アンブロシウス・アウトペルトゥス8世紀(784年没)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Liber de vitiorum virtutumque conflictu

Caput XXV 第XXV章

Ambrose Autpert · Liber de vitiorum virtutumque conflictu · PL 17, 1073A · 12 sectiones

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 25.1

1

Amor saeculi dicit: Quid pulchrius, quid honestius, quid venustius quidve potest esse delectabilius, quam quod in praesenti vita quotidie cernimus?

PL 17, 1073A

世への愛は言う。「いまの生で我々が毎日目にするものより、何が美しく、何が高貴で、何が優美で、何がより喜ばしくありえようか」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 25.2

2

O quam mirabilis coeli camera in aere jucundo, in lumine solis, in augmento lunae atque defectu, in varietate stellarum et cursu: quam oblectabilis terra in nemorum floribus, in fructuum suavitatibus, in pratorum rivulorumque amoenitatibus, in segetum culmis luxuriantibus, in vinearum foliis et botrionibus plenis palmitibus, in silvarum umbris et palmis virentibus, in equorum et canum cursibus, in cervorum et caprearum saltibus, in accipitrum volatibus, in pavonum, columbarum, turturumque pennis et collis, in domorum parietibus pictis et laquearibus, in organorum omniumque musicorum tympanis et cantibus, et in mulierum venustis aspectibus, earumque superciliis et crinibus, oculis et genis, gutture, labiis, et manibus, atque aliis extrinsecus adhibitis ornamentis, nimirum auro et gemmis distinctis monilibus, et caeteris hujusmodi, quae singillatim sensus modo recolere non potest.

PL 17, 1073B

「ああ、天の穹窿〔camera〕は、快い空気に、太陽の光に、月の満ち欠けに、星々の多様さとその運行に、なんと驚嘆すべきことか。大地は、森の花々に、果実の甘美さに、牧草地と小川の麗しさに、穀物の茂る茎に、ブドウ畑の葉と枝いっぱいの房に、森の木陰と青々としたヤシに、馬と犬の疾走に、シカとノロの跳躍に、タカの飛翔に、クジャク、ハト、ヤマバトの羽と首に、彩られた家々の壁と格天井に、楽器とあらゆる奏楽者の太鼓や歌に、そして女たちの優美な姿に、その眉と髪、目と頬、のど、唇、手に、また外から加えられた飾り、すなわち金と宝石をちりばめた首飾りなどに、なんと楽しませるものか。これらを一つ一つ、感覚は今は思い起こすことができない」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 25.3

3

Sed coelestis amor patriae respondet: Si te ista quae sub coelo sunt, adeo placent, cur non magis ea quae in coelo sunt, te oblectant? Si carcer a te tanti aestimatur, patria, civitas, et quanta est?

PL 17, 1073C

しかし天の祖国への愛は答える。「天の下にあるこれらがそれほどあなたの気に入るなら、天にあるものはなぜもっとあなたを楽しませないのか。牢獄があなたにそれほど尊ばれるなら、祖国、その都は、どれほどのものか」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 25.4

4

Si talia sunt quae colunt peregrini, qualia sunt ea quae possident filii? Si mortales et miseri in vita hac taliter sunt ditati: immortales et beati qualiter sunt in alia remunerandi?

PL 17, 1073C

「旅人たちが住んでいるものがこのようであるなら、子らが所有するものはどのようであろうか。死すべき惨めな者たちがこの生でこれほど富まされているなら、不死で福なる者たちは、あの生でどのように報われるのであろうか」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 25.5

5

Quapropter amor praesentis saeculi, in quo nullus ita nascitur ut non moriatur, protinus recedit, ut amor futuri, in quo sic omnes vivificantur, ut deinceps non moriantur, succedit: ubi nulla adversitas turbat, nulla necessitas angustat, nulla molestia inquietat, sed perennis laetitia regnat.

PL 17, 1074A

「それゆえ、そこでは誰も死なずにはいないように生まれる、この世への愛は直ちに退き、そこではすべての者が以後死なないように生かされる、来たるべき世への愛が取って代わる。そこでは、いかなる逆境も乱さず、いかなる困窮も狭めず、いかなる煩いも不安にさせず、絶えざる喜びが支配する」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 25.6

6

Sed quaeres quid ibi sit, ubi tanta et talis beatitudo persistit. Aliter dicere nemo potest, nisi quia quidquid boni est, ibi est: et quidquid mali est, nusquam ibi est. Quod, inquis, bonum illud est? Quid me interrogas?

PL 17, 1074A

「しかしあなたは、これほど大きくこのような至福が続くそこには何があるのかと尋ねるだろう。善いものはすべてそこにあり、悪いものはどこにもそこにはない、と言うほかに、誰も言いようがない。『その善とは、いったい何か』とあなたは言う。なぜ私に尋ねるのか」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 25.7

7

A Propheta et Apostolo explicatum est: Oculus, inquiunt, non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum (Isaiae. LXIV; I Cor. II) .

PL 17, 1074A

「預言者と使徒がそれを説き明かした。『目は見たことがなく、耳は聞いたことがなく、人の心に上ったこともない、神が自分を愛する者たちのために備えたものは』と二人は言う(イザヤ64章;一コリント2章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 25.8

8

Ad hanc felicitatem multis saeculi divitiis constipatus David anhelabat, cum diceret: Quid enim mihi est in coelo: et a te quid volui super terram (Psal. LXXII) .

PL 17, 1074B

「ダビデは、世の多くの富に取り囲まれていながら、この幸福を切に求めて喘いでいた。彼はこう言ったのである。『実に天には私に何があるのか。汝のほかに、地上で何を私は望んだのか』(詩篇72)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 25.9

9

Multis et regalibus, dapibus et voluptatibus aliis abundabat, et nihilominus clamabat: Satiabor cum apparuerit mihi gloria tua (Psal. XVI) , et rursum: Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI) ? rursumque: Hei mihi quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX) .

PL 17, 1074B

「彼は王にふさわしい多くの饗宴やほかの快楽にあふれていたが、それでもなお叫んでいた。『汝の栄光が私に現れるとき、私は満たされる』(詩篇16)、また『私の魂は、強き生ける神を渇き求めた。いつ私は行って、神の顔の前に現れるのか』(詩篇41)、さらに『ああ、私は災いだ、私の寄留は長引いている』(詩篇119)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 25.10

10

Hinc et Paulus apostolus: Desiderium, inquit, habens dissolvi, et cum Christo esse multo melius (Philip. I) .

PL 17, 1074B

「ここから使徒パウロもこう言う。『解き放たれてキリストとともにいることを切に望む。そのほうがはるかにまさる』(フィリピ1章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 25.11

11

His itaque decursis, quamquam multa praetermiserim, tamen, ut mihi videtur, hostis nostri fortia castra, quibus pie viventes in Christo non desinit impugnare, quam breviter demonstravi.

PL 17, 1074B

これらを述べ終えて、私は多くを省いたけれども、私に見えるところでは、敬虔にキリストにあって生きる者たちを攻め立てることをやめない、我々の敵の強い陣営を、できるだけ手短に示した。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 25.12

12

Ecce, frater charissime, inter caeteras meas occupationes hunc tibi sermonem nocturnis horis, inculta licet venustate, dictavi atque conscripsi: quem quia epistolarum excedere modum cognovi, libellum potius de vitiorum virtutumque conflictu nuncupare malui: in quo si aedificationis aliquid repereris, et aliis ipsum legendum tradere curabis.

PL 17, 1074C

見よ、いとも愛する兄弟よ、私はほかの務めの合間に、夜の時間に、磨かれない趣ではあるが、この話をあなたのために口述し、書き記した。これが書簡の長さを越えたと知ったので、むしろ『悪徳と徳の戦いについて』の小著と呼ぶことにした。ここに何か益となるものを見いだすなら、ほかの人にもこれを読ませるようにせよ。