アンブロシウス・アウトペルトゥス8世紀(784年没)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Liber de vitiorum virtutumque conflictu

Caput VIII 第VIII章

Ambrose Autpert · Liber de vitiorum virtutumque conflictu · PL 17, 1062C · 9 sectiones

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 8.1

1

Detractio dicit: Quis potest sustinere, quis silentio tegere, quanta iste vel ille prava committit, nisi forte qui consentit?

PL 17, 1062C

中傷は言う。「この者やあの者が行う悪事の数々を、同意する者でもないかぎり、誰が耐えられようか、誰が黙って覆っていられようか」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 8.2

2

At justa correptio respondet: Nec tacenda sunt mala proximi, nec consentienda: sed charitate fraterna proximus in faciem redarguendus est, non autem clanculum detrahendus.

PL 17, 1062C

しかし、正しい戒めは答える。「隣人の悪は、黙っていてはならず、同意してもならない。兄弟の愛によって、隣人は面と向かって責められるべきであり、こっそりと中傷されてはならない」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 8.3

3

Quod si a quopiam objicitur, idcirco se fratrem coram oculis increpare nolle, ne exasperatus non solum non proficiat, sed magis ex correptione scandalum sumat, occurrit Scriptura divina, et versa vice magis detractionem scandalum esse denuntiat, dicens: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum (Psal. XLIX) .

PL 17, 1062C

「ある者が、兄弟を面と向かって咎めようとしないのは、憤らせれば益にならないばかりか、かえってその戒めから躓きを受けるからだ、と反論するなら、神の聖書が立ちはだかり、むしろ逆に、中傷こそ躓きであると告げて、こう言う。『汝は座って汝の兄弟に逆らって中傷し、汝の母の子に逆らって躓きを置いていた』(詩篇49)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 8.4

4

Magis enim scandalum sumit qui sibi detrahentem intelligit, quam qui se corripientem cernit. Et quia nonnumquam delinquentium errata, ut aptiori tempore corrigantur, silentio tegenda sunt, propterea subjungitur: Haec fecisti, et tacuit (Ibid).

PL 17, 1062C

「実に、自分を中傷する者を悟る者のほうが、自分を戒める者を見る者よりも、いっそう躓きを受ける。そして、罪を犯す者たちの誤りは、より適した時に正されるよう、時に黙って覆われるべきなので、それゆえ続けて言われる。『汝はこれを行い、私は黙っていた〔底本は tacuit(彼は黙っていた)。tacui と読む〕』(詩篇49)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 8.5

5

Denique ne ex hoc discreto silentio detractores sibi applauderent, qui dum semper occulte derogare malunt, numquam in apertam correptionem prosiliunt, adhuc subinfertur: Existimasti iniquitatem quod ero tui similis (Ibid).

PL 17, 1063A

「実に、この分別ある沈黙を、常にひそかにそしるほうを好み、決して公然たる戒めに踏み出さない中傷者たちが、自分たちに都合よく受け取らないよう、さらに続けて加えられる。『汝は、私が汝に似た者となるという不法を思った』(詩篇49)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 8.6

6

Ac si diceret: Iniquitas est cogitare, ut detractori similis appaream, sed ad tempus reticens, locum correptioni aptum exspecto.

PL 17, 1063A

「まるでこう言うかのようである。『中傷者に似た者に見えようと考えるのは、不法である。私はしばらく黙っているが、戒めにふさわしい機会を待っているのだ』と」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 8.7

7

Unde et protinus subdit: Arguam te, et statuam contra faciem tuam peccata tua (Ibid.) , veluti diceret: Non in occulto, ut est tua consuetudo, sed in aperto, ut est mea sollicitudo, aptum corripiendi tempus exspectans, peccatorem arguam, et ejus delicta contra faciem illius statuam.

PL 17, 1063A

「そのため、すぐに付け加える。『私は汝を責め、汝の罪を汝の顔の前に立てよう』(詩篇49)。つまり、こう言うかのようである。『汝の習いのようにひそかにではなく、私の気遣いのように公然と、戒めるのにふさわしい時を待って、私は罪人を責め、その罪を彼の顔の前に立てる』と」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 8.8

8

At inquis: Non odi, sed amo quem ita in abscondito dijudicans reprehendo. Sed respondet: Immo magis hunc odis, et non diligis: unde detrahis, et non corripis. Quam sit autem detestanda detractio proximi, plerisque in locis eloquia divina testantur.

PL 17, 1063B

「だが、あなたは言う。『私は憎んでいるのではない。こうして隠れたところで判断しながら非難している者を、私は愛している』と。しかし、徳は答える。『いや、むしろ、あなたはこの者をいっそう憎んでおり、愛してはいない。だから中傷し、戒めないのだ』と。隣人への中傷がどれほど忌むべきかは、神の言葉が多くの箇所で証している」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 8.9

9

Unde est illud: Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar (Psal. C) ; et illud: Qui detrahit fratri, detrahit et legi (Jacob. IV) ; nec non et illud apostoli Pauli: Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Galat.) .

PL 17, 1063B

「そこから、次の言葉がある。『隣人をひそかに中傷する者を、私は迫害していた』(詩篇100)。また、『兄弟を中傷する者は、律法をも中傷する』(ヤコブ4章)。さらに使徒パウロのあの言葉もある。『もし汝らが互いにかみつき、食い合うなら、互いに滅ぼされないよう気をつけよ』(ガラテヤ)」。