Liber de vitiorum virtutumque conflictu 3.1
Inanis gloria dicit: Age bonum quod vales: ostende cunctis bonum quod agis ut bonus a cunctis dicaris, ut sanctus ac venerabilis ab omnibus praediceris, ut tamquam Dei electus noscaris: ut nemo te contemnat, nemo te despiciat: sed universi debitum tibi honorem persolvant.
PL 17, 1059C空しい栄光は言う。「できる善を行え。あなたが行う善をすべての者に示せ。すべての者から善い人と呼ばれ、すべての者から聖なる、尊ぶべき者と称えられ、神に選ばれた者として知られるように。誰もあなたを軽んじず、誰もあなたを見下さず、すべての者が、あなたに負うべき名誉を支払うように」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 3.2
Timor Domini respondet: Si boni aliquid agis, non pro transitoriis, sed pro aeternis id honoribus age. Occulta quod agis, in quantum vales: quod si ex toto non vales, sit in animo occultandi voluntas, et tunc non tibi imputabitur de ostentatione ulla iniquitas.
PL 17, 1059D主への畏れは答える。「あなたが何か善を行うなら、過ぎ去るもののためでなく、永遠の名誉のためにそれを行え。行うことは、できるかぎり隠せ。全面的にはできないとしても、隠そうとする意志が心にあるなら、そのとき、見せびらかしから生じる不法〔iniquitas〕が何一つあなたに数えられることはない」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 3.3
Nam crimen esse non poterit, aliquando manifestari quod semper vis celatum haberi. Sic denique duas Redemptoris sententias sibi quasi contrarias videberis adimplesse, quibus dicitur: Faciente te eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: sed sit eleemosyna tua in absconditio: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matt. VI) ; et: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matt. V) .
PL 17, 1060A「というのも、いつも隠されたままにしておきたいことが、いつかは明らかになっても、罪過にはなりえないからである。こうして実に、あなたは、贖い主の、互いに反対に見える二つの言葉を満たしたと見られるだろう。『汝が施しをするとき、汝の左の手に、汝の右の手のすることを知らせるな。汝の施しは、隠れたところにあるように。隠れたところで見ている汝の父は、汝に報いる』〔底本は in absconditio。in abscondito と読む〕(マタイ6章)。そして、『汝らの善い行いが見られ、天にいる汝らの父に栄光を帰するように』(マタイ5章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 3.4
Cave prorsus ne tibi sententia illa conveniat, qua de hyprocritis dicitur: Omnia opera sua faciunt ut beatificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matt. XXIII) : hoc est, laudes tantum ab hominibus quas amaverunt.
PL 17, 1060A「偽善者たち〔底本は hyprocritis。hypocritis と読む〕について語られる言葉が、あなたに当てはまることのないよう、くれぐれも用心せよ。『彼らはすべての行いを、人々から幸いな者とされるために行う。アーメン、汝らに言う、彼らはすでに報いを受けた』(マタイ23章)〔後半の句はマタイ6章〕。すなわち、彼らが愛した、人々からの称賛だけを受けたのである」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 3.5
Attende ergo tibi in omnibus quae agis, ne cenodoxiae elatione pulsatus, cum his qui etiam de miraculorum signis gloriabantur, audias: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X) : sed time, nam scriptum est: Timor Domini gloria, et gloriatio, laetitia et corona exsultationis.
PL 17, 1060A「だから、あなたが行うすべてのことにおいて自分に注意せよ。空しい栄光〔cenodoxia。ギリシア語〕の思い上がりに襲われて、奇跡のしるしを誇っていた者たちとともに、こう聞くことにならないように。『私はサタンが稲妻のように天から落ちるのを見ていた』(ルカ10章)。むしろ畏れよ。『主への畏れは栄光であり、誇りであり、喜びであり、歓喜の冠である』と書かれているからだ」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 3.6
Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam et gaudium, et longitudinem dierum. Timenti Dominum bene erit in extremis: et in die defunctionis suae benedicetur (Eccl. I) . Et infra: Radix sapientiae timere Dominum, et rami illius longitudo dierum (Ibid.) .
PL 17, 1060B「『主への畏れは心を喜ばせ、喜びと楽しみと、長い日々を与える。主を畏れる者は、最期に幸いを得、その死の日に祝福される』(集会の書1章)。さらに下で、『主を畏れることは知恵の根であり、その枝は長い日々である』(集会の書1章)」。