Liber de vitiorum virtutumque conflictu 15.1
Desperatio dicit: Quae et quanta in Deum et in animam tuam commisisti, quam gravia crimina, quam innumera delicta, et in melius nec jam vitam mutasti, nec conversationem utiliter hactenus correxisti. Ecce enim, ut cernis, mala semper consuetudine obligatus teneris.
PL 17, 1066D絶望は言う。「あなたは、神に対しても、自分の魂に対しても、どれほど多くの、どれほど大きなことを犯したか。どれほど重い罪過、どれほど数えきれない罪があることか。それなのに、あなたはより良い方へと生き方を改めたことも、これまで行状を有益に正したこともない。見よ、あなたの見るとおり、あなたはいつも悪い習慣に縛られて捕らわれている」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 15.2
Conaris exsurgere, sed peccatorum pondere praegravatus relaberis. Quid ergo tibi agendum, quando de praeteritis certa damnatio imminet, de praesentibus emendatio nulla succurrit, nisi ut non omittas temporalium rerum voluptates, dum futuri saeculi promissiones consequi retardaris.
PL 17, 1066D「あなたは立ち上がろうとするが、罪の重みに押しつぶされて再び落ちる。では、あなたは何をすべきか。過去については確かな断罪が迫り、現在については何の改善も助けにならないのだから、来るべき世の約束を得るのが遅れているあいだは、時の移ろう事物の快楽を手放さない以外にないではないか」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 15.3
Sed spei fiducia respondet: Si de capitalibus delictis agitur: ecce David adulterio simul et homicidio reus, de inferni faucibus Domini misericordia describitur liberatus (I Reg. XII) .
PL 17, 1067Aしかし希望の確信は答える。「死罪に当たる罪が問題なら、見よ、姦淫と殺人の罪を負ったダビデは、主の慈しみによって冥界の口から解き放たれたと記されている(サムエル記上12章)〔引かれた句はサムエル記下12章〕」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 15.4
Ecce impudentissimus Manasses, peccatorum omnium impurissimus ac sordidissimus, per poenitentiam de morte ad vitam rediit (II Paral. XXXIII) .
PL 17, 1067A「見よ、恥知らずの極みのマナセは、すべての罪人の中で最も不潔で汚れていたが、悔い改めによって死から生へと戻った(歴代誌下33章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 15.5
Ecce mulier in civitate peccatrix innumeris peccatorum sordibus inquinata, ad pietatis fontem anxia currens, Dominique vestigia lacrymis rigans, capillis detergens, deosculansque et unguento perungens, ablui tota meruit (Luc. VII) .
PL 17, 1067A「見よ、町にいた罪深い女は、数えきれない罪の汚れに染まっていたが、慈しみの泉へ不安に駆られて走り寄り、主の足を涙で潤し、髪でぬぐい、口づけして香油を塗り、全身を洗われるにふさわしい者とされた(ルカ7章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 15.6
Denique audivit: Remittuntur tibi peccata; et: Fides tua te salvam fecit, vade in pace (Ibid.) . Ecce Petrus negationis trinae vinculis adstrictus, amarissimis lacrymis nodos prolapsionis suae resolvit (Luc. XXII) .
PL 17, 1067A「実に彼女は聞いた。『汝の罪は赦される』、また『汝の信仰が汝を救った。安らかに行け』(ルカ7章)。見よ、三度の否認の鎖に縛られたペトロは、極めて苦い涙で、自らの転落の結び目を解いた(ルカ22章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 15.7
Ecce seditione simul et fraterni effusione sanguinis latro mortis damnationis obnoxius, uno temporis momento, unaque confessionis voce, de cruce ad paradisum transiit. Denique dictum est ei: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII) .
PL 17, 1067B「見よ、反乱と兄弟の血を流したことのゆえに死の断罪に服していた盗人は、ひとときのうちに、ただ一つの告白の声で、十字架から楽園へ移った。実に彼にはこう言われた。『今日、汝は私と共に楽園にいる』(ルカ23章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 15.8
Pulcherrimum profecto affectandae conversionis exemplum. Nam tam cito latro in venia relaxatur, ut uberior appareat gratia, quam precatio.
PL 17, 1067B「慕うべき回心の、まことに美しい模範である。盗人は赦しの中でこれほど速やかに解かれたので、恩寵が祈りよりも豊かに現れるのである」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 15.9
Ecce Saulus Ecclesiam Dei persequens, multos pro nomine Christi perimens, et madidus pene totus sanctorum martyrum cruore, Domini tandem voce conversus, apostolus factus est, et vas electionis nuncupatus (Act. IX) .
PL 17, 1067B「見よ、神の教会を迫害し、キリストの名のゆえに多くの者を殺し、聖なる殉教者たちの血にほとんど全身を濡らしていたサウロは、ついに主の声によって回心し、使徒となり、選びの器と呼ばれた(使徒言行録9章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 15.10
Ubi ergo tot tantaque exempla praecedunt, non dent locum desperationi mala colloquia, cum et jam scriptum sit: Cum conversus fuerit peccator ab iniquitate sua, et fecerit judicium et justitiam, in ipsis ipse vivet (Ezech. XXXIII) .
PL 17, 1067B「それゆえ、これほど多くの大きな模範が先立つ以上、悪しき語らいが絶望に場を与えてはならない。すでにこう書かれているのだから。『罪人がその不法から立ち返り、裁きと正義を行うなら、まさにそれらによって彼は生きる』(エゼキエル33章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 15.11
Et in alio loco: Numquid voluntate velim mortem iniqui, dicit Adonai, quantum ut convertatur ille a via sua mala, et vivat? (Ezech. XVIII.) De conversatione vero in melius nequaquam mutata quid aliud respondeam, nisi ut quod heri quisque non egit, hodie agat?
PL 17, 1067C「また別の箇所では、『私が不法な者の死を、意志をもって望むだろうか、とアドナイは言う。彼がその悪い道から立ち返って生きること以上に〔望むだろうか〕』(エゼキエル18章)。では、より良い方へ少しも改められていない行状については、各人が昨日しなかったことを今日行う以外に、何と答えようか」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 15.12
Nec conversionem differat de die in diem, dum nescit si vel unam correctionis habeat diem: semperque pro muneribus desuper acceptis, pravae consuetudini resistens, dicat mane vesperi: Ecce nunc coepi, haec commutatio dexterae Excelsi (Ps. LXXVI) .
PL 17, 1067C「回心を日から日へと延ばしてはならない。矯正のための日が一日でも自分にあるかどうか、知らないのだから。そして、上から受けた賜物のゆえに、常に悪い習慣に抵抗しつつ、朝に夕に言うべきである。『見よ、今、私は始めた。これは至高者の右の手の変化である』(詩篇76)」。