Liber de vitiorum virtutumque conflictu 23.1
Luxuria dicit: In voluptate cur te modo non dilatas, cum quid te sequetur ignores? Acceptum tempus in tuis desideriis perdere non debes, quia quam citius pertranseat nescis.
PL 17, 1072A淫蕩は言う。「快楽のうちに、あなたはなぜいま身を広げないのか。この先に何が続くかも知らないのに。受け取った時を、あなたの望み〔を満たすこと〕において失ってはならない〔in tuis desideriis perdere の意は定かでない。望みを満たす機を逃すなの意に取った〕。それがどれほど早く過ぎ去るか、あなたは知らないからである」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 23.2
Si enim Deus in voluptate carnis hominem misceri noluisset, in ipso humani generis exordio masculum et feminam profecto non fecisset. Sed illibata castitas respondet: Nolo ignorare te quid post hanc vitam recipies, praemium enim, vel poena te manent.
PL 17, 1072A「もし神が、人が肉の快楽のうちに交わることを望まなかったのなら、人類のまさに始まりにおいて男と女を造りはしなかったはずである」。しかし汚れない貞潔は答える。「あなたがこの生ののちに何を受けるかを、あなたが知らずにいることを私は望まない。あなたを待つのは、報いか刑罰かだからである」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 23.3
Nam si pie casteque vixeris, sine fine in alia gaudebis vita: si vero impiam ac luxuriosam egeris vitam hanc, aeternis incendiis contorqueberis in alia. Inde ergo eo castius ac purius vivere debes, quo citius tempus acceptum pertranseat, ignorare te dicis.
PL 17, 1072B「もし敬虔に貞潔に生きるなら、あなたは他方の生において終わりなく喜ぶであろう。だがもしこの生を不敬虔に淫蕩に過ごすなら、他方の生において永遠の炎にさいなまれるであろう。それゆえ、受け取った時がどれほど早く過ぎ去るかを知らないとあなたが言うなら、それだけいっそう貞潔に清く生きねばならない」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 23.4
Quod vero in exordio generis humani ad hoc masculum et feminam Deum procreasse profiteris (Gen. I) , ut mutuis se amplexibus misceri debeant, omnino verum dicis in aliquibus: sed postquam humanum genus tam longe lateque propagatum est, nubendi licentia quibusdam relinquitur, hoc est, qui virginitatem vel castimoniam vidualem nequaquam professi sunt: quibusdam vero interdicitur, id est, qui virgines vel continentes esse decreverunt.
PL 17, 1072B「人類の始まりに神が男と女を造ったのは、互いに抱擁して交わるべきためだ、とあなたは公言するが(創世記1章)、それはある者たちについては全く真実を述べている。しかし、人類がこれほど遠く広く増え広がったのちには、結婚の許しは一部の者に残されている。すなわち、おとめの身〔virginitas〕ややもめの貞潔〔castimonia〕をまだ決して誓っていない者たちである。だが一部の者には禁じられている。すなわち、おとめ〔virgines〕または自制する者であろうと決めた者たちである」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 23.5
Fornicatio vero nulli impune conceditur. Non attendis forte, aut contemnendum putas quod Apostolus lubricis dicit: Fugite fornicationem? Omne enim peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI) .
PL 17, 1072C「淫行は、誰にも罰を受けずに許されることはない。あなたはおそらく、使徒が身を持ち崩しやすい者たちに言うことに心を留めないか、軽んじてよいと思うのだろうか。『淫行から逃げよ。人が犯す罪はすべて体の外にある。だが淫行する者は、自分の体に対して罪を犯す』(一コリント6章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 23.6
Quod si hoc parvipendendum existimas, audi unde postea in sempiternum deplores et gemas. Neque fornicarii (inquit idem Apostolus), neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, regnum Dei possidebunt (Ibid.) .
PL 17, 1072C「もしこれを軽く見てよいと思うなら、のちに永遠に嘆き呻くことになる理由を聞け。『淫行する者も、姦淫する者も、柔弱な者も、男と寝る者も、神の国を受け継がない』――と同じ使徒は言う――(一コリント6章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 23.7
O quam momentanea est carnis delectatio, quam labilis concubitus hora, qua perditur vita aeterna. Quod, rogo, emolumentum affert corpori, quodve tribuit lucrum, id quod tam cito animam ducit ad tartarum?
PL 17, 1072C「ああ、肉の快楽はなんとつかの間であり、交わりの時はなんとはかないことか。その時によって永遠の生命が失われるのである。いったい、魂をこれほど早くタルタルスへ導くものが、体にどんな益をもたらし、どんな利得を与えるというのか」。