Liber de vitiorum virtutumque conflictu 21.1
Inepta laetitia dicit: Ut quid animi gaudium intus abscondis? Egredere in publicum laetus: dic aliquid foris unde vel tu vel proximi rideant: fac eos laetos tua laetitia. Sed sapiens gaudium, moderatusque moeror respondet. Unde tibi tanta contingit laetitia?
PL 17, 1071B愚かな浮かれは言う。「なぜ心の喜びを内に隠すのか。喜んで人前に出よ。外で、あなたも隣人も笑うようなことを言え。あなたの浮かれで彼らを喜ばせよ」。しかし賢い喜びと節度ある悲しみは答える。「どこから、あなたにこれほどの浮かれが生じるのか」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 21.2
Numquidnam diabolum vicisti? Numquidnam poenas inferni evasisti? Numquidnam de exilio ad patriam pervenisti? Numquidnam de tua electione securitatem aliquam accepisti?
PL 17, 1071B「悪魔に勝ったのか。冥界の刑罰を逃れたのか。追放の地から祖国に着いたのか。自分が選ばれたことについて、何らかの確証を得たのか」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 21.3
An forte in oblivionem tibi venit quod Dominus dicit: Mundus gaudebit, vos vero constristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI) ? An forte animo excidit quod idem alibi dicit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI) ?
PL 17, 1071B「それとも、主の言うことを忘れたのか。『世は喜ぶが、汝らは悲しむ。だが汝らの悲しみは喜びに変わる』(ヨハネ16章)。それとも、同じ主が別の箇所で言うことが、心から抜け落ちたのか。『今笑う汝らは災いだ。汝らは嘆き、泣くだろうから』(ルカ6章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 21.4
Et quod per sanctum Salomonem dicitur: Risus dolore miscebitur, extrema autem gaudii in luctum vadunt (Prov. XIV) ? Et econtra quod per Evangelium docetur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V) ?
PL 17, 1071C「また、聖ソロモンを通して言われること──『笑いは苦痛と混ざり、喜びの終わりは嘆きに行き着く』(箴言14章)──を〔忘れたのか〕。そして逆に、福音を通して教えられること──『悲しむ者は幸いである。その人たちは慰められるから』(マタイ5章)──を〔忘れたのか〕」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 21.5
Rursumque quod per Salomonem dicitur: Quoniam justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei: et nescit homo utrum amore vel odio dignus sit, sed omnia in futurum reservantur incerta (Eccl. IX) .
PL 17, 1071C「さらにまた、ソロモンを通して言われること──『義人も賢者も、その業も、神の手の中にある。人は、自分が愛に値するのか憎しみに値するのかを知らない。すべては不確かなまま、将来に取っておかれる』(コヘレトの言葉9章)──を〔忘れたのか〕」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 21.6
Comprime ergo inanem laetitiam, quia necdum evasisti poenalem aerumnam. Nonne apud homines insanus is aestimatur, qui carceralibus tenebris gaudere conatur reclusus?
PL 17, 1071C「それゆえ、空しい浮かれを抑えよ。あなたはまだ、刑罰の労苦を逃れていないのだから。獄の闇に閉じ込められながら喜ぼうとする者は、人々のあいだで狂人と見なされるのではないか」。