アンブロシウス・アウトペルトゥス8世紀(784年没)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Liber de vitiorum virtutumque conflictu

Caput XIX 第XIX章

Ambrose Autpert · Liber de vitiorum virtutumque conflictu · PL 17, 1070B · 5 sectiones

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 19.1

1

Fallacia atque mendacium et ipsa unum dicunt. Nam fallacia fit ingenio, mendacium autem simplici verbo.

PL 17, 1070B

偽りと嘘もまた、一つのことを言う。偽りは巧みな才覚でなされ、嘘は単純な言葉でなされるからである。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 19.2

2

Fallacia ergo dicit: Ut ex multis unum proferamus exemplum, cum in non dando aliquem illudere quaeris, in petendo moras innectas, jam habeo inquiens quod tibi tribuere possum: celans utique in corde quod habes, vel ut tibi conserves, vel ut alii, si voluntas inest, tribuas.

PL 17, 1070B

偽りはそこで言う。「多くの中から一つの例を挙げよう。与えないで誰かを欺こうとするとき、あなたは、求められて引き延ばしを仕掛け、『あなたに与えられるものは、もう持っている』〔jam habeo の意は定かでない〕と言う。心の中では、持っているものを隠すのである。自分のために取っておくためか、あるいは、その気があるなら別の人に与えるために」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 19.3

3

Mendacium dicit: Omnino quod postulas non habeo (licet illud habeat). Non ergo artificioso ingenio sicut fallacia, sed simplici negationis verbo mendacium poscentem frustratur.

PL 17, 1070C

嘘は言う。「あなたが求めるものは、まったく持っていない」(本当は持っているのだが)。こうして嘘は、偽りのように巧みな才覚によってではなく、否認という単純な言葉によって、求める者を欺くのである。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 19.4

4

Sed veritas ad utrumque respondet: Nec artificioso ingenio, nec simplici verbo oportet decipere quemquam, quia quolibet artis modo mentiatur quis, peccat; scriptum est enim: Os quod mentitur, occidit animam (Sap.) .

PL 17, 1070C

しかし真実は、そのどちらにも答える。「巧みな才覚によっても、単純な言葉によっても、誰かを欺いてはならない。どのような技巧の仕方であれ、偽る者は罪を犯すからである。実にこう書かれている。『偽る口は魂を殺す』(知恵の書)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 19.5

5

Insuper dicitur: Et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ignis ardentis et sulphuris, quod est mors secunda (Apoc. XXI) .

PL 17, 1070C

「さらに言われている。『すべての偽る者たちには、その分け前が、燃える火と硫黄の池の中にある。それが第二の死である』(黙示録21章)」。