アンブロシウス・アウトペルトゥス8世紀(784年没)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Liber de vitiorum virtutumque conflictu

Caput II 第II章

Ambrose Autpert · Liber de vitiorum virtutumque conflictu · PL 17, 1058D · 10 sectiones

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 2.1

1

Primum superbia tibi dicit, Certe multis, immo pene omnibus: Melior es, verbo, scientia, honoribus et divitiis, et cuncta tibi carnalia et spiritalia suppetunt charismata: cunctos ergo despice, omnibus temetipsum superiorem ostende.

PL 17, 1058D

高ぶりはまずあなたに言う。「確かに多くの者より、いや、ほとんどすべての者より、あなたはまさっている。言葉において、知識において、名誉と富において。肉的な賜物も霊的な賜物も、すべてあなたには備わっている。だから、すべての者を見下せ。すべての者に対して、自分のほうが上であることを示せ」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 2.2

2

Humilitas ex adverso respondet: Memento quia terra es (Genes. III) , quia putredo et vermis es (Job. XXV) , quia et si aliquid es, nisi tantum te humilies, quantum magnus es, perdis omnino quod es (Eccli. III) .

PL 17, 1059A

へりくだりは反対に答える。「思い起こせ、あなたは土であること(創世記3章)、腐敗と虫であること(ヨブ記25章)を。たとえあなたが何者かであるとしても、あなたの大きさに応じて自らをへりくだらせなければ、あなたは今あるものを完全に失うのだ(集会の書3章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 2.3

3

Numquid tu altior quam primus angelus (Ezec. XXVIII) ? Numquid tu splendidior in terra, quam Lucifer in coelo (Isai. XIV) ? Quod si ille de tanta sublimitate per superbiam cecidit, quomodo tu ad coelestem celsitudinem superbiendo de imis conscendes?

PL 17, 1059A

「あなたは最初の天使よりも高いのか(エゼキエル28章)。あなたは地上で、天のルキフェルよりも輝かしいのか(イザヤ14章)。もしあの者があれほどの高みから高ぶりによって落ちたのなら、あなたは高ぶることによって、低い所からどうして天の高みへ登れるだろうか」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 2.4

4

Qui quamdiu hic vivis, ea conditione teneris, de qua per Sapientem dicitur: Corruptibile enim corpus aggravat animam, et onerat terrena inhabitatio mentem multa cogitantem (Sap. IX) .

PL 17, 1059B

「あなたはここに生きているあいだ、賢者を通して語られている条件の下にある。『朽ちる体は魂を重くし、地上の住まいは、多くを思う精神に重荷を負わせる』(知恵の書9章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 2.5

5

Quam densissimis putamus in terra superbiae tenebris lutum nostrum involvi (Isai. LXIV) , si potuit in coelo stella, quae mane oriebatur, lucis suae globos amittere (Isai. XIV) ?

PL 17, 1059B

「我々の泥が(イザヤ64章)、地上で、どれほど濃密な高ぶりの闇に包まれていると考えるべきか。朝に昇っていた星が、天で(イザヤ14章)、自らの光の球を失うことがありえたのだとしたら」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 2.6

6

Audi ergo potius lucem veritatis dicentem: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII) .

PL 17, 1059B

「だからむしろ、真理の光が言うのを聞け。『私に従う者は闇の中を歩まず、命の光を持つ』(ヨハネ8章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 2.7

7

In quo autem ipsa esset sequenda, alibi praemonuit, dicens: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI) .

PL 17, 1059B

「どのようにして光自身に従うべきかは、別の箇所で、あらかじめ告げてこう言った。『私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者であるから。そうすれば、汝らは魂に安らぎを見いだす』(マタイ11章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 2.8

8

Audi, tumor superbiae: audi adhuc dicentem humilitatis magistrum: Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV) ; et iterum: Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXVI) ?

PL 17, 1059B

「聞け、高ぶりの膨れ上がりよ。さらに、へりくだりの師が言うのを聞け。『自分を高める者は皆低くされ、自分を低くする者は高められる』(ルカ14章)。そして再び言う。『私の霊は、へりくだり、静かで、私の言葉におののく者のほかの誰の上に憩うだろうか』(イザヤ66章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 2.9

9

Audi quid etiam de illa veritatis luce dicat Apostolus, qui te ad eam sectandam invitat. Ait enim: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et specie repertus ut homo.

PL 17, 1059C

「真理のあの光について使徒が何と言うかも聞け。使徒はあなたを、その光に従うよう招いている。使徒は言う。『彼は神の形であったが、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、かえって自らを無にして、僕の形を取り、人間と同じ者となり、姿は人として見いだされた』」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 2.10

10

Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II) . Si igitur tanta humilitate se deprimit divina majestas, superbire in aliquo non debet humana infirmitas.

PL 17, 1059C

「『彼は自らを低くし、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった』(フィリピ2章)。したがって、神の威光がこれほどのへりくだりをもって自らを低くしたのなら、人間の弱さは、何事についても高ぶるべきではない」。