Liber de vitiorum virtutumque conflictu 22.1
Multiloquium dicit: Non ille reus habebitur criminis, qui plura quidem, sed bona loquitur: sed ille qui, licet pauca, mala tamen dicere probatur.
PL 17, 1071D多弁は言う。「罪過の責めを負う者と見なされるのは、多くを語るにせよ善いことを語る者ではなく、たとえ少なくとも悪いことを語ると証される者である」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 22.2
Cui prudens taciturnitas respondet: Verum est quod dicis: sed dum multa bona proferri videntur, saepe contingit, ut a bonis inchoata locutio ad aliquod pravum derivetur, hoc ipsum sancta Scriptura pronuntiante: Quia ex multiloquio non fugies peccatum: parcens autem labiis intelligens eris (Prov. X) .
PL 17, 1071D思慮深い沈黙は答える。「あなたの言うことは真実である。だが、多くの善いことが語られると見えるあいだにも、善いことから始まった話がなにか邪なものへとそれていくことがしばしば起こる。聖なる書がまさにこれを宣言している。『多弁によって汝は罪を免れず、唇を控えるなら汝は聡明になる』(箴言10章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 22.3
Et si forte inter multa verba declinantur crimina, sed numquid declinari possunt inutilia atque otiosa, de quibus utique ratio in futuro erit reddenda (Matth. XII) ?
PL 17, 1071D「たとえ多くの言葉のうちで罪過がたまたま避けられるとしても、むなしく無益な言葉まで避けられようか。それらについては、必ず将来に申し開きをしなければならないのである(マタイ12章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 22.4
Tenendus est ergo modus in loquendo (Ivo, par. XI, cap. 55) , et ipsis nonnumquam utilibus verbis parcendum, sicut Psalmista sanctus legitur fecisse. Dicit enim: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII) .
PL 17, 1072A「それゆえ、語ることには節度を保たねばならず(イヴォ、第11部、第55章)〔聖書の引照ではなく、ミーニュが刷る参照。この文がイヴォの教会法集の第11部第55章に採られていることを示すらしい〕、有益な言葉でさえときには控えねばならない。聖なる詩篇作者がそうしたと読まれるとおりである。彼は言うのである。『私は黙し、へりくだり、善いことからも沈黙した』(詩篇38)」。