこ、祭壇の前に置き、まず行って汝の兄弟と和解せよ。それから来て、汝の献げ物を献げよ』(マタイ5章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.7

7

Ac si aperte diceretur: Nec in corde tacitam precem effundas, nisi prius offensum proximum satisfaciendo ad lenitatis mansuetudinem perducas. Munus enim nostrum, est oratio nostra: altare vero nostrum est cor.

PL 17, 1064A

「まるではっきりとこう言われているかのようである。『まず、傷つけた隣人を、償いによって穏やかな柔和へ導くのでなければ、心の中で黙した祈りを注ぐな』と。実に、我々の献げ物とは我々の祈りであり、我々の祭壇とは我々の心である」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.8

8

Ille autem qui hoc facere (quotiens inter duos ira sine causa fuerit excitata) studuerit, praemissam damnationem nequaquam incurret. Sed sunt multi, qui petenti sibi veniam delicta non remittunt.

PL 17, 1064A

「このことを(二人のあいだに理由なく怒りが起こされるたびに)努めて行う者は、先に述べた断罪を決して受けない。だが、赦しを求める者の罪を赦さない者が多い」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.9

9

Contra quos illa Domini sententia venit, qua dicitur: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris, nec Pater vester coelestis remittet vobis peccata vestra (Matt. XVIII) .

PL 17, 1064A

「そのような者たちに向かって、次の主の言葉が来る。『汝らが、それぞれ自分の兄弟を心から赦さないなら、天にいる汝らの父も、汝らの罪を赦さない』(マタイ18章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.10

10

Plura sunt, inquis, quae in me commisit, me saepius offendit; et quia sine causa plurimis juvenior lacessit injuriis, tot ei remittere culpas mihi non convenit. Ad haec non ego, sed Dominus respondet.

PL 17, 1064A

「『彼は私に多くのことを行った。私をたびたび傷つけた。そして、理由もなく、いっそう若い者〔底本は juvenior。本文が崩れているらしく、「より若い」と取ったが、意味は定まらない〕として、あまたの侮辱で私を悩ますので、これほど多くの咎を彼に赦すのは、私にはふさわしくない』とあなたは言う。これに対しては、私ではなく、主が答える」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.11

11

Nam cum Petrus ad eum diceret: Quoties peccabit in me frater meus, et dimittam illi? usque septies? Et Dominus ad eum: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Ibid.) .

PL 17, 1064B

「実際、ペトロが彼に言ったとき、『私の兄弟が私に対して何度罪を犯したら、私は彼を赦すべきか。七度までか』と。主は彼に言った。『七度までとは言わない。七十の七倍までである』(マタイ18章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.12

12

Quam multi autem sunt qui suas injurias, tarde relaxant, Dei vero citius indulgent? fitque nonnumquam, ut occasione Domini injurias vindicandi, suas ulciscantur irati.

PL 17, 1064B

「だが、自分への侮辱はなかなか赦さないのに、神への侮辱のほうは早々に大目に見る者が、どれほど多いことか。そして時に、主への侮辱に報復するという口実で、怒れる者たちが自分への侮辱の仇を討つことが起こる」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.13

13

Quid denique de illis dicendum est, qui adeo iracundiae obcaecantur fervore, ut usque ad verba prorumpant maledictionis, nisi quod Apostolus ait: Neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt (1 Cor. VI) ?

PL 17, 1064B

「実に、怒りの熱で目がくらみ、呪いの言葉にまで突き進む者たちについては、使徒が言う、『呪う者も、奪う者も、神の国を所有することはない』(一コリント6章)という言葉のほかに、何を言うべきだろうか」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.14

14

Quod Jacobus quoque apostolus exaggerando detestatur, dicens: Linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt.

PL 17, 1064B

「使徒ヤコブもこれを、強調して忌み嫌って言う。『人の誰も、舌を制することはできない。それは落ち着きのない悪であり、死をもたらす毒に満ちている。この舌によって、我々は神、父をほめたたえ、この舌によって、神の像と似姿に造られた人々を呪う』」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 9.15

15

Ex eodem ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Numquid fons de eodem foramine emanat dulce et amarum (Jacob. III) ? Hac de causa alibi etiam dicitur: Mors et vita in manu linguae (Prov. XVIII) .

PL 17, 1064C

「『同じ口から祝福と呪いが出る。私の兄弟たちよ、これはこうあってはならない。泉は、同じ穴から甘いものと苦いものを湧き出させるだろうか』(ヤコブ3章)。この理由から、別の箇所でも言われる。『死と生は舌の手にある』(箴言18章)」。