Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.1
Cupiditas dicit: Certe sine culpa es quod quaedam habenda concupiscis quia non multiplicare appetis, sed egere pertimescis: et quod male alius retinet, ipse melius expendis.
PL 17, 1067C貪りは言う。「確かに、あなたがいくつかのものを持ちたいと欲しても、咎はない。増やそうと望んでいるのではなく、不足することを恐れているのだから。また、他人が悪しく保持しているものを、あなたはより良く費やすのだから」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.2
Sed mundi contemptus respondet: Ista laeta hujus saeculi a nemine sine periculo vel offensione procurantur: quia quanto quisque plus habet, tanto amplius habere concupiscit: fitque ut modum habendi invenire nequeat, dum innumeris hujus saeculi curis deservire festinat.
PL 17, 1067Dしかし世の軽蔑は答える。「この世のこうした豊かな物は、危険や障りなしに誰かによって手に入れられることはない。持てば持つほど、いっそう持つことを欲し、持つことの限度を見出せなくなるからである。数えきれないこの世の心配事に仕えることに急ぐうちに、そうなるのである」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.3
Ut enim ait Scriptura: Diligens argentum non implebitur argento (Eccl. V) . Haec nimirum habendi cupiditas semper bibens, et semper sitiens, numquam desiderium suum implens, quam sit detestanda, Paulus apostolus indicat, dicens: Et avaritia, quae est simulacrorum servitus (Coloss. III) .
PL 17, 1067D「実に、聖書は言う。『銀を愛する者は、銀に満たされない』(コヘレトの言葉5章)。この持とうとする貪りは、常に飲みながら常に渇き、決して自分の望みを満たさない。それがいかに忌むべきかを、使徒パウロは示して言う。『また貪欲は、偶像への隷従である』(コロサイ3章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.4
Quae quam sit animae noxia, salutique contraria, idem apostolus exponens ait: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum, et desideria multa inutilia et nocua, quae demergunt homines in exitium et interitum (I Tim. VI.) .
PL 17, 1068A「それが魂にとっていかに有害で、救いに反するかを、同じ使徒が説明して言う。『富む者になろうと欲する者は、誘惑と罠に陥り、多くの無益で有害な欲に陥る。それらは人々を滅亡と破滅に沈める』(一テモテ6章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.5
Quam sit vero detestandus avarus, ipse Sapiens denuntiat cum dicit: Avaro quidem nihil iniquius (Eccl. X) Quam sit item noxia divitiarum accumulatio, acervatioque, sanctus Jacobus aperit, dicens: Agite nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis vestris quae advenient vobis.
PL 17, 1068A「貪欲な者がいかに忌むべきかは、賢者自身が告げて言う。『貪欲な者にまさる不法な者はいない』(集会の書10章)。同じく、富の蓄積と積み上げがいかに有害かは、聖ヤコブが明らかにして言う。『さあ、富める者たちよ、汝らに臨む災いのために、泣け、叫べ』」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.6
Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginem traxit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis (Jacob. V) .
PL 17, 1068A「『汝らの富は腐り、汝らの衣は虫に食われた。汝らの金と銀は錆びを帯び、その錆びは汝らへの証しとなり、汝らの肉を火のように食らう』(ヤコブ5章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.7
Sed nec Redemptor noster praeterire silentio voluit hujus execrabilis cupiditatis malum, quod quam sit exitiale, explicat dum ait: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt (Marc. X) .
PL 17, 1068B「しかも、我々の贖い主は、この忌まわしい貪りの悪を黙って見過ごそうとはしなかった。それがいかに破滅的かを、こう言って説いている。『金を持つ者が神の国に入るのは、何と難しいことか』(マルコ10章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.8
Et alibi: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum (Matth. XIX) .
PL 17, 1068B「また別の箇所では、『富む者が天の国に入るより、駱駝が針の穴を通るほうが易しい』(マタイ19章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.9
Si igitur saecularium rerum cupiditas adeo periculosa proponitur omnibus, quanto magis illis qui de sorte Domini sunt, qui saeculo renuntiarunt, qui habitu et conversatione jam saeculares esse desierunt, exitialis erit?
PL 17, 1068B「それゆえ、世の事物への貪りがすべての人にこれほど危険なものとして示されるなら、主の分け前に属する者、世を捨てた者、装いと行状においてすでに世俗の者でなくなった者たちにとっては、どれほど破滅的となることか」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.10
Huc specialiter Redemptoris tendunt verba, ut perniciosus destruatur avaritiae morbus, quibus ait: Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini.
PL 17, 1068B「貪欲という有害な病を打ち壊すことへ、贖い主の言葉は特に向かっている。彼は言う。『汝らの魂のために何を食べようかと思い煩うな。体のために何を着ようかとも思い煩うな』」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.11
Haec enim omnia gentes mundi quaerunt (Luc. XII) : et alibi subjungit: Quaerite autem primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI) . O quam beata, o quam secura, o quam amplectenda sententia.
PL 17, 1068C「『実に、これらすべてを世の諸国民が求めている』(ルカ12章)。また別の箇所では続けて言う。『まず神の国とその正義を求めよ。そうすれば、これらすべては汝らに加えられる』(マタイ6章)。ああ、何と幸いな、何と安らかな、何と抱くべき言葉であることか」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.12
Nullus enim in hac vita ita securus est, ut ille qui nihil praeter Christum appetens, ipsum possidet.
PL 17, 1068C「実に、この生において、キリスト以外の何も求めず、彼を所有する者ほど安らかな者は誰もいない」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.13
Cuncta namque quae homini necessaria aestimantur, sub hac possessione ipse probatur habere, sicut Paulus ditissimus pauper dicebat: Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI) .
PL 17, 1068C「人に必要と思われるすべては、この所有のもとで、彼が持っていることが示される。極めて富める貧者パウロが言っていたとおりである。『何も持たない者のようでありながら、すべてを所有している』(二コリント6章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.14
Omnia, inquit, hoc est non superflua utique, sed vitae humanae necessaria, ipso confirmante ac explicante alibi, dum dicit: Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus (I Tim. VI) .
PL 17, 1068C「『すべて』と彼は言う。すなわち余分なものではなく、人の生に必要なものである。彼自身が別の箇所で確証し、説明している。『食べ物と、身を覆うものがあれば、それで満足しよう』(一テモテ6章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.15
Sed forte dices: Ideo iis qui in sortem Domini vocati sunt, plura habere contingit, ut melius ab ipsis quam a popularibus, erogentur Christi pauperibus.
PL 17, 1068D「しかし、おそらくあなたは言うだろう。『主の分け前に召された者たちが多く持つことになるのは、民間の人々によるよりも彼ら自身によって、より良く、キリストの貧しい者たちに分け与えられるためである』と」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.16
Et iis ego consentio, sed praelatis, non autem subjectis, quos maxime illud mulieris Lot exemplum docuit, quae dum post tergum a Sodomis exiens respexit, in statuam salis conversa, spiritum efflavit (Genes. XIX) .
PL 17, 1068D「私もそれには同意する。だがそれは、上に立つ者たちについてであって、従う者たちについてではない。従う者たちには、ロトの妻の例が特に教えている。彼女はソドムから出て背後を振り返ったので、塩の像に変えられ、息を引き取った(創世記19章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.17
Unde et Christus tale quid praecavendum denuntiat, dicens: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX) .
PL 17, 1068D「それゆえキリストも、そのようなことを警戒すべきだと告げて言う。『鋤に手をかけて後ろを振り返る者は、誰も神の国にふさわしくない』(ルカ9章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.18
Hinc Petrus ait: Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod traditum est illis sancto mandato (II Pet. II) .
PL 17, 1068D「だからペトロは言う。『正義の道を知らなかったほうが、彼らにとって良かった。知ったのちに、彼らに伝えられた聖なる戒めから、後ろへ向き直るよりは』(二ペトロ2章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.19
Contingit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (Prov. XXVI) .
PL 17, 1069A「実に、彼らには、まことの箴言のあれが起こる。『犬は自分の吐いたものに戻り、洗われた豚は泥の転げ場に戻る』(箴言26章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.20
Qui nimirum avaritiae morbus nunquam melius compescitur, nisi cum dies mortis sine intermissione meditatur, cum qualis post modicum in sepulcro futurus sit homo considerat.
PL 17, 1069A「この貪欲という病は、死の日を絶え間なく思い巡らし、人がしばらくのち墓の中でどうなるかを考えるときほど、うまく抑えられることはない」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.21
Hoc certe fixum manebat in illius memoria, qui dicebat: Homo putredo, et filius hominis vermis (Job. XXV) . Haec ab illius corde non recedebant, qui docebat: In omnibus sermonibus tuis memorare novissima tua, et in saeculum non peccabis (Eccl. VII) .
PL 17, 1069A「このことは、確かに、『人は腐敗であり、人の子は虫である』(ヨブ記25章)と言った者の記憶に、固く留まっていた。これらは、『汝のすべての言葉において、汝の終わりのことを思い起こせ。そうすれば永遠に罪を犯さない』(集会の書7章)と教えた者の心から、離れなかった」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.22
Quid tunc rogo, quid tunc divitiae conservatae proderunt (Ibid., V) ? Audi quid sanctus Job de iis dicat: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus et revertar illuc (Job. I) .
PL 17, 1069A「そのとき、問うが、蓄えられた富が何の役に立つというのか(コヘレトの言葉5章)〔刷りは Ibid., V。直前の集会の書7章ではなく、16.3 の Eccl. V(コヘレトの言葉5章)を指すと取った〕。聖ヨブがそれらについて何と言うかを聞け。『私は母の胎から裸で出てきた。裸でそこへ帰るだろう』(ヨブ記1章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 16.23
Audi quid et Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus (I Tim. VI) .
PL 17, 1069B「使徒も何と言うかを聞け。『我々は何ひとつこの世に持ち込まなかった。持ち去ることもできない』(一テモテ6章)」。