アンブロシウス・アウトペルトゥス8世紀(784年没)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Liber de vitiorum virtutumque conflictu

Caput VII 第VII章

Ambrose Autpert · Liber de vitiorum virtutumque conflictu · PL 17, 1061D · 12 sectiones

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 7.1

1

Odium dicit: Absit ut tu illum diligas, quem in omnibus contrarium habes, qui tibi derogat, qui tibi insultat, qui te injuriis exacerbat, qui tibi peccata tua improperat, qui te dictis, operibus atque honoribus semper praeire festinat.

PL 17, 1061D

憎しみは言う。「あなたが、あらゆる点であなたに逆らい、あなたを悪く言い、あなたをあざけり、侮辱であなたを苛立たせ、あなたの罪をあなたに非難し、言葉でも行いでも名誉でも常にあなたの先に立とうと急ぐ者を愛するなど、あってはならない」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 7.2

2

Nisi enim tibi invideret, nequaquam se tibi ita praeferret. Sed sincera charitas respondet: Numquid quia haec quae narras, odio habenda sunt in homine, propterea non est amanda Dei imago in homine?

PL 17, 1061D

「彼があなたを妬んでいなければ、あなたよりも自分をこのように上に置くことはなかっただろう」。しかし偽りのない愛は答える。「あなたの語るこれらのことが人において憎むべきものだからといって、人における神の像は愛すべきでないのか」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 7.3

3

Immo Christus, qui in cruce positus inimicos suos dilexit, et pro eis oravit, ante crucis tormentum discipulos admonuit, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Luc. XXIII; Matt. V) .

PL 17, 1062A

「それどころか、十字架に掛けられて敵を愛し、彼らのために祈ったキリストは、十字架の苦しみの前に弟子たちに勧めて言った。『汝らの敵を愛せよ。汝らを憎む者に善を行え。汝らを迫害し中傷する者のために祈れ。天にいる汝らの父の子らとなるためである』(ルカ23章;マタイ5章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 7.4

4

Quod ante et per Salomonem dictum fuerat, sic enim legitur: Si esurit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, da bibere ei, hoc enim faciens, carbones ignis accumulabis super caput ejus, at Dominus retribuet tibi bona (Prov. XXV) .

PL 17, 1062A

「これは以前にもソロモンを通して言われていた。実にこう読まれる。『汝の敵が飢えているなら、食べさせよ。渇いているなら、飲ませよ。そうすることで、汝は彼の頭の上に燃える炭火を積み、主は汝に善を報いる』(箴言25章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 7.5

5

Huic sententiae Apostolus ex spiritu Christi, cujus sensum habebat, subjungit dicens: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (I Cor. I) .

PL 17, 1062A

「この言葉に、使徒はキリストの霊に基づき──その思いを彼は持っていたのだが──付け加えて言う。『悪に負けるな。善をもって悪に勝て』(一コリント1章)〔引かれた句はローマ12:21。次節の(Rom. XII)と引照が入れ替わっているらしい〕」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 7.6

6

Quod contra de his qui fratres odisse noscuntur, per Joannem dicitur (Rom. XII) : Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III) . Et scitis quod omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem.

PL 17, 1062A

「これに対して、兄弟を憎むことで知られる者たちについては、ヨハネを通してこう言われる(ローマ12章)〔ローマ12章は句に合わない。ミーニュは前節のローマ12:21 の句に(I Cor. I)を、ここに(Rom. XII)を刷っており、二つの引照が入れ替わっているらしい〕。『自分の兄弟を憎む者は人殺しである』(一ヨハネ3章)。『また汝らは、すべての人殺しが、自分のうちに永遠の生命を留めていないことを知っている』」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 7.7

7

Et rursum: Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II) . At inquis: Sufficit mihi quod amantes me diligo.

PL 17, 1062B

「またさらに、『自分の兄弟を憎む者は闇の中にあり、闇の中を歩み、どこへ行くのか知らない。闇がその目を見えなくしたからである』(一ヨハネ2章)。しかしあなたは言う。『私を愛する者たちを私が愛すれば足りる』と」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 7.8

8

Sed Dominus contra ait: Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt (Matt. V) ? Quid tu, homo, ad hoc iterum objicere vales?

PL 17, 1062B

「しかし主は逆に言う。『汝らを愛する者を愛するなら、どんな報いがあるか。徴税人もそうするではないか』(マタイ5章)。人よ、あなたはこれに対してまた何を反論できるのか」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 7.9

9

Certe qui odit fratrem suum, manet in morte, et qui diligit, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV) . Omnem ergo amaritudinem fellis evome, et quoquo pacto valueris, charitatis dulcedinem sume.

PL 17, 1062B

「確かに、『自分の兄弟を憎む者は死にとどまり、愛する者は神にとどまり、神もその者にとどまる』(一ヨハネ4章)。それゆえ、胆汁の苦さをすべて吐き出し、いかなる仕方によってでもできるかぎり、愛の甘さを取れ」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 7.10

10

Nihil enim illa suavius, nihil in vita beatius, sicut scriptum est: Odium suscitabit contentionem: omnes autem non contendentes operiet amicitia (Prov. X) .

PL 17, 1062C

「実に、愛以上に甘美なものはなく、生においてそれ以上に幸いなものはない。書かれているとおりである。『憎しみは争いを呼び起こすが、争わないすべての人を友愛が覆う』(箴言10章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 7.11

11

Immo et Deo nos illa conformare contendit: ideo Joannes evangelista hoc affirmans ait: Deus charitas est (I Joan. IV) . Et egregius praedicator Paulus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V) .

PL 17, 1062C

「それどころか、愛は我々を神に似せようと努める。それゆえ福音書記者ヨハネはこれを確言して言う。『神は愛である』(一ヨハネ4章)。またすぐれた宣教者パウロは言う。『神の愛は、我々に与えられた聖なる霊によって、我々の心に注がれている』(ローマ5章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 7.12

12

Unde nec immerito charitas delictorum facinora tegere dicitur, sicut scriptum est: Universa delicta operit charitas (I Pet. IV) .

PL 17, 1062C

「それゆえ、愛が罪の悪行を覆うと言われるのも、故なきことではない。書かれているとおりである。『愛はすべての罪を覆う』(一ペトロ4章)」。