Liber de vitiorum virtutumque conflictu 14.1
Evagatio inquieta dicit: Si Deum esse ubique credis, cur unum singulariter locum, quo tanta mala perpetrantur, custodis, et non potius ad alia transis?
PL 17, 1066B落ち着きのないさまよいは言う。「神がどこにでもいると信じるなら、なぜ、これほどの悪が行われている一つの場所だけをことさらに守り続け、むしろ他の場所へ移らないのか」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 14.2
Stabilitas vero respondet: Si ita est ut asseris, quia ubique esse Deum fateris, ergo nec iste locus deserendus est, quem fugere appetis: quia et in ipso Deus est. Verum, inquies, meliorem inquiro, meliorem invenio.
PL 17, 1066Bしかし定住は答える。「あなたの主張どおり、神がどこにでもいると認めるなら、あなたが逃れたがっているこの場所も、捨てるべきではない。そこにも神がいるからである。『しかし』とあなたは言うだろう、『私はより良い場所を探し、より良い場所を見つける』と」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 14.3
Sed respondeo: Numquid meliorem, aut saltem qualem diabolus et angelus ejus atque homo perdidit, invenies locum?
PL 17, 1066B「しかし私は答える。あなたは、より良い場所、少なくとも、悪魔とその天使、そして人が失ったほどの場所を、見つけるだろうか」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 14.4
Memor esto itaque quia primus angelus de coelo corruit (sic namque scriptum legitur (Luc. X) : Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem), et primus homo de paradiso expulsus ad aerumnam hujus saeculi devenit (Gen. III) .
PL 17, 1066C「それゆえ思い出せ。最初の天使は天から墜ちた──実にこう書かれているのを読む。『私はサタンが稲妻のように天から落ちるのを見ていた』(ルカ10章)──。そして最初の人は楽園から追放され、この世の労苦に至った(創世記3章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 14.5
Attende quia Lot exercitio malorum probatus, inter Sodomitas sanctus fuit (Genes. XIX) : in monte vero securitate torpens, inebriatus cum filiabus peccavit (Ibid.) .
PL 17, 1066C「注意せよ。ロトは悪にさらされて試され、ソドムの人々のあいだで聖なる者であった(創世記19章)。だが山の上では、安心して鈍り、酔って娘たちと罪を犯した(創世記19章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 14.6
Hoc vagationis taedium adhuc alteram speciem addit, dum quosdam etiam in suo exercitio perseverantes a spiritualibus retrahit, vel terrenis negotiis implicat, vel rebus vilissimis satagit occupare: contra dictum Apostoli agens, qui ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit (II Tim. II) , et rursum: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V) .
PL 17, 1066C「このさまよいの倦怠は、さらに別の種類を加える。自分の務めに堅く留まる者たちをも、霊的なものから引き戻し、地上の仕事に巻き込み、あるいはごく卑しい事柄に没頭させようと励むのである。それは使徒の言葉に逆らう行いである。使徒は言う。『神に仕えて戦う者は誰も、自分を認めた者を喜ばせるために、世俗の事柄に自分を巻き込まない』(二テモテ2章)。また、『絶え間なく祈れ、すべてについて感謝せよ』(一テサロニケ5章)」。